Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak IV · Svezak IV

Predgovor prvom svesku veljače

IN TOMUM PRIMUM DE ACTIS SANCTORUM MENSIS FEBRUARII

Sadržaj (14)
  1. Præfatio
  2. Gasparem roger
  3. Ejusque religiosissimum conventum.
  4. Caput primum.
  5. Hujus operis scopus : in eo contenta.
  6. Caput secundum.
  7. Cur quandoque plures Vitæ Sancti unius edantur?
  8. Caput tertium.
  9. Sanctorum Hibernorum Scotorumque Vitæ quatenus hic relatæ? versæ aliæ e linguis peregrinis.
  10. Caput quartum.
  11. De Dextri, Maximi Ep. Cæsaraugustani, Luitprandi, Juliani Petri Chronicis Hispaniensibus, judicium.
  12. Caput septimum.
  13. Ordo dicendorum et symmetria.
  14. Protestatio.

Ordo dicendorum et symmetria.

Vastum sit licet, quod molimur, opus; ordinatum est tamen, cunctaque in eo distincte ac distribute posita. Ne nos ipsos in ejus progressu confusio perturbaret, non modo lectores, quorum commodo consulendum, si fructum hinc aliquem percipere eos volumus. Qua igitur serie ac methodo dicenda componeremus atque instrueremus, antea mature deliberatum.

Primum quos commemoramus Sanctos, hi sunt ad eos dies collocati, quos Fasti Romani, aliive auctores (si Fastis forsan inscripti non sunt) aut ipsamet Acta assignant: aut quibus eos in propria Ecclesia aut civitate, præcipua religione coli didicimus. In eadem collocatione, temporum quoque ordinem, quoad ejus fieri potuit, secuti sumus, ut primi ii essent, quos constaret prius vita esse defunctos. Sicubi nullus erat character additus, e quo duci conjectura aliqua de tempore obitus posset; ei illos ætati adscripsimus, cui potissimum congruere videbantur.

Ut autem ad initium cujusque diei perspicere lector possit, quorum Sanctorum eo celebritas agatur, aut a nobis illustretur memoria: primo loco litteris majoribus nomina recensemus eorum, de quibus acturi, quorumve edituri Acta sumus, addito etiam loco, quo aut vixerunt aut præcipue coluntur, et, quam gesserunt, dignitate, aut vitæ modo et conditione. Exempli gratia, S. BLASIUS Ep. Martyr, Sebastiæ in Cappadocia. S. Hadelimus Presbyter Viseti et Cellis in Belgio. Cujus autem Sancti in Breviario Romano eo die feriæ aguntur, ejus illo in catalogo majoribus quadratis litteris signamus nomen: V. G. v Februarii, S. AGATHA Virgo Martyr, Catanæ in Sicilia. Non tamen, ut in Martyrologio fit, primo loco statuimus, nisi id ordo temporis postulet. Hoc tamen majorum litterarum discrimen subinde, vel oblivione nostra vel typothetarum incuria, neglectum.

Dein Sancti in quibusdam Factis eo die signati, a nobis in alium rejecti, aut omnino prætermissi indicantur, quaque id causas factum sit. Nam cum sæpe a Græcis ac Latinis, et quandoque particularibus Ecclesiis, diverso die festum cujuspiam Sancti agatur; imo et ab una eademque Ecclesia aut Civitate, ob varias Inventionum, Translationum, Miraculorumve caussas; Vita tamen, ceteraque ad eam spectantia, non nisi semel dare possumus ad eum nempe diem, quo in suo Ordine, aut urbe ejus Reliquias asservante, vel ceteroquin ejus venerationi præcipue devota, maximam habet celebritatem. Indicamus tamen, cum aliis diebus ejus nomen in ullis Fastis ac tabulis Ecclesiasticis reperimus adscriptum, ut si qui eum tum colant, norint ubi valeant reperire.

Deinde in recentiorum quorumdam Martyrologiis Menologiis, seu quo alio nomine insignitis sacris ephemeridibus, multi inscripti sunt, quibus tamen, ut antea diximus, debiti Coelitibus honores nusquam tribuuntur, neque illa summi honoris plenissima appellatio Sancti aut Beati, secundum Ecclesiasticas sanctiones, competit. Eorum ergo ut plurimum nomina tamen recensemus; sed monito lectore, nondum esse eos in album Sanctorum receptos, aut nobis id non constare. Nam si nuper admodum mortui sunt, neque de ulla iis decreta veneratione, vel levissima suspicio est, omnino omittimus.

In his quoque ordo adhibitus. Prius enim qui ad mensem Januarium pertinent, aut alioquin Februarii eos dies, qui illum, in quo versamur, præcedunt, Sanctos ordinatim rencimus. Tum quos omnino prætermittendos ducimus, recensemus secundum cujusque ætatem. Demum qui ad sequentes Februarii dies, aut alios menses spectant, mensium ipsorum dierumque serie adnotantur.

Ad ipsa dein Sanctorum Acta accedimus. Si nulla extant, quid tamen de Sanctis ipsis exploratum sit edicimus, ac subinde nuda e variis Martyrologiis nomina proferimus. Si acta sumus adepti, iis præfigimus Prolegomena, sive prævios commentarios: in quibus, quo tempore ac loco vixerit Sanctus quisque, an publico cultu dignatus, an antiquitus semper in Divorum numero habitus, disquirimus. Tum a quo mandata litteris Acta, quam gravi stylo ac fideli: quibus e codicibus nacti ea simus, et cujus beneficio ac humanitate, quod, ut gratitudinem nostram testemur, nusquam dissimulamus. Atque id sane viris cordatis vehementer placuisse didicimus: et fuere, qui cum varia Sanctorum gesta collegissent, aut ad illa notationes confecissent, ad nos miserunt, nostro in opere edenda, uti visum nobis esset. Quod quidem adscripto eorum nomine fecimus: nisi si diserte stipulati essent, ne quam sui mentionem faceremus, quibus sat esset Sanctorum res gestas illustrari, quoquo modo id fieret.

Si Sancti cujuspiam translatæ Reliquiæ, si miracula ad eas facta, si quæ sodalitia ad eorum amplificandum honorem erecta, templa ædificata, institutæ publicæ panegyres, de his quoque disserimus in Prolegomenis: earumque rerum narrationem, si mandata litteris, Vitæ subjicimus. Si tamen utraque longior, et Prolegomena ipsa in multos distributa paragraphos; ut lectoris commodo serviatur, quæ ad ejusmodi Translationis historiam, quæ ad illam illustrandam strandam aliunde petenda, propria Præfatione ante ipsam narrationem posita explicamus.

Secumdum ea Prolegomena, Acta ipsa Sanctorum, quo primum stylo olim conscripta fuere, ut cap. 1 explanatum, damus, certis capitibus, ut quasi respirare lector possit, distincta: quam distinctionem si scriptores ipsi fecisse videantur, plerumque retinemus; sin minus, aut certe si nimium frequentes sectiones titulique occurrerent, aliam commodiorem adhibemus.

Singulis capitibus Annotationes, si necessariæ videantur, subnectimus, sed perbreves: si nimirum variantes in MSS. codicibus lectiones occurrerint, si urbium locorumque explicanda nomina, si verba inusitata, si res doctrinave paradoxa, si discrepans a vulgari Chronologia, seu firmanda, seu refellenda. Et juvantur hisce Annotationibus qui mediocri præditi eruditione (nam his præcipue scribimus) et quicumque alii: doctissimi neque iis egent, nec forte jam libris, sine quibus tamen docti non evasissent: denique Annotationes illas præterire, qui vult, potest.

In ipso impressionis modo, quæ nostra sint, quæ aliunde transcripta, ut ex ipsa characteris forma dignosci possint, curavimus: etiam in Annotationibus, quæ tamen minori charactere excusæ. His quæ præfixa littera, eadem in margine per illius capitis decursum quæri debet: cui similis in ipso contextu expressa, locum, qui explicatione egere visus, indicat.

In margine superiori nomen Sancti, de quo agitur, expressum, in altera dies mensis: ut libro qua parte libuerit aperto, cujus Sancti narrentur, explicenturve Acta, et ad quem is diem pertineat, intelligi possit.

Quia vero, ut fuse dictum cap. 2, subinde plures Vitæ Sancti unius a diversis scriptæ auctoribus eduntur, in exteriori margine summoloco adscriptum, quis eum Vitam auctor composuerit, ne plura revolvere folia lectorem oporteat, dum ab certo quopiam compositam auctore Vitam quærit. E. G. pagina 314 in supremo margine hæc sunt: Vita B. Rabani Mauri Archiep. Moguntini iv Februarii. tum in laterali margine: Auctore Rudolpho Presbytero. at post paginam 322, Auctore Trithemio Abbate. Ita die vi Februarii ad priorem S. Vedasti Vitam appositum: Auctore anonymo, ex MSS. Ad secundam: Auctore Alcuino, ex MSS. Atque ita passim factum toto opere.

Porro quia duo simul in hoc opere desudamus, Joannes Bollandus et Godefridus Henschenius; atque communi quidem consilio omnia ordinamus, ac mutua scripta recognoscimus; singuli tamen seorsim singulas Vitas discutimus, Prolegomenis, Annotationibus, summariis marginalibus ornamus ac dilucidamus; curandum duximus, ut cujus potissimum labore singula essent elucubrata, aut e Græco versa, indicaremus, primis nominum litteris in exteriori margine appositis ad initium Vitæ cujusque aut tractatus de Sancto quopiam: ut nimirum constare lectori queat, ubi G. H. viderit, Godefridi Henschenii id esse opus, Joannis Bollandi, quando J. B. erit adscriptum. Quorsum hoc, inquies, cum paullo ante professi sitis, vos pro nihilo ducere, ut nomina vestra citentur? Ita est sane. Legantur hæc Sanctorum Acta, et quæ in iis plurima ac præclarissima extant exempla virtutum, imitatione exprimantur, aut ad aliorum institutionem recitentur, id satis est nobis: ut ea nos collegisse dicamur, non est quod expetamus, aut omitti nolimus. Nomina tamen nostra apposuimus, tum quia vetat Ecclesia ita temere libros sine auctoris nomine protrudi; tum quia id maxime ad rem nostram conducere existimamus, ut submitti nobis possint quæ adhuc nos fugerunt. Eo autem posito, mihi Joanni Bollando, qui hæc nunc scribo, præcipue visum est faciendum, ut sciatur quæ ab eruditissimo collega meo scripta sint, ne eveniat, quod factum haud semel ab iis qui Januarium legerunt, ut sub nomine meo citarent quæ ab illo erant scripta. Censui igitur esse satius, ut utriusque nomen indicetur: præsertim quia, cum studii sit laborisque patientissimus, ac firmis viribus corporis, spero ab eo absolutum hoc opus iri, cum me nunc præter ingravescentem ætatem multiplex infirmitas debilitet. Hoc igitur et initio Præfationis ad quamlibet Vitam apponimus signum, et in summo exterioris marginis in unaquae pagina, quamdiu ea durat præfatio.

Ad ejusmodi porro Præfationes ac Vitas, earum succinectam quamdam epitomen in marginibus apponimus, ut cui integra quæpiam Acta evolvere non vacat, habeat tamen eorum velut breviarium, quod celeriter percurrere possit, ac si quid pensiculatius examinandum videatur, id seligere. In iisdem marginibus litteræ positæ certis intervallis ABCDEF, quarum in Indicibus usus, ut certius designetur quo quidque loco, quaque parte paginæ reperiri possit.

Appendicem adjecimus ad singulos tomos, in quam contulimus quæ post singulos dies excusos ab amicis suggesta erant, quæque ipsi repereramus, antea ignorata, vel non integra reperta. In eadem appendice retractamus si quid perperam prius scriptum, vel excusum. Usque adeo non pudet, ignorantiam erroremque agnoscere, seu per nos animadversum, sive ab amicis indicatum: quibus tantum abest ut irascamur, si quid monuerint, ut etiam gratiam simus habituri.

Etsi autem summa attentione legat quis ingentes ejusmodi libros; non tamen (quæ est humanæ mentis imbecillitas) recordari quo quidque loco habeatur poterit, nisi si epitomen sibi conficiat quis omnium quæ legit, quod non est unicuique opportunum. Ad sublevandam ea in re memoriam maxima est Indicum apte concinnatorum utilitas. Senos cuique tomo addidimus.

Hunc sequitur INDEX CHRONOLOGICUS. Inchoamus eum a Christi nativitate. Nam qui antea vixere Sancti, non ita multi sunt, saltem Ecclesiasticis Fastis adscripti: et tamen eorum ætas ad Commentarium proprium de illorum gestis, secundum probabiliorem Chronologiam, indicatur. In annis autem ab ortu Christi computandis, vulgarem et receptam jam passim epocham sequimur: in Imperatorum, ac Regum Francorum per tria prima secula, annis aptandis, proprios investigamus characteres. In hoc Indice quæ ab Sanctis gesta (potissimum, qui primis sex diebus Februarii celebrantur) non omnia, sed præcipua, suis temporibus aptamus, ex certis Chronologicis notis, aut probabili conjectura, nostra aut aliorum.

Quatuor reliqui Indices in calcem cujusque voluminis post Acta Sanctorum rejecti sunt: in quibus cur appositæ litteræ ab cd ef, quæ et in singulis expressæ, antea indicatum, ut nimirum qua parte designatæ paginæ reperiri quidque possit, lectores intelligant. Tertius ergo INDEX INSTORICUS est, nomina complectens hominum, quotquot hoc volumine occurrunt. Sanctorum tamen nominibus † præfixa, non S aut B littera, ne earum litterarum frequenti inter alias interjectu, attentio lectoris, quidpiam celeri oculorum conjectu vestigantis, turbetur. Sanctorum autem, quorum hoc volumine natales aguntur, in primo Indice posita nomina, hic omittuntur: nisi fortassis eorum in aliorum Actis mentio fiat. Itidem ut in primo Indice, omnium status seu conditio exposita, et in iis qui vulgo minus cogniti sunt, etiam seculum quo vixerunt, aut regio, in qua versati. De notis contractarum vocum ante dictum.

Quartus INDEX TOPOGRAPHICUS nomina regionum urbiumque continet: quæ si Sancti cujuspiam ortu, obitu reliquiis nobilitatæ; eorum Sanctorum apposita sunt nomina, indicata pagina qua de iisagi coeptum, etsi sæpius dein recurrant.

Quintus est INDEX ONOMASTICUS, seu vocum barbararum aut obsoletarum, minusve usitatarum, quæ in hoc tomo occurrunt, brevis collectio.

Sextus denique INDEX MORALIS est, non sola continens virtutum aut vitiorum vocabula, sed rerum plane omnium quarum notitia ad virtutum vitiorumque tractationem possit accommodari, ut sint velut universales quidam loci communes, sed perbreves.

Satis jam multa de symmetria omni operis hujus dicta esse videntur. Finis, ad quem id postremo refertur, Dei gloria est, ac Sanctorum. Non quasi ex solo labore nostro incrementum ea magnum immediate acceptura videatur, (etsi non ingratum tamen Cœlitibus Deoque futurum illum confidimus) sed fructu, quem lectio ejus pariet uberrimum, præcipue augescet.

Erit vero is multiplex ac varius, prout comparati animis erunt, qui ad legendum accedent. Ea etenim lectione quidam mentem suam cupient ad amorem Dei laudemque excitare, qui tantum Sanctis suis gratiæ robur contulerit, quo vim dæmonis, mundique et carnis illecebras, frangerent, ac dein immensa eos gloriæ cumularit in cœlis, et insigni apud posteros celebritate. Alii sese ad eorum pietatem factaque imitanda accendere ea lectione volent. Nonnulli hoc præcipue spectabunt, ut ad Divinæ gratiæ satus accipiendos corda præparent sua. Quamquam enim Spiritus ubi vult spirat, et sæpe nil tale cogitantes, imo ad designanda scelera tendentes cum Saulo, velut injecta manu percellit ac sistit, eorumque mollit animos atque in contraria studia convertit, uberes etiam arcano quodam ictu fontes lacrymarum e petra cordis eliciens; multo tamen frequentius id luculentiusque evenit, cum se homo, prævio tamen etiam Spiritus ejusdem instinctu, ad illum efficaciorem impulsum comparat, fundendis precibus, sacris rite õbeundis, audienda concione, rebus piis meditandis legendisve: iis enim rebus invitari quodammodo ac sollicitari idem Spiritus videtur.

Alii denique non tam suum internum fructum religionis ac virtutum ceterarum spectant, quam aliorum mortalium spiritalia emolumenta. Ad eum finem excerpere et colligere virtutum exempla satagunt, quibus in publicis concionibus, catechismis, ac piis cum omni hominum genere colloquiis utantur: quibus commentationes asceticas aspergant ac locuplentet: quibus dejectos mœrore aut morbo homines solentur. Estque in his omnibus ad Dei Sanctorumque amplificandum honorem vis magna: ad ea vero peragenda ingens ex horum voluminum nostrorum lectione copia suppetet.

Erunt alii fortassis, qui non hæc mystica sectentur, sed quo historiam quampiam, familiæve aut civitatis alicujus, vel etiam gentis, antiquitates illustrent, hinc eruere, quæ eo spectabunt, velint: aut alios quoque de honestis rebus commentarios ornare.

Et sunt quidem studia omnia ejusmodi plena dignitatis, nisi prava quæpiam intentio illa dedecoret. His tamen ipsis magnopere suademus, ne motum Divini Spiritus, si qui interea concutiat animum, repellant. Majus inde profecto emolumentum, quam ex meditata primo lucubratione percipient: quamquam ne illam quidem propterea abjicere aut quoquo modo negligere opus sit.

Legent denique hæc quidam, nullo alio fine, quam ut ea lectione tempus fallant: aut ut animum recreent, utque mœrorem, quo torquentur, leniant, ac tantisper calamitates vel proprias, vel publicas Ecclesiæ ac Reip. obliviscantur. Est id quoque multis perquam utile, etiam ultra cum modum, quem sibi præfixerunt. Meminimus Parentem nostrum Ignatium, cum de bellis rebusque aliis inanibus scriptos libros ex vulnere decumbens, poposcisset, nec ulli ejusmodi ea in domo essent reperti; oblatam Christi Vitam ac Sanctorum, non alio primum proposito, quam ut tædium levaret, legere cœpisse: inde altius assurrexisse, et sancto Spiritui obsecundantem, sensim ab eo ad sublime fastigium sanctitatis esse provectum. Neque duos illos Agentes in rebus, quos commemorat S. Augustinus lib. 8 Confessionum cap. 6 fortuito in Vitam S. Antonii incidisse, ac parte ejus lecta accensos animis, sese abrupisse a vana spe mundani favoris, nec ad Aulam Imperatoris cum Potitiano quartoque sodali reverti voluisse, sed affigentes cor cœlo illic in paupere casa mansisse; illos, inquam, arbitror principio otiosa curiositate legere Vitam illam cœpisse, quæ tamen iis sanctioris vitæ occasio fuit, nec levis postea Augustino ipsi stimulus.

Etiam heterodoxis, si hæc aliquando, alio licet consilio, legant, illud subinde fortassis in mentem veniet: Hi omnes tantos labores susceperunt, tantas toleravere ærumnas, non suis viribus, sed Divinæ gratiæ auxilio fulti, eique adhærentes doctrinæ, quam tot jam seculis, ut vel hinc perspicimus, inconcussam retinet ac tuetur Romana Ecclesia. Nonne satius sit horum fidem amplecti ac facta imitari, quam viles aliquot apostatas contra ista blaterantes sequi ad exitium duces? Utinam sanctas ejusmodi cogitationes alte in animum demittant? Neque existiment eos, qui ista egerunt, non fuisse magna præditos mente, ut perviderent quam vana sint hæc, quibus multi mortales se misere mancipant: quam sublimia reposita virtutem colentibus præmia sint in cœlo: quanta eos gloria, gloria, etiam in terris, consequatur: cum e contra quotquot vanitati hic servire maluerunt, ignoti jam, ac longa sepulti nocte jaceant: adeo ut vix paucorum ex iis memoria extet, et fere ex actis eruta Sanctorum, quos quidam eorum aliquando persecuti sunt.

Atque hæc dicta sunto iis, qui privato studio ad hæc legenda animum appulerint. Sed multo illa fructuosius legentur audienturve in religiosorum hominum cætibus, etiam in triclinio super mensa. Solent enim ab antiquissima memoria monachis ad mensam accumbentibus, tum Divinæ Scripturæ libri, tum deinde Martyrum certamina aut Sanctorum gesta legi, ut non soli corpori sed et animæ suum præbeatur alimentum: atque eo pacto ciborum appententia, et ingluvies refrænetur, confabulandi occasio excludatur, et quæ eo præsertim tempore effervescere posset contentio. Ideoque sapienter a S. P. Benedicto præscriptum cap. 38 Regulæ: Mensis Fratrum edentium lectio deesse non debet. Quam diu ante S. Benedicti ætatem usu receptam fuisse, manifestum est ex iis quæ affert Julius Nigronius noster Tractatu ascetico 4 de Lectione sacra super mensam parte 1 cap. 1, et in Disquisitionibus monasticis Benedictus Haeftenus libr. 10, tract. 2.

Ea consuetudo a monachis ad Clericos manavit. Ita citato primo capite num. 3 Nigronius: Hanc laudabilem monachorum consuetudinem probabile est in Clericorum perfectionis amantiorum venisse morem, ac pedetentim in legem transiisse, non modo longinqui temporis usu, sed etiam Ecclesiæ consensu atque jussu. Plura illi ambo et præclara in citatis tractatibus de istius modi lectione congerunt. Januarium certe nostrum, ut primum in lucem venit ac notitiam religiosorum hominum, accepimus non solum in nostræ Societatis collegiis, sed et aliis cœnobiis ita super mensa fuisse lectum. Illustrissimum quemdam Archiepiscopum novimus, multis gravibusque pro pietate laboribus perfunctum, onusque etiamnum legationis pro Sede Apostolica sustinentem, sibi pridem super mensa Januarium eumdem prælegi curasse, et anagnosten jussisse identidem ad Annotationes Appendicesque attendere.

Alioquin cum in publico conventu, ut in triclinio locisve aliis ac temporibus, hæ Vitæ leguntur, minutiores Annotationes, quæ solummodo vel annos Regum Pontificumque, vel variantes lectiones continent, omitti possunt. Si in aliqua insit quidpiam majoris momenti, ad finem cujusque capitis, repetitis ex ipso narrationis contextu verbis aliquot, ad quæ illa posita annotatio, litteraque alphabeti præfixa indicata, ipsa quoque legi poterit.

Cum plures sunt Sancti unius Vitæ, secundum ea quæ in propriis ad eas Vitas prolegomenis monuimus, statuere poterit qui ei lectioni moderatur, an omnes legendæ, an una præcipua, et quæ ea sit inter plures.

Neque metuendum arbitror, ne piis hominibus illud fastidium pariat, quod subinde de Sanctis quibusdam nihil præter Martyrologiorum verba afferatur, aut eadem in quibusdam prolegomenis operosius recitentur. Nam primum neminitædium affert in Officio Ecclesiastico lecto Martyrologii ad Primam. Nam auditis Sanctorum nominibus, etsi Acta ignorentur, saltem ad Deum erigi animus potest, ut ei gratias agat, qui hos sibiamicos elegerit; utque Sanctis ipsis gratuletur, seque excitet ad eorum imitandam in Dei cultu perseverantiam; ut pro iis oret regionibus, quas illi vel suo sanguine perfuderunt, vel benefactis illustrarunt, quæ nunc fortassis datatæ sunt in manus impiorum: ut denique sancto quodam gaudio exultet auditis tot fortissimorum Heroum nominibus, et confidat fore eos sibi Ecclesiæque Patronos ac Protectores.

Illud ad extremum lectores, Catholicos præsertim ac religiosos, obsecramus, ut Deum pro nobis Sanctosque precentur ac saltem cum librum sumunt in manus, nobis optent gratiam, ut, quæ hic Acta Divorum collegimus, imitemur.

Viros vero eruditos et in antiquis monumentis versatos obtestamur, ut quæ nondum ad manus nostras venerunt Acta Sanctorum Latina aut Græca, ea communicent, sub suo nomine vulganda, aut unde nancisci possimus significant: tum sicubi minus accurata Actorum exemplaria secuti sumus, et si qua alia in re erratum quidpiam, moneant. Gratias iis agemus, et Sanctos, ut referant, precabimur.

Protestatio.

Quandoquidem benevolis eruditisque Lectoribus cordate et ingenue sæpius denuntiavimus, atque adeo inculcavimus, si quæ ipsis, sinceriora quam quæ habuimus, Sanctorum Acta, monumentaque alia, occurrent, aut si in ipso nostro opere quidpiam reperient, ubi quod verum rectumque erat, haud simus assecuti: deque his admonere nos dignabuntur; nos illis maximas habituros esse gratias, et quæ perperam scripseramus emendaturos; multo sane æquius est, nos Sanctæ Apostolicæ Sedis judicio ac decretis obtemperare. Nam Cœlites omnes, Deumque ipsum, sancte testamur, nos camdem sacrosanctam sedem, ut Veritatis (quæ unice proposita esse historiam scribentibus debet) Magistram revereri: neque ab ejus scitis jussisque vel latum unguem declinare velle.

Quare (quod est alias URBANI VIII Pont. Max. iteratis Constitutionibus vetitum) nulli, quantum quidem per imbecillitatem humani judicii provideri a nobis potuit, SANCTI aut BEATI appellationem adscripsimus, cui non eam vel Sedis ejusdem sententia, vel majorum religio, vel veterum Scriptorum auctoritas contulerit. Neque idem cujusquam, qui non videatur per communem Ecclesiæ consensum vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii, venerationem obtinere, commemoravimus miracula, prædictiones, arcanorum manifestationes. Si tamen videamur uspiam hoc in genere hallucinati: admoneat nos quivis amator Veritatis, atque illico corrigemus: et multo quidem multoque studiosius hæc, quam si quæ errata, pertinentia ad Chronologiam, Topographiam, Actaque ipsa, imprudentibus exciderint: quæ tamen ipsa moniti continuo retractabimus.

Etenim hosce Commentarios nullum habere momentum volumus, nisi HISTORIÆ HUMANÆ, ab hominibus errori obnoxiis compositæ: nisi si qua ex Divinæ scripturæ libris descripta, aut Ecclesiæ Catholicæ Conciliis, Pontificiisque Bullis Canonizationum, quibus sua sacrosancta constare debet auctoritas.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.

Svezak IV Kalendar godine