Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak IV · Svezak IV

Posveta papi Aleksandru VII.

ACTA SANCTORUM

Sadržaj (2)
  1. Sanctissimo et beatissimo
  2. Alexandro vii pontifici maximo.

quotquot totō orbe coluntur, vel a catholicis scriptoribus celebrantur QUÆ EX LATINIS ET GRÆCIS, ALIARUMQUE GENTIUM ANTIQUIS MONUMENTIS COLLEGERUNT AC DIGESSERUNT,

SERVATA PRIMIGENIA SCRIPTORUM PHRASI ET VARIIS OBSERVATIONIBUS ILLUSTRARUNT JOANNES BOLLANDUS, GODEFRIDUS HENSCHENIUS,

SOCIETATIS JESU THEOLOGI EDITIO NOVISSIMA CUM ANIMADVERSIONIBUS EX MSS EDITIS CURANTE JOANNE CARNANDET FEBRUARII TOMUS PRIMUS COMPLECTENS DIES VI PRIORES.

PARISIIS APUD VICTOR PALMÉ, BIBLIOPOLAM,

VIA SANCTI-SULPICII, 22.

Sanctissimo et beatissimo

PATRI AC DOMINO NOSTRO

Alexandro vii pontifici maximo.

Quod ad pedes beatissimos SANCTITATIS TUÆ prostrati offerimus de Actis Sanctorum mensis Februarii opus, id dudum nomini Tuo honorique devotum fuit. Nam cum adhue in minoribus constitutus, legatione Apostolica Coloniæ Agrippinæ, ac deinde Monasterii Westphaliæ, fungereris; ita TUÆ pietatis, sapientiæ, benignitatis, splendor oculos atque animos hominum, qui illue ex variis gentibus ad solennes Pacis Tractatus convenerant, advertit rapuitque; ut ad nos quoque, dierum aliquot spatio disjunctos, non fama solum, sed et gratissimi quidam radii pervenirent. Ibi nos, qui pridem Sanctorum Actis conquirendis digerendisque insudabamus, rationem ita nobiscum inire; Qui antea Januarium mensem URBANO VIII Pont. Max. tomumque ejus alterum Cardinali BARBERINO dedicassemus, cui potius Februarium, quam FABIO CUISIO inscriberemus? Antistitem esse præditum eximia religione, ut Sanctorum res gestas libenter lecturus sit, cum curæ publicæ patientur; insigni eruditione, ut æstimaturus operam, qua collectum hoc consertumque est opus; summa facilitate atque humanitate, ut minime aspernaturus ejusmodi sibi oblatum munus, tenue licet, si artificium spectetur; si materia, pretii ingentis. Ac ne diu incerti nutaremus, ipse, hujus adhue nostræ deliberationis ignarus, ultro nos illustri illa Tua benevolentia complexus es, litteris et benefactis frequentibus testata. In his unum fuit, quod nos illico ad Summi Pontificatus auspicium vertimus.

Difficilis se nobis ad ipsum ingressum Februarii, inque primo adeo Sancto, cujus essent acta commemoranda, CÆCILIO nempe Eliberitano in Hispania Episcopo, scopulus objecit. Reperta erant sub finem seculi superioris in cavernis montis Illipulitani prope Granatam scripta quædam et alia vetera monumenta, ossaque etiam (ut ferebatur) S. CÆCILII. Minime quidem illa nobis, ut a variis descripta per manus etiam nostratium hominum jactabantur, probata; verum a plurimis gravissimisque scriptoribus Hispanis ita celebrabantur, ut obruendi eorum consensione atque auctoritate videremur: præsertim cum Archiepiscopus Granatensis eo loco, ubi hæc erant refossa, basilicam ædificasse, et Canonicorum instituisse collegium diceretur. Quid ageremus? Assentiri variæ nos et (ut quidem censebamus) solidæ rationes non sinebant: tantæ turbæ turbæ scriptorum repugnare, temerarium existimari poterat. Quo nos igitur verteremus? Præterire eum Sanetum, haudquaquam fas erat, quem Hispani, etiam ante ea lipsana inventa, publicis sacris essent venerati, sanctique Apostoli JACOBI discipulum prædicarent; nos ipsi a SS. PETRO ac PAULO Apostolis Romae Episcopum consecratum, missumque in Hispaniam, minime ambigeremus. Hoc e scopulo, FABIO CHISIO duce sumus erepti. Latum erat a Congregatione Sanctæ Romanæ et universalis Inquisitionis, URBANO VIII præsente et approbante, Decretum de hisce lipsanis et scriptis, quo variarum commentationum ad eorum defensionem ac commendationem editarum lectione omnibus interdicebatur. In Belgio tamen, quia fortassis minus id necessarium videri quidam volebant, vel quapiam alia ex caussa, non erat Decretum illud palam vulgatum. Coloniæ autem, ubi ejusmodi Romanarum sanctionum promulgationi intercedere nemo solet, jussu Tuo publicatum est, et ad nos missum. Continuo, non absque Numinis providentia, ostensam nobis tempestive lucem profitemur, ac salutare illud astrum CHISIÆ gentis, cujus fulgore ea discussa a nostris mentibus erat caligo, veneramur. Id nobis semitas Sanctorum, quas vestigabamus, ut per eas alios secure duceremus, aperuit, ac collustravit.

Visum exinde nobis, posituram illius astri in avitis Vestris insignibus contemplari. Sex omnino Montibus imminebat. Quid ni, inquimus, ut in summo aliquando consistat rerum fastigio, et Romanæ celsitudinis apicem teneat, unde orbem alma ista luce perfundat universum, Mons additur SEPTIMUS? Et in voto omen fuisse sensimus, cum deinde voluisti ALEXANDER SEPTIMUS dici. Luceat diu, feliciter, sacratissimum hoc sidus: et quoniam de TE, BEATISSIME PATER, qui in tesseris gentilitiis Montes gerebas, sanctus ille Connertensis Episcopus, a S. Bernardo laudatus, inscriptusque Fastis Romanis, creditur vaticinatus, fore ut in Summorum Pontificum serie, quæ in hoc ipsum tempus incidit, CUSTOS MONTIUM in thronum Apostolicum eveheretur; diu ac prospere Septem illos, quos populus Quiritium inhabitat Montes, indeque orbem illumina universum. Eveniet: (neque enim occuli, aut non longe lateque conspici lux potest supra illos posita Montes) jamque adeo evenit. Fidei lucem ad remotissimas etiam oras terrarum diffundis: qua ab ultimo Septemtrione excita pertractaque Romam est, primo Tui Pontificatus anno, celeberrimi nominis Regina: quam aliunde plures viri Principes sequerentur, si diu optatæ Pacis amænissimus nitor, tetris bellorum turbinibus dissipatis, adlucesceret. Et admoves Tu quidem, BEATISSIME PATER, conatum omnem ac sollicitudinem, ut dura Principum corda amicabili velut propitii sideris influxu emollias. Interea lux quædam nova sanetitudinis, ab exordio Tui Pontificatus, velut ab sidere illo affusa, Urbem sanctam illustravit, inque omnium ordinum hominibus, iis præsertim qui Tui intimius assistunt, novas quasdam pietatis flammas accendit. Atque ea res secundissima fama per longinquas nationes, etiam hæreticorum, vulgata, vulgata, horum coryphæos, diaboli ministros, errorum seminatores, flagitiorum architectos, ita perculit, ut cum non possent famæ, plurimis virorum illustrium firmatæ testimoniis refragari, nec pro suo more quidquam de luxu vitiisque Curiæ Romanæ comminisci, variis tamen locis suos e suggesto hortati sint, caverent etiam atque etiam, ne ipsorum publicares, Satanæ videlicet regnum, detrimenti quidquam tali Pontifice pateretur. At multorum inter eos, quibus nondum omnino effascinata ipsorum præstigiis ratio est, longe alius est sensus.

Verum quæ his de rebus, deque omnium studiis virtutum, Te Pontifice, mirabiliter auctis, occurrunt, ita sunt multa, itaque illustria, ut cum ea ne satis quidem idonee complecti cogitatione, nedum pro dignitate enarrare verbis possimus, Ecclesiasticorum Annalium scriptoribus relinquere cogamur. Alia nos Tū fortunati sideris defixos tenet admiratio, et sensu jucundissimæ gratitudinis perfundit. Nam qua nos olim benignitate es prosecutus, eam retines etiamnum, in illo supremo rerum culmine: ut inter augustas curas, quibus salus nititur orbis terrarum, nostri digneris meminisse; nobisque, hominibus profecto infimis, dici salutem curare, benedictionem impertiri, Indulgentiam plenariam in tempus mortis largiri; quærere quo loco sit Februarius noster, quando proditurus.

Prodiit tandem, BEATISSIME PATER, et ad SANCTITATIS TUÆ pedes abjectus, ne se asperneris, sed solitæ benignitatis auram aspires, rogat. Gratulatur is merito sibi, quod ad reliquorum usum hominum progredi detur, Pontificis Maximi auspiciis, ac talis Pontificis, qui Sanctorum honorem amplificare, Sanctitatis sese exemplar subjectis populis præbere, ardorem Sanctitatis adipiscendæ in omnium mentibus suscitare, contendit. Nos, Sanctos omnes, quibus stylum vitamque devovimus, ut diu BEATITUDINI TUÆ, et, quam sanete administras, Ecclesiæ Catholicæ præsidio sint, obtestamur Sanctitatis Tuæ Humillimi servi JOANNES BOLLANDUS,

GODEFRIDUS HENSCHENIUS.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 23. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.

Svezak IV Kalendar godine