Quæ in Præfatione generali ad ABBATEM LÆTIENSEM ante priorem tomum explicavi, hic non repeto: ea ut consulas, Lector, si tanti est tibi consilium in hocce ad ornando opere meum intelligere, rogo; aut saltem commentationes has de Sanctis prius ne censoria severitate notes, quam quæ isthic omnium exposita ratio est, perlegas.
Nam primum, quæ hic traduntur, non esse ea ejusmodi contendo, ut auctoritatem obtineant ac pondus, quod illa habent quæ sunt Ecclesiæ sacrosancto judicio comprobata: licet nihil a me dictum scriptumve existimem, quod non ejusdem Sanctissimæ Matris Ecclesiæ sit Decretis ac voluntati consentaneum: aut si quidquam imprudenti excidit, quod Summorum Pontificum legibus, aut Conciliorum scitis censeri possit ullo modo repugnare, id ipse ultro abdico, damno, respuo, ac repudio funditus. Nominatim vero ne ulla cujusquam, qui non videatur per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ, vel Ordinarii, cultum venerationemque obtinuisse, miracula, vaticinia, arcanorum manifestationes, narrarem, sedulo cavi: quibus celestes jam olim honores decretos, aut pio populorum consensu, conniventibus Christianæ religionis Antistitibus, prærogatos, non putavi; eorum vel res gestas, etsi ab aliis traditas litteris, non edidi, vel iis certe Beatorum aut Sanctorum, dignitatis plenissimam, appellationem non tribui. Plane vero et ingenue testificor, cupere me ut universa quæ scripsi hic et edidi, eo solum loco habeantur, quo HISTORIA HUMANA, cui tantum esse fidei debeat, quantum singuli merentur, a quibus accepi, auctores. Si quid a me observatum, aut spectatum narro, nec alio firmatum testimonio; id sic accipi velim, ut ab homine traditum, qui errori sim, pro imbecillitatis humanæ modo, propriaque ingenii et judicii infirmitate, obnoxius; qui tamen et multum operæ ac temporis in iis, quæ trado, discutiendis posuerim, et mori millies malim, quam ut sciens quemquam fallam.
Hæc autem aliaque luculentius in ea Præfatione explicavi. Hic solum rogare te volui, Lector, ut quæ isthic scripsi, inspicere ne dedigneris. Intelliges qua occasione, qua Majorum auctoritate, quorum secutus exempla, ad hæc elucubranda accesserim: quamobrem hæc olim HERIBENTUS ROSWEYDUS noster, post Surium ac Lipomanum, sit aggressus; qualem universi operis formam adumbrarit; quid in eam rem coacervarit veterum monumentorum; quæ interea scripserit vulgaritque opera, quæ alia meditatus sit, perpetuo hortatore ac stimulatore, Lætiensium Monachorum sanctissimo Archimandrita ANTONIO WINGNIO: tum quid ego spectem, quatenus Rosweydi insistam vestigiis, in quam molem provehere opus nitar, cujus tum eidem, dum viveret, sapientissimo WINGNIO, tum aliis gravissimis viris, probata ratio est.
Perspicies deinde quem ordinem ac methodum sim secutus, ac quamobrem: ut primo Sanctorum, qui singulis diebus coluntur nomina grandiori sint charactere expressa, servata temporum quibus singuli vixerunt ratione: tum ut rejecti quidam in alios dies, quorum vel multiplex uno loco, vel eadem non eodem die variis in locis agitur solennitas; alii prætermissi omnino, quorum mihi de sanctitate non erat certo exploratum Ecclesiæ judicium. Prolegomenqq quoque, seu præviarum ad quamque vitam dissertationum ratio est explicata, eorumque ac vitarum ipsarum partitio; cur miracula relata Sanctorum, Translationes, aliaque id genus, utque singulis capitibus brevia subjuncta scholia, sive annotationes, doctis non necessarifæ, vulgo utiles, et probatæ viris eruditis. Ipsarum litterarum explicatum discrimen, et quæ alia ad perspicuitatem et Lectorum commodum excogitata, cujusmodi hæc sunt: Dies et annus mortis cujusque Sancti indicatus in margine, singularum tituli paginarum, in earum unaquaque nomen expressum scriptoris, a quo vita est, quæ isthic datur, composita: capitum divisio ac tituli: compendia in margine omnium quæ traduntur.
Tum Indicum explanata ratio est et varietas: quis eos concinnarit, qua industria ac judicio. judicio. Eorum duo, videlicet Alphabeticus Sanctorum, quorum quoque tomo gesta narrantur, vel illustratur natalis, et Chronologicus perbrevis, Vitis præfixi, post Præfationem. Reliqui quatuor ad calcem tomi cujusque rejecti, videlicet Historicus, nomina complectens hominum quæ hoc tomo memorantur, etiam Sanctorum, sed non eorum quorum est in primo Indice peculiariter recensitus natalis, nisi ipsorum in aliis Divorum Actis iterum mentio fiat; Topographicus locorum; Grammaticus, vel Onomasticus, vocum barbararum vel abstrusiorum; et, cujus maxima erit utilitas, Moralis, earum rerum, quæ in concionibus, explanationibus Scripturarum, asceticis institutionibus, pertractari solent, non solum virtutum ac vitiorum. Singulis autem tomis sui sunt Indices.
Styli denique ratio est explicata; cur proprius cuique auctori assertus, nec expolitus qui rudis ac semibarbarus; cur meus obvius minimeque operosus. Invidiosæ disceptationes de quarumdam gentium Apostolis, Sanctis aliis, Scriptoribus, consulto a me declinatæ: aculeatus in neminem a mea discrepantem sententia, ne hæreticos quidem, extra eas controversias quæ ad fidem pertinent, stylus vibratus: Ordines religiosi qua decuit reverentia laudati. Demum quæ alia mediter opera, si Deus Sanctique annuerint, perspicies.
Satis prolixe in eadem Præfatione disputavi, quæ sit eorum Actorum, quæ edo, probabilitas: qui gradus Historicorum: horum quam multa postea interpolata opera, et quandoper semper: quam multa ex fama et vulgi narratiunculis conscripta, quam illa fidem mereantur, quo a me studio discussa, ac ponderata. Multa ab hæreticis vitiata; ab aliis quoque conficta, vel fidem supra ornata, parum laudabili exemplo: vitata utraque mihi, qua licuit. Monui tamen ne temere commentitia et fabulosa esse quis ea conclamet, quæ ipsi fortassis paradoxa videntur, priusquam illa accurate examinarit. Neque enim viri prudentis est, ita præcipitem esse in iis, quæ non probat, continuo proscribendis ac damnandis. Apocrypha quoque esse multa ostendi, quæ non ideo falsa omnia, etiam veterum Patrum scripta nonnulla, et Sanctorum quidem, ut Alexandrini Clementis, et alia a S. Gelasio olim vetita in Ecclesiæ conventibus publice legi, quæ tamen privatim legi fructuose possint.
Exposui quibus adjutoribus, quibus scriptorum adminiculis, tum vulgatorum et publici jam juris, tum manu exaratorum, sim usus; ac præsertim quam amica, fideli, certa et constanti, GODEFRIDI HENSCHENI nostri opera; quam ille multa monuerit, suaserit, ipseque digesserit ac illustrarit: quam ob caussam toto fere opere, plurali verbo offero, quæ invenisse me, ab amicis accepisse, observâsse, contulisse, edidisse, prius etiam scripseram, ut cum eo communicem quam meretur laudem, ejus præsertim operis, cujus ab eo sperari posse absolutionem confido, si quid mihi humanitus eveniat; ut est egregia memoria, judicio, plurimarum disciplinarum scientia præditus. Quamquam neque ego hic ùllam vel specto, vel inesse arbitror laudem, præterquam diligentiæ; quam si Deo et Sanctis probavero, præclare me operam collocasse existimabo; neque idem fidus et indefessus adjutor meus, aut sibi aut ulli, præterquam Deo et Sanctis, quidquam ex suo labore accedere laudis exoptat.
De Martyrologiis Fastisque Ecclesiasticis tum Latinis, antiquis et recentibus, tum Græcis gentiumque aliarum disserui, sed brevius fortassis, quam multi optarent. Verum licebit alias, ut spero, plenius, cum pleraque ex iis edam; præsertim si, quod unice te rogo, Lector benevole, quæ nanciscere vetera ejusmodi Martyrologia communicaris, ut cumiis quæ habeo conferam, aut si nullum antea habui exemplar, id certe quod tuo beneficio nactus ero, tuo nomine publicem. Atque utinam quæ alibi latere dicuntur tum Græca Menologia, ut illud sæpius Baronio citatum, quod Basilii Imperatoris jussu ab 800 prope annis scriptum dicitur, tum Russorum Catholicorum, Syrorum, aliorum Kalendaria, consequi possim!
Postremo id te precor, ut quid a ceteris hujus mei operis lectoribus petierim, in animum inducas vel cursim pervolvere; et votis tu quoque annuas meis, et quæ me quantumvis sedulo omnia indagantem fugerunt Sanctorum Acta, Translationes, miracula, et quæcumque alia amplificandæ ipsorum gloriæ existimabis conducere, benigne suppedites: neu sinas defossos latere veteres illos maximi pretii thesauros, sed ad communem Ecclesiæ utilitatem, tuamque, in publicum efferas. Habebunt gratiam posteri, referent Sancti.
Si quid scripsi, quod cum certioribus quæ habes monumentis non consentiat, non solum ignoscas velim, sed et moneas viamque commonstres. Libens retractabo. Esse me hominem scio, et labi posse, in tanto præsertim opere, et in rebus ita procul a finibus nostris atque ætate gestis. Cui sit ita cautum, ut non in auctorem aliquem minus solidum aliquando incidat, vel cum inciderit, non sequatur imprudens, aut non in investiganda veritate uspiam hallucinetur?
Nec difficile erit ad me in hanc urbem, ad quam ex omnibus Europaæ provinciis, singulis fere hebdomadis, veredarii adventant, litteras dare, si voles. De aliis monumentis quæ majoris esse molis videbuntur, quo pacto possint huc deferri, dispiciam, ubi tuam cognovero propensam voluntatem.
Demum id te obtestor, ut Deum ac Sanctos pro me ores, ut horum adjutus patrocinio illius gratia, ita ipse quæ describo alienæ virtutis exempla imiter, itaque rationes omnes meas instituam, ut quæ nunc eminus speculor, coram aliquando contemplari merear ipsorum decora atque ornamenta.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.