DANIELIS PAPEBROCHII, HAGIOGRAPHI,
Nunc primum ex mss. editæ.
In acta sanctorum diei xxii Januarii.
Pag. 1, ad elenchum sanctorum. S. Vincentii Acta ex Breviario Capuano consideratione digna videntur. Acta et translatio impressa ex MS. S. Germani de Pratis fuerunt. Alia relatio translationis Ulissiponam ex MS. Duacensi exstat.
S. Anastasii Persæ Acta Græca, folio uno mutila, quod posset Venetiis suppleri, deinde adepti sumus. Alia Acta, auctore Pisida, Græca, solo initio descripta Florentiæ, merentur tota describi: sunt forte prima. Antiquæ versionis Auctor Gregorius. Ejus prologus ex MS. Casinensi extat in Musæo nostro; item Miracula hactenus inedita ex MS. Basilicæ S. Petri. Insuper Miracula ex Vaticano 1641, f. 175 describenda. Vita, qualis edita est a Surio latine, græce extat in codice Card. Sfortiæ Romæ, et Florentiæ.
S. Dominici Sorani Acta per Joannem, ejus socium, ex MS. Cajetani habemus; Miracula ex MS. Vallicellano. Alia Vita, auctore Jacobo Januensi Ord. Prædicatorum, composita anno 1233, est in Musæo. Item Vita et miracula italice MSS. auct. Don. Benedicto Conti Sorano. Alia demum Vita scripta fuit a Jacobillo.
S. Amasii Acta duplicia MS; eademque cum officio proprio Romæ impressa, habemus.
S. Vincentii Episcopi Diniensis officium consulendum.
S. Lufthildis Vita ex Rythmo Germanico bis exstat in Musæo nostro.
S. Gaudentii, Episcopi Novariensis, Vita Italica in coll. num. XVIII. Poterunt etiam varia haberi ex Novaria Caroli Ep. tunc necdum habita p. 241. Vide etiam p. 27 et 874.
P. 3 ann. c. de Grano Apollinæ displicet.
P. 16 ann. h. adde: Quod magis probavero, ut non mentitus, sed obscure dumtaxat locutus videatur; pro Latino Vincentii nomine nomen Francicum Gothicumve substituens: sic enim victoriam, sigen vincere, signer victorem seu Vincentium significat.
P. 18 ad Titulum Præfationis Theotgero juxta Etymolog. Deum gerenti nota a. Ita multa nomina Francica et Alemannica ex Thiot, Thiet, Died composita ad græcum θεος insulsissime trahunt: nihil ista peregrinitatis habent. Thiot, etc; populum sonat dialecto varia. Hinc Theotgera, a goren, desiderare, idem quod Philolaus, desiderium seu delicium populi.
P. 21. Elevatio solemnis reliquiarum S. Vincentii, n. 11 in fine indicata, numquid ex suo Auctore mereretur latine reddi et hic addi?
P. 28. De S. Irena satis erat egisse ad S. Sebastianum, cum nihil de ea peculiare sciatur; imo nec de cultu quidem sat constat. Solius Florarii Auctoritas non sufficit.
P. 38. De S. Anastasio Persa § 2: Chronotaxis Heraclii reformanda ex prolegom. adf. 3 Martii. Ejusdem Acta 1, edita ex veteri latina versione, saltem in 2 editione omitti debebunt.
P. 43, col. 1, l. 3. Judex Scytopolis vereor ne hic grave sit mendum, et solum Gregorius miles significetur.
P. 730. De Translatione S. Vincentii M. inspicienda Historia di S. Valero. De ejusdem brachio Bracaræ vide Historia de Braga parte 2, f. 79. Reliquiæ ejus Nizzæ, Ughell. n. 17, col. 1543. Pisciæ brachium n. 22, col. 997. Brachium Barii n. 20, col. 865 a. De Translatione S. Vincentii in Lusitaniam historia et miracula apud Acuña in Ep. Olisipf. 60, etc; n. 23, itemf. 96. Pecunia ejus nominisf. 108. De Translatione Metas ex Italia Cortonæ, Spicil 3, pag. 143. Mentum Leodii n. 48, f. 205.
P. 752, ann. a. Agitur de P. Adamo Schal; hic est gloriosus ille totius Sinicæ Missionis apex, et Præses Mathematicorum; de quo vide Sinam P. Hazaert. De ejus morte anno 1670 auditum aliquid.
De cultu B. Mariæ Pisanæ Epistola Ceffinii consideranda. Vita est apud Razzium ex latino; quod ut mitteretur, institi plus semel.
In acta sanctorum diei xxiii Januarii.
Pag. 63, ad elenchum sanctorum. S. Hildefonsi vitæ Epitome ex MS. Ultrajectino. Historia Translationis et Miraculorum per Valericum de Villaquiran ex MS. Vita prolixissima, auctore P. Francisco Portocarrero, submissa.
S. Clementis Ancyrani Acta secunda ex Metaphraste sunt petenda Venetiis ex tom. XVIII, plutei 30; aut Roma ex Card. Sforza cod. 81; ex Vatic. 1608, fol. 105. Hæc principio mutila sunt forte pars antiquiorum. Interim requirenda antiqua Græca, ex quibus sua vertit Scapelink; nusquam enim comparent. Acta secunda omitti debuissent. S. Clementis Ancyrani encomium esse videtur illud Leonis Imp. ἀθλητικους ἀγωνας apud Allatium, de Simeonibus, p. 81.
S. Asclæ M. Acta Lipomannus habet ad 13 Martii sub nomine S. Sabini ex MS. Veneto. Requirendum Græcum pro supplemento.
S. Anastasii sociorumque in Hispania martyrium nullo idoneo auctore probatur; videturque omittendum: forte Anastasius Persa occasionem dedit.
De S. Emerentiana addi posset, Assisii in S. Francisci æde ex pluribus corporibus, Roma allatis, unum solum esse, cujus causas officium ibi flat, propterea quod hujus solius nomen invenerint in Martyrologio Romano, quasi continuo hæc ipsa foret. Vide Itinerarium nostrum.
S. Joannis Eleemosynarii Vita II similiter superflua prorsus est, nisi ad paucas notas, excepto I capite, quod posset præponi Vitæ primæ. Prima Vita Græca per Leontium habetur descripta ex Vatic.
P. 117, notaf. adde: Dicuntur autem a μένεω maneo, maneo, duro: ita Teutones ab harren, durare, harengas sive harringas nuncuparunt, Haleces. (Hæc etymologia sæculi xvn)
P. 119, nota o, dele hæc verba: De eo proque ejus sanctimoniæ defensione alti plura; nec enim ii merentur citari, quorum princeps Wastelius turpis rapsodiator, et fidei nullius.
P. 149, in Vita S. Ildephonsi omittendi tituli et divisio Tamayi. In notis resecanda varia ex Juliano, Petro ac similibus hausta, maxime lit. kk.
P. 153. Ad S. Maimbodum opus est aliquo commentario prævio. Vitæ auctor esse videtur aliquis Lutrensis monachus, idem forte, qui S. Deicoli Vitam scripsit: id colligo ex illa enumeratione Sanctorum num. 6, cui plane similis istic cap. 1, 18 Jan.
P. 161. De BB. Margareta et Gentili vide notata Ravennæ, et reliqua de cultu distinctius require, item bullam Pauli III, confirmatoriam Societatis ab ea institutæ, et examen de iis atque miraculis confectum.
Scripsi ad Hieron. de Fabris 1669-23 Oct. Misi omnia una cum historia Translationis. Vide ipsius Memorias Ravenn. f. 134. Processum accepi anno 1670, mense Sept.
De capite S. Joannis Eleemosynarii in monasterio Carbon. vide Historiam monasterii per Paullum Sanctorium, pag. 26.
Eugenius Ep. Atinensis. Vide Chronicon n. 11, col. 497.
S. Urbani Ep. Lingonensis depositio. Spicil. 1, pag. 359 et 433, 486.
De Translatione S. Maimbodi in Epp. Bellicensibus, n. 39, pag. 16.
S. Emerentianæ reliquiæ Abulæ.
Epistola ad S. Hildephonsum de libro de virginitate B. M. Spicil. 1, p. 308, ejusque responsoria p. 312. S. Hildephonsi autographum de Virginitate S. Mariæf. 394. Revelatio corporisf. 398.
In acta sanctorum diei xxiv Januarii.
Pag. 175, ad elenchum sanctorum. De B. Marcolino Foroliviensi Epistola ad Episcop. Castellanum MS. extat. Quædam ad calcem ex Ambrosio Faegio addenda.
S. Eusebiæ Xenæ Acta Græca exstant.
B. Paullæ Gambaræ Vita Italica exstat.
S. Timothei Martyrium sub nomine Metaphrastes Florentiæ exstat græce, plut. 9, cod. 17 et plut. 11, cod. 2. Encomium Nicolai Paphlag. de eodem, citatum ab Allatio, require. Videndum, an id, quod exstat Venetiis tom. 18, habeat initium Pasicratis, ut editum a nobis in Latino.
S. Babylæ Acta secunda videntur superflua. Altera Metaphrasti adscribit Allatius. De duobus Babylis rem maxime ancipitem facit, quod nullus duorum cultus uspiam appareat.
S. Feliciani Vita secunda ex Breviariis est etiam in Vaticana. Videndum an non plenior.
P. 178, n. 16, post med. Quæ quidem verba convenire non posse Constantio Ariano ostendit Baronius: atqui maxime ei possunt convenire: neque enim Constantinus Magnus potest appellari sacrilegus, uti ab Hieronymo appellatur auctor Translationis.
P. 213. Versum ex Calendario metrico mutilum supple et dele notat. c.
Ούρανοῦ εἰς ξενήν Ξένη (εἰκάδι) ἡλλοε τετάρτη In cæli hospitium Xene venit vigesima quarta (die); neque enim hic versus metricus ullam habet cum prioribus iambis connexionem, ut patet ex tomo 1 Martii, ubi Ephemeris istius mensis metrica proponitur.
P. 217, n. 3. Cui affine aliquid in Vita S. Francisci de Paula habetur. Agitur de pridem in peccatis mortuo resuscitato: nihil simile memini ibi me invenisse.
P. 220, in S. Benigno de Codice Beneventano hæc adde. Est is Codex nunc in Bibliotheca Vaticana signatus n. 5949, eumque contulimus cum Usuardo Greveni. Collationem et nostrum de codice illo judicium vide in tom. 3 collectan. Martyroll.
P. 221. De variis Zosimis omittenda illa, quibus indicatur propensio quasi Mariæ Ægyptiacæ curator idem esse posset cum Zosimo S. Joannis Chusebitæ socio: apparet enim ex ætate, ad diem 2 Aprilis definita, nullam esse apparentiam, quod possint esse iidem.
P. 754, n. 6. Vide an conveniant tempora Sanctorum simul nominatorum.
S. Sophius Episcopus Beneventanus referendus ex Chronologia Episcoporum Marii de Vipera p. 20.
Quod S. Timotheus Cæsenæ prædicarit, fabulatur. Manzonii Chronologia Cæsenatensis p. 4.
S. Zamæ, Episcopi Bononiensis, epitaphium, etc. Vide in memoriis Ecclesiæ Bononiensis Faleonii p. 12. Translationem vide ibid. a p. 621 ad 627. Posset hic addi S. Faustinianus ob communem translationem; alias colitur 30 Jan.
S. Feliciani Fulgin. translatio Metas. Spicileg. 5, p. 141. Translatio Fulgin. impressa Italice an. 1673.
In acta sanctorum diei xxv Januarii.
Pag. 224, ad elenchum sanctorum. S. Ananiæ Acta Græca edenda; de quibus consule observationes P. Groothausen.
S. Ananiæ Acta per Bersaphtam, qui Martyrem sepelivit, indicantur ab Allatio in diatr. de Simeonum scriptis: Λνέπειλε μετὰ τὴν ἀνάληψιν τοῦ K. H. I. X. Requirendum ubi sint.
S. Præjecti Vita collata et suppleta ex MS. Reginæ Sueciæ. Videndum an Acta secunda non sint digniora primis.
De B. Henrico Susone videnda Helvetia Sacra Mureri potissimum p. 315 et 346.
Puteolis quære an et quis ibi cultus sit S. Artemæ pueri, Martyris; et ut suppleatur defectus Actorum.
P. 231, dele not. d; nihil desideratur: Κατηγητής enim gr. Lat. Præceptor est. Ugellus eadem Acta ex eodem MS. solum mutila habuit: nescit, quando sederit Stephanus Ep.
P. 248. Habemus de horum tribus breve quid ad 15 Maii: hæc adde ad litt. q, et in isto MS. vocatur Austremonius.
S. Popponis Vita per Everhelmum an recte tribuatur Altimontensi Abbati expendendum superest; quomodo enim ipse de se abbate constituto veluti de tertio loqueretur, et num. 53 se Dominum nuncuparet? Immo contrarium manifeste patet ex num. 62, ubi ubi auctor se negat Leodii adfuisse, dum corpus exciperetur: cui deducendo Everhelmum Abbatem ante indicarat numquam abfuisse: et num. 63 colligitur, non fuisse Stabulai in sepultura. Sed quid ad Epilogum n. 70, ubi ipse nominatur auctor? res eget consideratione; nam a n. 53, dicitur Abbati Altimont. quod ipse Stabulaum deducturus sit corpus, et alibi contrarium supponitur de auctore Vitæ, ut vidimus. An dicemus interpolatam?
Sancti Præjecti reliquiæ Virduni n. 43, p. 118; miraculum in Hugone Flaviniac. p. 248.
In acta sanctorum diei xxvi Januarii.
Pag. 305, ad clenchum sanctorum. SS. Xenophantis, Mariæ et filiorum Acta græca. Alia duo initia græca ex MSS. Vaticanis integre eruenda.
S. Polycarpi Ep. Smyrn. Martyrium Græce edendum. Item latine ex Ruffino, descriptum ex cod. Reginæ Sueciæ.
De S. Theogene observatio Rosweydi postea reperta et probata.
S. Timothei Ep. Eph. Acta græca describenda ex Vatic. 866, f. 376.
P. 314, n. 20, l. a, videtur hic aliquod indicium extremæ unctionis inveniri. Acta secunda, etsi ex eodem fonte, non videntur hic esse superflua.
P. 323, de SS. Africanis examinandum, quod persecutioni Wandalicæ attribuantur.
P. 328, n. 19, lit. c. Segor vitulam conternantem: quid si: viculum conterrantem, id est contermnium? n. 15, lit. a. Sensus turbatus videtur sic posse restitui: Revertar Hierosolymam per Thecuam, Amos (natalibus et sepulcro) rutilantem, atque montis Oliveti lucem aspiciam, de quo, etc.
P. 329, n. 8, lin. 4, pervenit ad Coth. an non mellius pervenit Accon.
P. 332, n. 29, lin. 11, forte legendum: et illorum abundantia non sit ad vestram inopiam.
P. 338. Odæ de S. Xenophonte, etc; quæ non recte vocantur Antiphonæ in menæis, considerandæ, an nihil dignum notatu contineant.
P. 344, col. 1, n. 3. Omittenda quæ ibi de Arcadio ex Menæis; est enim Cyprius, de quo 6 Martii.
P. 345, de S. Maro. Ipsimet Treviris anno 1668 tumbam ejus et corporis tumbam vidimus, eodem quo cæteras ibidem modo, extremitate una consistentem super Altare in Capella, quod est ad latus Epistolæ, sive alæ dexteræ: altera extremitate innixam columellis: Altari ad latus Evangelii vicina est Sancti statua in habitu Episcopali, cui adgeniculatur infirmus, forte ad memoriam miraculi, de quo hic. Tumba ex lateribus aperitur, et corpus per clathros spectandum exhibitet.
P. 355, ad n. 7, adde: Quod si addasc, ut sit Baltechildis significat prole utilem, potentem, fidentem. Childe enim Saxonicum idem est quod Teutonicum Kind: et vero hæc magis genuina videtur nominis Saxonici et integre scripti pronuntiatio, quæ inter Francos, (quibus in terminandis feminarum nominibus familiarus erat Hilde heroina,) facile potuit immutari propter summam vocum vicinitatem.
P. 352, n. 26. Ultima linea sic mutanda: Crepa hic poni videtur, imo crepa debet esse pro cœnotaphio; qualia sæpe eriguntur super sepulcra, et quorum oblonga minimeque alta ac lata forma similitudinem aliquam præsepis habens (quod Belgis hodieque Crebbe dicitur) videtur nomen hoc apud Francos peperisse: sic labra fontium dicuntur Conchæ, aliaque similia.
P. 353. De cæde S. Annemundi: posset scelus ad hujus Sancti Acta rejici, ubi eadem res tractanda erit iterum pröpter acerbam expostulationem P. Theoph. Rainaudi.
P. 355, n. 6. De prava consuetudine sensus est inintelligibilis: corrigatur ex Vita secunda, et res examinetur, si possit aliunde illustrari. Annotatioc corrigenda juxta nostram de tribus Dagobertis Chronologiam, et audacter standum pro eo quod hæc Vita asserit, post mortem Chlodovæi ista facta. II Vita sanctæ Bathildis omnino superflua, iisdem pene ubique verbis scripta: posset caput ultimum per modum appendicis primæ Vitæ subnecti.
P. 364. Quod S. Theofredus fuerit Episcopus Albingensis, non satis probatur. Corbejenses volunt fuisse Cameracensem, sed turbant totam chronologiam S. Vindiciani.
P. 373, citatur Brito in Vita B. Alberici in fine n. 19. Videtur hæc Vita requirenda.
De S. Polycarpi corpore Papiæ vide Sanctuarium Ticinense Gualæ p. 116. Caput ejusdem Melitæ n. 12, f. 620.
Translatio SS. Alverii et Sebastiani Thebæorum Fossanum, anno 1427, hodie celebratur.
Vide Vitam Italicam S. Juvenalis in-4. f. 94. Ejusdem petii Acta anno 1674 et iterum 1675. Responsum, periisse. Vide Epistolam Nigri et volumem authenticum de S. Juvenali. Attestationem cultus item vide; sed videtur per errorem scriptus dies 24 pro 26.
In acta sanctorum diei xxvii Januarii.
Juliani Mart. Sorani Acta ex collectione Gallonii habemus. An hic patronus Maceratæ. Cujus brachium ibi religiose observatur?
B. Alrunæ Vita a P. Gamans missa.
Quæcumque ad S. Joannem Chrysostomum spectant, propter tomi secundi crassitiem omissa, et vel ad diem mortis 14 Septembris, vel ad supplementum Januarii dilata. Essent autem in II editione ponenda hoc loco.
S. Juliani, Ep. Cenomanensis, translatio ex Legenda Aurea, et Vitis MSS. Pontificum Cenomanensium, post Vitam S. Aldrici. De eadem translatione agit Yvo Carnotensis Epist. 52 et 232, citatis a Bondonetto in Episcopis Cenoman. p. 493. Translatio n. 44, f. 130. Festum, Rotomagi n. 36, f. 460.
S. Marini Ep. Lausanensis Elogium in Helvetia Sacra Mureri habet 169 folia; colitur ut Patronus.
P. 377, post n. 7. Episcopus tunc Paderbornensis erat Bernardus hujus nominis IV; electus anno 1225 et mortuus anno 1254, teste Demochare, in fine cap. 35 de sacrificio Missæ. Epistola autem ad eum ejusque capitulum data sic habet.
S. Domitianus ex solo Felicii Kalend. non merebatur inter Sanctos poni seorsim hoc die; cum ejus omnia gesta sint relata in Vita S. Euthymii.
In Vita S. Marii omittatur n. 12 ineptissime insertus; sertus; cum satis sit ejus meminisse in comment. Cætera quæ sequuntur Dynamii non videntur esse, sed styli plane alterius.
Pro S. Gilduini Actis integris et monumentis miraculorum suggestum P. Mabillonio 5 Nov. 1669, ut si pro Spicilegio ea nolit P. Dacherii, ea curet pro nobis peti Carnutibus ex monasterio S. Petri de Vallea. Accepi eadem ipsius dono 1670, 25 Julii.
S. Emerii Acta non sunt nisi mutila; et ut integra forent, considerandum an expediat integra dare quæ tam sunt fabulosa.
P. 397, n. 6, l. 23, sensus perturbatus emendetur aliqua conjectura.
P. 784, totum n. 3 censeo omittendum.
P. 788. De S. Theodorico videnda historia Tornodorensis Chiffletii.
P. 794, col. 1, l. 9 adde: Teroana et Teruenna ab humili planitie tritici aliquando feraci nomen, quantum possumus conjectari, adepta: nam tarle seu terle triticum est, vane seu venne depressus humectusque ager. Fuit illa Episcopatus.
S. Joannes Patr. Antiochenus, in vita ac morte miraculis clarus, hoc die coli dicitur in Chronico universali Theodori Pauli.
S. Athanasius Episc. Surrentin. Vide Ughellium. Ananias et Socii Mart. in Pseudogreg. Betico p. 7.
In acta sanctorum diei xxviii Januarii.
Vita B. Margaretæ Hungaricæ ex Faegio, cui præmittitur B. Helenæ Hungaricæ, quæ illius magistra fuit, huc referri potest defectu propriæ diei.
De S. Æmiliani Ep. M. corpore nuper Spoleti invento Epistola. Ejus Acta huc transferenda ex tom. 2 Febr. f. 158. Vide MSS. ex Vaticano et ab Ugello donata.
Jacobi Eremitæ Palæstini Acta Græca petenda ex Vatic. 1660.
Thyrsi, Leucii, Callinici Acta Græca petenda ex Vallicell. B. 34, f. 94.
Alberti de Altissimis Vita Italica in-4. Collect. num. XIX.
S. Valerii Cæsaraugust. habemus Vitam Italicam per Archang. Caracciam cum Vita S. Baudoleni: videndum an sit operæ pretium hanc citare: est in-12, Alexandriæ, 1601.
De S. Juliani Cenoman. translat. dicendum ex Morello.
BB. Nicolai de Orbita et B. Jacobi satis probatur cultus; et si possit haberi plenior instructio, merentur referri in ordine Beatorum.
In commentario de S. Thyrso, etc; refutandæ ineptiæ Hispanorum n. 1 et 19.
P. 428, ad annot.c adde: Ita quidem illi, sed nescio quis hispanorum dixerit S. Jacobum vernulum; vehementerque suspicor debere legi: vernula poscimus, id est, famuli poscimus; aut vernula, id est, famulariter: primum autem magis placet, quia precibus ecclesiasticis magis familiare, ut famulos se vocent ii, qui supplicant sanctis Patronis aut Deo.
Prima acta mutila S. Thyrsi an habent operæ pretium? Verumtamen omitti vix possunt.
P. 433, n. 6, l. 3. Hinc patet, quod infra sæpe innuitur, Athletam Theatralem fuisse S. Thyrsum.
P. 436, col. 1, n. 23. Dogis etiam Teutonice Duigen asseres, ex quibus tinnæ constant.
P. 448. S. Æmiliani Acta adhuc desiderantur; et, amissis legendariis Spoletinis, vix invenientur.
P. 453, n. 29. Desiderantur miracula ex Breviario Cæsaraugustano de S. Valerio; item vetusta historia S. Valerii citata n. 32.
N. 43. Operæ pretium est inquirere in acta Arnulphi Ep. Ripacurtiæ, siquidem officio fuit Ecclesiastico cultus: nihil de eo Tamayus.
P. 460, n. 14. Verum exemplo ejus. etc; a lin. 16, ad 30 a Trithemio, etc. Deleantur intermedia nimis faventia conjecturæ, nulli quoad Cyrillum verosimilitudini innixæ.
P. 472, n. 12. Corrigenda quæ istic perperam de morte Christi ob tunc nondum probatam sententiam de Cons. duorum Geminorum. Vide ante Aprilem, etf. 478, litt. d, referenda in textum.
P. 474, col. 1, n. 8, a fine, mallem ineptum illud glos-Januarii Tom. III. sema (nomine Honoratum) deleri et expuncti causam in notis dari.
P. 484. Omittatur totus n. 5, præter notitiam P. Henschenii, qui commentarium scripsit, intrusus a P. Bollando: ridiculum est autem, quod marginali ironia pro se utatur P. Bonæ spei in Armamentariis, cum totus contextus contra eum sit. Sed nihil opus est eam quæstionem hic agitari; satis id factum in Aprili loco proprio.
P. 487, ad n. 16, nota, nihil hic haberi de occiso puellæ fratre, imo n. 14 expresse dicitur solum relictum cum sola. Videtur ergo gratis additum in Epitome.
P. 491, n. 11, lin. 6 a fine. Quis ille liber Micrologus? hinc posset sciri auctor istius vitæ Caroli Magni. Addatur in hoc commentario de lectionibus, pro ecclesia Sarlatensi, cujus est fundator Carolus M; a me compositis rogatu D. Armandi Gerard ibidem Canonici. Expediret earum hic habere exemplum.
P. 492, col. 2, § III, l. 4 a fine Fastor. Martyrum. Mirum ni Saussaius hic intelligat Usuardi Martyrologium: in quo egregie fallitur; est enim scriptum jussu Caroli Crassi, non Magni. Vide dicta in Præfat. Generali.
P. 493, post annot.f adde: fabulosam hanc esse canonizationem ibi ostendemus.
P. 498, n. 20, litt. b. Videtur locus de solis Scottis Hibernis intelligendus, etsi tunc etiam essent in Britannia aliqui, sed tunc adhuc minus nobiles.
P. 500, col. 1, l. antep. Sago veneto, id est, corruleo. Nota ex tunc colorem illum Francis in habitu regis placuisse.
P. 501, col. 2, in nominibus Vendorum videtur Sund pro Suyd irrepsisse, et corrigi debere.
P. 502. In testamento vereor, ne intrusus sit annus Christi; quia nondum apparet sub Carolo talis in diplomatis usus.
P. 504, col. 1, n. 3. Caput Caroli Magni anno 1668 ipsimet Aquisgrani inter reliquias vidimus insigni in herma.
P. 504. Privilegium Aquisgranense plane videtur fabulosum, et omittendus totus § 2.
P. 507. Videndum, an Spes hic non sit Ep. Spolet. de quo 23 Nov. Ferrarius.
P. 507 in fine. Qui S. Spei corpus arripuit, videtur fuisse Abbas Goslariensis vel Clusæ B. V. vulgo Clausthal: de utroque monasterio vide Bucelinum in Germ. sacra. B. Richardi illius cultus non satis probatur: mallem omittere.
S. Juliani Conchensis Vita videtur fabulosa saltem in principio. Vide varios titulos n. 58, f. 435.
De B. Margarita Hung. utinam inveniatur processus inform. cujus solum prologus est Epistola illa ante Vitam data.
Concubinæ Caroli numquid dici possent fuisse uxores successive ductæ absque solemnitatibus? quomodo præscribitur, ut, quoniam duas simul habere non licet, uxorem unusquisque habeat vel concubinam? quæ tamen revera uxor sit, sed liberi inde nati non habebant jus ad regnum, etc.
Elevatio S. Caroli Magni Imp. explicatur a Beka n. 67, f. 408.
In acta sanctorum diei xxij Januarii.
SS. Flaviani, Maximi, Secundi, Severi, etc. Acta antiqua exstant.
S. Constantii passio ex MS. Bodec. esset danda. In fine ejus translatio est Magdeburgum.
S. Saviniani ex MS. Reginæ Sueciæ multo amplior passio.
S. Sabinæ Cfr cum MS. Acta Bodec. pro varietate lectionum.
S. Baculi Vita per lectiones antiquas; hymni in Ugello et in collectis Ayossa.
S. Juliani Hospitatoris Vita ampla ex Codice Palatino Romae. Vide quæ de hoc dicta ad S. Ursium 3 Maii.
S. Constantii Perusini Vita Italica per J. B. Barzi Vercellis in-4. 1647.
S. Franc. Salesii elogia a Philippo Lalte edita. Ejusdem Vitæ plures. Acta canonizationis Romae edita.
S. Petri Thomasii alia Vita per Joannem Carmezzonum seorsim cum lectionibus a nobis compositis. Seorsim quoque per Philippum Mazerium in-8. Vide quæ Ugellus tradit.
P. 533, not. c; corrige ex Chronol. Pontific. ante Aprilem.
P. 539, n. 2, corrige de duobus Herculanis ex dictis in Martio, etc.
P. 547, n. 3, l. 2, e familia Berciorum, nugæ meræ. Videtur autem tertia ista S. Constantii Vita prorsus omittenda, solumque in notis attingenda.
P. 534. S. Sabiniani, etc. Acta valde videntur fabulosa: videtur omnino patria ejus Gallia fuisse.
P. 535, col. 1, l. 3, foicy quasi foy icy etymologia ridicula est; constat enim ab aqua, acum, omnia ista componi: et Francis pro acum poni nunc y.
Acta secunda S. Sabiniani jam ante impressa non debuerunt hic recudi.
P. 561. Prolixior annot. a debuerat potius in prolegomenis poni.
P. 573, not. d. Brigida, de qua ibi, videtur aliqua junior fuisse. V. Chronotaxim S. Patricii.
S. Aquilini Vitam Ital. per Josephum Milano habuimus; nunc non invenitur.
S. Petri Thomasii Vita scatet mendis: fortassis plura correcta sunt in secunda editione particulari: ideo omisi errata notare; cætera multa possent ex conjectura emendari.
Adde comm. de S. Gilda ea quæ ad defensionem hie dictorum dicuntur 1 Febr. in comm. de S. Brigida § 12.
S. Sulpitii Bituricensis elogium V, in Patriarchio apud Labbe, tom. 2, f. 32.
Liber de Vita Mariæ de Socos Hisp. fol. a, cap. 80, ad finem agit de S. Petro Nolasco; cujus Vitam scripserit Franc. Olignanus; hanc petii 1673.
De S. Juliano Hospitatore varia Avenione submissa.
In acta sanctorum diei xxx Januarii.
S. Aldegondis Vita antiquior ex MS. Cisterciensi. De S. Peregrino Siculo vide Cajet. tom 2, fol. 33.
De B. Guidene in Conv. Citoniensi juxta Clusium inquiratur: quia satis videtur probari cultus.
S. Alexander M. plane rejiciendus videtur in 18 Martii, quia non est tanti authoritas Baronii.
S. Serenæ Acta promissa a P. Alex. Wittheiman 1669. Missa 1670.
P. 645. Melegnani etymon fabulosum prorsus refutandum est. Posset iniquiri in tabulas publicas, n. 13 citatas, ex archivis episc.
P. 631. De translatione coram Sigiberto R. vere facta vide Stemma Dagobertinum et inde corrige; et corrige annot. g. pag. 635: examina etiam annot. e 654.
P. 636, n. 3. Gislenus ab Athenis, forte legendum Egidius; nam Gislenus haud dubie Francus fuit, uti et ipsum nomen indicat.
P. 667, annot. f; sic corrige: Siller et désiller voces Gallicæ sunt a sigillare latino contractæ, et significant claudere et solvere, imposito vel ablato sigillo.
S. Adeleni historia MS. auctore Radulpho monacho petenda Burgis ex monast. S. Jo. Bapt.
P. 677, post n. 14. Adde decretum ex Lezana ad ann. 1220, n. 21, f. X.
P. 688. Omittenda pars ultima annot. 3, nisi inveniatur interim Vita ibi citata; et tunc lin. ult. pro 6 Martii ponendus 18 Martii: quia eligitur Patriarcha, non generalis Carmelitarum.
P. 716, adde quæ habet Carolus Ep. Navarr. p. 376 de sepulcro S. Julii spoliato.
S. Andræ Corsini Vita per Zegerum Pauli prolixa consideranda.
P. 759, n. 2, erratur in etymo nominum a Theod. Died. inchoatorum, quod non significat Deum in ulla lingua Teutonicæ affini, sed populum in Gothica, etc.
P. 760. De ecclesiis a Leone Papa in Germania consecratis fabulam esse ostendimus ad S. Suibertum in Martio.
B. Guido colitur Citonii in Umbria. Arturus. Waddingus 1212, n. 4. Addit corpus esse supra altare.
B. Antonii Peregrini Vita petenda ex Silv. Razzi de Camald. Sanctis pag. 94. Meminit ejus Augustinus Fortunius in hist. Camald. p. 363.
S. Faustiniani Ep. Bonon. translat. in Memor. Celsi Faleonii p. 621. Vide et alios de episc. Bonon.
In acta sanctorum diei xxxi Januarii.
S. Athanasii Methonensis Vita extat per Petrum Ep. Argivorum Græce. V. Observ. Cajetani.
SS. Cyri et Joannis acta et miracula Græce habemus. Alia vel eadem ex MSS. Sublacensi et Cassinensi.
S. Sophronii de iisdem amplissimum opus latine, etiam Græce descriptum.
Ex MS. Vaticano Joannis hujus caput esse quod Angeriaci habetur pro capite S. Joannis Baptistæ probatur in tract. Caroli du Fresne de cap. S. Jo. Bapt. p. 72.
S. Geminiani Acta alia bis; et alia insuper habemus per Selingardum impressa cum prologo.
S. Gaudi Vita Rotomago missa.
S. Ulphiæ Vita ampla bis est in Musæo.
B. Ludovicæ Albertoniæ monumenta Italica et Latina copiosa exstant.
B. Joannis Salerni ex Ord. Prædic. Flor. gesta leguntur in S. Mariæ Nivellæ Vita.
B. Villanæ Vita indidem accepta.
S. Molanfridi Abbatis Hiberni Vita ex MS. P. Fitzimon.
SS. Julii et Juliani fratrum Vitam Italicam vide inter sanctos Novarr.
De B. Eusebio Sangallensi ut Confessore, non ut de Martyre, agit Murerusf. 198. Videndus de eo Goldastus in Script. Germaniæ.
BB. Landertus et Tutilo ponendi inter prætermissos. De utroque agitur accuratius 6 Aprilis ad Vitam S. Notkeri, item de Beatis Clemente et Victore saltem inter Prætermissos. Denique de Beatis reclusis Kerhilde et Cotilinde.
P. 696. De S. Tryphæna etiam agunt Menæa 11 Aprilis, et Synaxaria MSS. 9 Maii.
De SS. Cyro et Joanne Prologus in multis corrigendus ex Martio, ubi de S. Sophronio, quem ostendimus Auctorem quoque esse Limonarii.
P. 710, litt. b, quid si πεστινος; hic sit qui pecuniam dat mutuo, et credito exponit?
S. Geminani Vitæ per Hilarium Monachum et Joannem Varesanium petendæ.
P. 714, cap 3 omittendum. Quid si illud sit miraculum non viventis sed post mortem apparentis? quid si ex alicujus sancti Gallici Vita acceptum, sicut totus num. 13 videtur acceptus ex Vita S. Ambrosii præsentis funeri S. Martini, et S. Severo perperpam applicatus? Quod notandum.
P. 719, n. 11, illa Ecclesiæ et Domus constructio non videtur soli S. Julio adscribenda. Quod in scopulum super pallium evasit, fuit loci visendi caussa; quo probato, operarios per rates deduxerit.
P. 726. De S. Gaudo addatur de inventione an. 1664 ex Sec. Bened.
De Duplici S. Geminiano vide 30 ad Aprilis Acta S. Mercurialis litt. l, quomodo teneri possit esse unicus.
Agendum de B. Hieronymo Servita, cujus corpus in Ecclesia S. Angeli in Vado. V. Gianiumf. 85.
B. Joannes Ep. Nucerinus. Vide Chron. Nucerinum pag. 89.
P. 730, ann. d, adde: Imo et S. Antonius apud Belgas semper cum tintinnabulo pingitur, ut usus ille fortassis ab Ægyptiis sit, vel certe omnibus in Belgio monachis familiaris, ad S. Antonium translatus.
P. 731, n. 28, anticipate usurpatur titulus Archiepiscopi serius apud Hibernos usurpatus. Vide Acta S. Patricii in Append.
S. Torquatus Tricastinus Ep. hodie colitur: ita in dd. ad 6 Febr. de S. Amantio.
P. 740, n. 5, l. 6, etc; sic corrige: Ut ex prologo metricæ cujusdam Vitæ S. Frodoberti, quam a Franc. Chiffletio nostro habemus, colligere est.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.