Lectoribus commendata ab Auctore.
§ I. De hoc opere quid Sanctos Auctor precetur.
Avete Cæli Cives, bellatores fortissimi, inclyti triumphatores; et benignos huc, media e pompa æternæ solennitatis, vultus vertite, ad homuncionem vestra undique vestigantem et coacervantem certamina, ac longi situs squallore, qua fas fuit, deterso, producentem in publicum, Vobisque dicantem. Non postulo, hæc legatis nunc ipsi: habetis librum alium (non, ut quidam e vobis dicebat olim, orbem terrarum, rerumque aspectabilium naturam omnem, quam cum ex edito montis jugo contemplaretur, Dei se potentiam ac majestatem dicebat admirari, omnisque officium virtutis condiscere, ut Philosophorum non requireret scholas) alium is nunc, Vosque omnes librum habetis, in quo assidue defigitis oculos: in quo Verbum unicum inscriptum, sed scribenti coævum et consubstantiale; Verbum ita efficax, ut per id facta omnia sint; ita clarum, ut illuminet omnem hominem venientem in hunc mundum; ita plenum, ut eo Verbo omnis comprehendatur Dei sapientia. In illum dum intuemini codicem, æterna, sed nativa, splendentem luce, nihil aliunde requiritis scientiæ ac cognitionis. Nihil igitur est quod vobis nuntiemus inertes nos ac stupidi: cum in eo, velut illustri speculo, cernere possitis, quæcumque uspiam locorum funt aut facta unquam ab unoquoque hominum sunt. Quid est enim, ut vestrum quidam dixit, quod non is videat, qui omnia videntem videt? Nihil igitur necesse est, ut vobis vestrorum civium res gestas scribamus, quas et in Deo perspicue cernitis, et mutuis colloquiis jucundissime celebratis. Nam, si non fallimur, eminus augustæ illius civitatis mores atque instituta speculantes, ita Deum perpetuo veneramini, ut et quæ a singulis vestrum gesta sunt olim præclare, clare, illius excitante, viresque sufficiente gratia, assidue prædicetis.
Tamen quia hæc ad vestram apud mortales propagandam gloriam, vestræque dilatanda civitatis pomæria, collegi, ut ea ne aspernemini supplex precor. Quidam vestro e cætu aliorum olim scripsere Acta summa pietate; alii hortati quosdam sunt ut scriberent, ac jam vita functi quidam, ultro Scriptores excitarunt, qui vel ipsorum vel aliorum Acta componenterent. Unde argumentum duco minime dubium, acceptum iri vobis, quod et ipsi religiose egistis, et aliis suasistis, et ut fiat etiamnum estis auctores. Id quia persuasum erat mihi, oblatum hunc a Præsidibus meis laborem lubens suscepi. Nam, ut S. Paschasius Ratbertus olim in simili desudans curriculo Præfat. in Passionem SS. Ruffini et Vallerii scripsit, Religiosum sane credebam obsequium, ac sanctis Martyribus dignum, ut quorum doctrina vitæ nobis iter ostensum est, quorum exemplis ad virtutem instituti sumus, quorum precibus salvamur, ac præsidio protegimur; eorum quoque victorias ad nostræ fragilitatis institutionem, monumentis insererem, nec perire per negligentiæ torporem paterer, utilem nimis atque salutarem cunctis pie legentibus provectum. Si enim vestis exigua particula, vel modicus resoluti corporis pulvis, de Sanctorum memoriis comparatus, ineffabile fidelibus præbere patrocinium creditur; quis digne vel explicare vel cogitare valeat, eorum vita virtutesque quantam salutis materiam conferant devotis mentibus, cum replicantur? Inde namque fides firmatur, pietas nutritur, mundi contemptus nascitur, desiderium superiorum generatur, et ut totum breviter dicamus, mors aufertur, vita largitur. Sic enim Salvator: Qui credit, inquit, in me, etiamsi mortuus fuerit vivet. Ad resurrectionem denique ex mortuis, ad immortalitatis bonum perpetuæ, Historia Sanctorum incentivum est sanctitatis, gradus profectionis, janua perpetuæ contemplationis.
Verum quam me hæc provocabat sanctissimi illius Corbeiensis Abbatis adhortatio, tam alterius ex eadem ac nostra Belgica sapientissimi Abbatis Bonæ Spei Philippi ab Eleemosyna terrebat cautela, in epistola de vita S. Amandi ad Hugonem Abbatem: Qui Beatorum, inquit, prædicare mores, explanare vitam, retexere gesta disponit, sic expedit vivat ut loquitur, et factis ornet quod oratione commendat; ne vocis propriae testimonio redargutus, imitatione non approbet, quod assertione prosequitur. Tum illa, fateor, præclara virtutis existit prædicatio, splendida, efficax, digna Sanctis, cum Sanctus de Sanctis scribit, ut de S. Bonaventura S. Thomas Aquinas olim pronuntiavit. Non inficior, quod quidam argutantur, fieri posse ut strabus ac gibbosus pictor speciosas imagines efformet, quia nimirum ars, qua præstat, nihil vitii habet. At mihi, qui non tam pingo ipse, quam ab aliis picta, a vobis ipsis pleraque, profero in lucem, et veluti venum expono, si morum depravatione ac fœditate turpificatus huc me ingessero, verendum merito esse video, ne et qui hæc comparaturi lecturique accedent, avertantur; et qui ea olim scripserunt, gesserunt, tam abnormem sint præconem repudiaturi.
Quare vos oro obtestorque, Sancti, ut gratiam mihi a Deo impetretis; qua mores ipse meos ad illius voluntatem, vestra exempla, conformem; hoc majorem ad bene apteque scribendum facultatem divinitus consecuturus, quo sanctius vixero. Eia optimi Cælites, voluistis hic optime omnibus, ne ergo respuite vestrum ultro implorantem auxilium, seque nihil non impetraturum patrocinio vestro confidentem. Erit illa Deo grata, vobis honorifica, ceteris fructuosa laudatio mea, si vestræ vita mea quam simillima extiterit. At præsertim cum me Imperator vester ex hac evocabit vitæ statione, providete ne imparatus deprehendar: extremum cum hoste certamen secundate, precibus auxilioque, ut si non vestris triumphis æqualem gloriam, possim tamen certe e vita decedens aliquam sperare lætitiæ partem vestræ: nec sit qui coram severi Judicis tribunali audeat accusare, talibus fretum advocatis; aut si, ut est impudens adversarius meus, qui omnium vestrum fuit, diabolus, ita eum reprimatis rogo, nihil ut moliri ultra audeat, sed continuo mihi vindiciæ dentur secundum libertatem illam auream, illam vestram, filiorum Dei; atque in cæli Capitolia inductus, in vestrum admissus senatum, coram gratuler vobis, atque in sempiternum jucundissima celebrem prædicatione, quæ hic quasi densa in caligine vix tenuiter assecutus sum, vestrorum præconia laborum. Ac vero, non dico si mereor, (scio non meritum hactenus) sed si vere, si serio, si cordate id vos precor, uti vos mihi testes estis, suggerite Regi, ut educat me de isto carcere, et veste indutum nuptiali adstare sibi jubeat. Delectatur, dicite, nostris ille tropæis, nec satis ea nunc capit; da ei Domine luculentam gratiam, qua mox et a macula omni noxæ cujuscumque expietur, et tuis sese jussis accommodet: tumque e tenebris illis miserrimorum temporum eductum, insere cætibus nostris, ut hæc melius perspiciat, disertius jucundiusque concelebret.
Atque interim dum illa differtur spes ac votum meum, hoc etiam in opere, quod ad laudem vestram, Deique gloriam susceptum est, opem ferte. Scitis multa latere, plurima scripta non esse. Imo dicebas tu olim S. Ignati (dabunt enim hanc mihi veniam gloriosi collegæ tui, ut te Patrem meum nominatim compellem, qui legendis Sanctorum historiis ad studiom virtutis Deique amorem quondam fuisti revocatus, et fortasse nobis filiis tuis hanc ut mentem Deus injiceret effecisti) dicebas, inquam, si non alia Sancti cujusque fuissent decora virtutum, donorum cælestium præsidia, opes meritorum, quam quæ sunt tradita litteris, nequaquam tanti te illos, quanti faceres, esse facturum. Utinam ad hæc eruenda exponendaque calamum meum tantisper beatissimi illius cætus vestri mediastinus aliquis regeret, (non postulo ut aspectabilis, neque me dignum censeo; sed tacito quodam afflatu ac præsidio) quanto citius, accuratius, aptius cuncta assequerer explicaremque? Favete igitur atque opem ferte certamina vestra triumphosque edenti. Curate ut quæ apte scripta sunt olim, reperiam; spuria a legitimis secernam; digeram concinno ordine ac methodo omnia; et siqua sunt obscuriora, accommodate ea explicem ac dilucidem.
Eos vero homines, qui mihi ad hæc studia opem ac subsidium ferunt, arcano urgete hortatu, tegite patrocinio vestro, ornate donis cælestibus. Domestico huicce meo et assiduo adjutori ac socio 'Λγιοφιλεῖ, eadem quæ mihi poposci, cumulate tribuite. Ceteri, qui suos codices commodarint, qui observanda sugesserint, qui alia quavis ratione conatus meos promoverint, mercedem hic ut a Deo percipiant, atque æternam in cælis, providete; utque quamplurimi simili me auxilio sublevent, brevi ut consummari hoc opus queat.
Denique iis etiam, qui solum hæc legent, impetrate a Deo ad vestra consectanda exempla ardorem animi, ac lumen cæleste, ut intelligere valeant, quam bonus sit Dominus, quam munificus; quam fructuosum sit illi famulari, quam honorificum ac regium. Efficite ut sentiant quod sit decus castitatis, quanta eleemosynæ emolumenta, qui splendor patientiæ, quæ securitas obedientiæ: ut pervideant quæ mundi contemptum, rerumque omnium, quas vani homines ambiunt, abdicationem consequantur bona: quam Deo nixum numquam illius bonitas frustretur, quam certo eum præsidio tueatur, quam ampla mercede muneretur: utque demum ceterarum virtutum, quas coluistis, quam jucunda sit, quam utilis, quam gloriosa exercitatio pervideant, et in eam sedulo incumbant, eoque pacto honorem vestrum ac Dei gloriam nitantur assidue propagare.
§ II. Quid eruditos Lectores Auctor postulet.
Viri eruditi, si qui hæc in manus commentaria sumetis, salvete; et porro paucula, ni molestum est, quæ vos velim rogatos, auscultate. De me primum utcumque visum erit sentite. Si inertem, si hebetis ingenii, si non satis accuratum, si destitutum pleniore disciplina optimarum artium, si judicio neutiquam acri ac solido præditum, judicaveritis; neque a vero aberrabitis, neque eam ut vobis opinionem evellam laborabo. Scio quidem eum ab omni retro memoria inveterasse morem, ut facile Scriptorum opera, etiam non lecta damnentur, ipsique sugillentur Scriptores; eo perversiore quandoque præjudicio, quod unde iis commendatio poterat accedere, ab ordine, in quem cooptati sunt, piorum graviumque hominum, inde invidiæ, odii, maledictorum ducatur occasio. Ut quod universim de Clericis olim Sidonius Apollinaris, id peculiariter de se suique ordinis hominibus pronuntiare Religiosi quidam possint: Ista proveniunt Clericis si aliquid dictetur auctoribus, qui colubrinis oblatratorum molaribus fixi, si quid simpliciter edamus, insani; si quid exacte, præsumptuosi vocamur. Nec facile est præterire seu supercurrere cervices ejusmodi vituperonum. Posset iis, qui hoc maledicendi laborant pruritu, illa modesta sapientissimi Joannis Molani hac ipsa de re monitio opponi: Precor te, inquit, Candide Lector, ut in historiis Sanctorum legendis, atque alias semper, tardus velis esse et modestus in reprehendendo. Procul absis ab hæreticorum ingenio, qui, testibus Petro et Juda Apostolis, quæcumque ignorant, blasphemant. Verum nec ista quidem uti cupio defensione. Neque enim ulla ostentatione adductus hunc laborem suscepi, ut metuere ac refellere reprehensiones debeam. Ac ne positam quidem in hocce studio laudis materiam unquam duxi. Nam Vitas colligere diligenter, etiam qui tenui ingenio, judicio, ac doctrina præditus est, potest: digerere jam collectas, expendere, examinare poterat alius quivis longe quam ego felicius, præsertim qui religiosius institueret vitam ad Sanctorum normam, eorumque sibi opem emereretur.
Nomen ipse huic operi an præfigere meum vellem dubitavi. Nam quod Vitæ singulæ suum haberent auctorem, videri poteram nequaquam illo teneri Ecclesiæ decreto, quo vetatur ne qui libri emittantur in lucem nisi auctoris præfixo nomine; et majorem fortassis Vitæ ipsæ obtinerent auctoritatem, si Vitæ Sanctorum ab antiquis compositæ Scriptoribus edi dicerentur. Sed ut aliter facerem, partim Majorum judicium persuasit, partim ea formido, ne nescirent, qui volent multa forte ad hujus absolutionem operis subministrare, quo ea, et ad quem mittere deberent. Deinde vero, quia plurima a me partim ex variis observata collectaque auctoribus, partim ex propria adjecta aut explanata sunt conjectura, uti explicationes, annotationes, præviæ dissertationes, verendum erat ne quis illa vel tribueret ipse perperam antiquis Scriptoribus, vel falso a me tribui criminaretur.
Hoc igitur ita constituto, si quid hoc in opere vobis præclarum videbitur, id veterum est, iis impertite quam merentur laudem. At me sicubi conjectura fefellit, si non sum scriptorum sententiam probe assecutus, si adulterinum aliquod scriptum pro legitimo suscepi, si respui quod rectum erat et purum; date veniam et me admonete. Habebo gratiam, et ingenue quidquid illud erit, ut jam in voluminum horum appendice feci, retractabo. Non potui semper omnia, quæ ad singulos Sanctos spectabant, nancisci, lustrare, examinare: sæpe profana historia provinciarum et urbium, in quibus gestæ res erant, non suppetebat. Denique quæcumque erroris caussa fuerit ac modus; viam monstrate erranti. Non pudebit pedem referre: qui ultro obtester Lectores omnes, ut facem suæ eruditionis præluceant incedenti per ob scura antiquitatis sepulcra. Qui enim possum non cupere verum videre? aut qui id possum semper videre, si quandoque defossum, occultatum, mendaci oblitum rectorio sit? Aut cur me pudeat corrigere quod perperam scripterim, cum magnus ille Annalium Scriptor, in iis, atque ipso etiam Martyrologio, a se tanto studio et cura recognito, postea quædam repererit quæ emendanda censeret; quod et nuper Pontificis Maximi auctoritate perfectum est? Quid, quod in ipso quoque publicarum precum Breviario, diligentissime concinnato, tamen nuper emendata sunt quædam?
Deinde precor omnes, ut quæ me fugerunt veterum scriptorum monumenta, Acta Sanctorum, Latina ac Græca, suppeditetis. Profitebor palam unde acceperim, ut vestræ vobis et benevolentiæ in communicando, et in eruendo eruditionis laus constet. Thesauri absconditi quæ esse utilitas potest? Solet Resp. inventos thesauros sibi vindicare, etiamsi verisimile sit a privatis eos olim fuisse defossos: vos eum qui publicus olim fuit supprimetis, et perdi ac dissipari ab rudibus posteris vestris sinetis potius, quam ut publicæ rei emolumento edi velitis? Vidi certe nonnullos, qui etiam infimis precibus induci se non paterentur, ut ad breve tempus commodarent manu exaratos codices suos, unde describi Vitæ aliquæ possent; eos postea typographis ac bibliopolis venderent discerpendos abolendosque, vili lucello Sanctorum gloriam, emolumentum spirituale ceterorum, posthabentes. Redemi ipse nonnumquam jam ex parte discerpta volumina. Expono tamen quandoque, cujus illa collegii vel conventus aut familiae fuerint, ut saltem majoribus honorem suum redhibeam, quod scribi curarint, quem segnes invidique posteri non merentur.
At non omnium ea est indoles: multi rogati libenter sua communicarunt, multi ultro nec rogati miserunt, alii indicarunt quæ haberent, parati vel describere, vel minimum facere describendi copiam? Iis et ego gratias habeo, et, qua solum licet, commemorando beneficio conor referre, et propitios iis fieri Sanctos precor, ac mercedem iis suæ caritatis et benevolentiæ tribui ab eo qui in Sanctorum suorum honoribus honoratur. Ne sinite, quæso, vestra situ et pulvere consumi: ne servate incendio aut hostili populatione dissipanda, cum prodesse et vobis et aliis plurimis possint. Neque difficile erit litteras ad me in hanc urbem mittere, ad quam ex omni fere orbe terrarum assidue veredarii appellunt. Si me interim alio Præsidum jussa, quæ mihi ut Divina imperia capessere fas est, ablegarint, at non difficile erit mihi ea hinc accipere. Si cui modus idoneus destinandi quæ cupit minime occurrat; potest in vicina sibi urbe aliqua nostri Ordinis hominibus litteras tradere, et rogare, ut vel huc, vel saltem Romam ad nostros mittant, facile dein huc perferendas.
Neque solum ut ineditas adhuc Vitas subministretis rogo, sed et si quæ exteris in regionibus excusæ sunt a viris doctis; si quæ alia extant monumenta, lucem studiis meis allatura. Tum illud vos unice obtestor, ut si quæ Martyrologia, præsertim antiqua, et a vulgatis Usuardi, Adonis, Bedæ discrepantia occurrerint, ea ut communicetis, aut saltem suggeratis. Quantum illa mihi attulerint utilitatis, imo publico, perspiciet qui nostra hæc leget. Quæ si negligantur, eveniet fortassis ut Cælitum non paucorum penitus oblitteretur in terris memoria. Citat Jacobus Pamelius in scholiis ad 22 S. Cypriani epistolam Guilielmitarum Brugensium ms. Martyrologium, quod modo apud eos non extat, atque ex eo quædam producit, quæ in nullo alio Martyrologio adhuc reperi, ut ad mensem Februarium dicam. Baronius quoque ms. Martyrologium monasterii S. Cyriaci citat, alia Galesinius. Latent alibi alia, quæ vel lucem possent afferre illis quæ habeo eorumdem forte auctorum, quæque quæque edere aliquando cogito; vel ipsa edi separatim; aut saltem ex iis Sanctorum vulgo ignotorum hauriri notitia posset. Neque enim in moderno Romanæ Ecclesiæ Martyrologio, ut fatetur Baronius cap. 8 libelli de Martyrologiis, omnium inscripta Sanctorum nomina sunt, nec uspiam in uno aliquo. Recte enim Molanus abyssum quamdam censet futuram, si quis de omnibus Sanctis vel breviter loqui voluerit.
Illud quoque Lectores rogo, ut si quo in loco Sanctorum intercessione miracula patrentur a Deo, ea si consignata sunt litteris, communicent qui nacti erunt: solere enim etiam illa quondam diligenter conscribi, atque ab iis qui Sanctorum opem erant experti, dari libellos, qui morbi ac curationis modum diserte continerent, tradit S. Augustinus lib. 22 de civit. Dei cap. 8. Si quæ ad locum quempiam translatæ Sanctorum reliquiæ, estque ejusmodi translationis descripta historia; si quæ ad eorum honorem instituta sodalitia, templa, monasteriave condita; si qui fontes, fructusve, aut res aliæ, eorum meritis, ceteris sunt mortalibus salutares; si quid est aliud denique, quod de Sanctis ullis extet, vel ipsis honorificum, vel hominibus utile; ne sinite, obsecro, id a me ignorari, atque in hoc de Sanctis opere prætermitti.
Denique si quæ in historiis ad Sanctos pertinentia observastis, vulgo non animadversa; si quæ Acta spuria, qualia etiam antiquissimis temporibus quædam fuere ab ineptis hominibus conscripta; si quid circa Sanctorum ætatem, patriam, res gestas, habitos iis honores, scripta eorum, aliorumve de iis; hæc si officiose suggesteritis, gratiam habebo. Sin erit, qui suas illas expolire et edere lucubrationes malit, omnino id ut faciat hortor: nolo, nisi id ipse probet, præcerpere quidquam: utar, et in opus meum derivabo cum ediderit. Si satius duxerit in majori opere meo id quodcumque est publicare, edam lubens illius nomine, ut jam quorumdam inserui hisce tomis lucubrationes.
Agite viri eruditi, capessite præclarum illud et laudabile studium, saltem cum otii tantum Resp. vobis atque officii vestri ratio permittit. Quidam nummos veterum, inscriptiones sepulcrorum, arcuum, rerumque aliarum, Deorum etiam ipsorum imagines conquirunt, eruditis observationibus illustrant, eduntque in lucem. Mihi credite, major hic honos, et apud mortales ipsos, qui quidem recte de rebus sentiunt, et apud Sanctos, qui qua in re sit vera dignitas sita, vel soli, vel optime intelligunt. Majus lucentiusque pretium operæ referetis, non inanis gloriolæ, quam tribuerent fortasse vobis ii, a quibus nec laudari pulchrum censeatis; sed illis e lucubrationibus et cultus amplificabitur Sanctorum, et multorum ad complectendam virtutem stimulabuntur animi: quibus ex rebus magna ad vos redeat utilitas necesse est. Scio eos plerumque qui stylo valent, eniti ut eo splendorem nominis comparent, favorem Principum, ampla in repub. munia. Sed ne dubitate, Sancti, quibus stylum dicabitis vestrum, plenius munerabuntur, perenni mercede.
At quibus edere sua animus non est, ii saltem quæ de Sanctis repererint, eruerintve communicent. Cum Martyrologium Gallicanum componere aggressus est Andreas Saussaius v. cl. litteras dedit, ut ipse testatur in Apparatu ad idem Martyrolog. cap. 26, ad omnes Christianissimi illius regni Cathedrales Ecclesias, quibus instituti operis meditationem significavit, et Antistites aliosque viros primarios rogavit, ut subsidia quæ Deus ipsorum in manibus collocasset, pro sua in Deum ipsum eximia pietate, in Sanctos imperii illius tutelares singulari devotione, suoque in communem matrem, Galliam nimirum amore, impertiri dignarentur. Et acceptæ quidem fere ubique fuerunt, ut ait, eæ litteræ cum favore; dataque undique ferme responsa, cæpta ut persequeretur intento animo hortabantur. Vos tis Præsules Proceresque Cathedratici affatim aspirabant. Opem omnes pollicebantur: nonnulli uberem et promptam; alii, qui combusta superiori seculo sacraria Ecclesiastica deplorabant, nihilominus quas ex cineribus possent eruere reliquias, sacræ antiquitatis indices, se collecturos atque ocyus transmissuros promittebant; interim commonefaciebant ut viriliter ageret. Verbis potiores steterunt, supraque spem nonnulli plura quam expectabat præstitere. Pauci fuerunt admodum, qui promissam opem pro viribus non impenderint. At qui non transmiserunt suppetias, excusatoriis plerique litteris causas (ut plurimum petitas ex archivorum direptione) prodidere.
Confido fore quam plurimos, non modo ex eadem humanissima Gallia, ubi sane ejusmodi ampli et illustres extant thesauri, sed et ceteris ex provinciis, qui pari benevolentia suppeditent quæ habent vetera monumenta, non tantum ad suarum provinciarum, Ecclesiarum, cœnobiorum, quorum egregia lumina producentur, laudem, sed ad Dei potissimum gloriam augendam, Sanctorumque honorem, et ad horum conciliandum sibi patrocinium.
§ III. Ab heterodoxis Auctor quid poscat.
Fratres. Non eos amabili hoc compello nomine, qui cum gustare debuissent quam bonum et jucundum sit habitare fratres in unum, maluerunt sequi desideria erroris, et profugi e cœnobiis, abjecto cucullo, qui innocentiæ retinendæ iis perpetuus hortator esse poterat, carnis voluptatibus qua possent indulgere. Hi, cum matrem omnium Christianorum Ecclesiam, a qua et ipsi, et eorum proavi olim, Christo per baptismum generati sunt, turpissimam meretricem, ejusque filios, sanctissimos monachos, quorum prædicatione fidem olim Angli, Batavi, Nortmanni, Germani, et alii ipsorum majores, edocti sunt, Antichristi ministros appellare non erubescant; cum bella serere internecina per omnes late gentes conentur; cum virulentis maledictis Principes Christianos, ordinatas a Deo potestates, insectentur; cum in omnes convicia evomant; cum Christianam caritatem, quæ signum est filiorum Dei, oderint; Fratres tamen dici volunt, et Fratres in Christo appellant gregales suos. Hi ut Sanctos ipsos scurrili sua petulantia incessunt, hoc etiam allatrabunt et mordebunt opus meum. Latrent ut volunt, et omnibus id sannis irrideant. Non esset difficile eorum retundere stoliditatem; verum iis non scribimus, eorum judicia nihil moramur, quorum desperata prope est salus.
Ad vos meus hic spectat sermo, qui vel temere horum persuasione decepti ineptorum magistrorum, vel inter perverse sentientes educati, a teneris unguiculis sinistras imbibistis de rebus Divinis opiniones; non ita tamen obfirmastis animos, quin si errare vos, certo intelligeretis, velletis illico pedem reflectere. Habetis certe quidem dubitandi saltem et de veritate serio inquirendi occasionem, cum non nesciatis contra sentire tot provincias, quæ acceptam a majoribus religionem inviolatam tuentur, inque iis tot versari noveritis doctissimos atque integerrimos viros, qui et scriptis libris, et palam tradenda doctrina, et reliqua vitæ ratione, eadem ab Apostolicis temporibus servata fidei mysteria persuadent. Verum si ad illa fortassis numquam cogitationem applicueritis, sumatis tamen aliquando hos in manus libros, vel antiquitatis scrutandæ gratia, vel quoquo modo explendæ curiositatis; illud vos rogo, ut advertere tantisper animum velitis.
Perspicietis, non hisce tantum posterioribus seculis, sed ab exordio nostræ religionis, Romani Pontificis in definiendis fidei dogmatis, atque omni quæ de fide oriretur controversia dijudicanda, supremam et sacrosanctam fuisse auctoritatem: ejus nutu indictas synodos generales, ejus probatas judicio; ceteras omnes partes Christianæ Reip. ejus consilio fultas fultas firmatasque. Intelligetis venerationem invocationemque Sanctorum, primis etiam illis heroicis temporibus usitatam; eorum reliquias honorifice conditas, servatas: bonorum operum semper exercitationem viguisse: nullum imputatæ illius sanctitatis, quam vobis vestri illi rabulæ inculcant, vestigium. Neminem reperietis ex omni retro antiquitate ita furiosum, ut Deum quæ vetat ac plectit flagitia, diceret ut fiant providere ac cogere: neque cuiquam impune cessisse, quod ea perpetrarit, quantumvis fide esset imbutus, nisi una dignos fecerit pœnitentiæ fructus. In Eucharistia vere suscipi Christum nostrae salutis auctorem discetis: confitenda esse veteri ritu Sacerdotibus peccata: hos consecrari debere ab Antistitibus, ut apte munus valeant suum exequi: inungi solere et chrismate fideles ab Episcopis, et a Sacerdotibus moribundos oleo consecrato, in peculiaris gratiæ, qua hi adversus diaboli machinamenta in extremo illo vitæ actu, illi adversus tyrannorum furorem armarentur, sacramentum. Eamdem denique a principio extitisse cognoscetis in Ecclesia fidei puritatem, eamdem morum disciplinam, eamdem Ecclesiasticorum graduum differentiam, eamdem cæremoniarum observantiam.
Illud deinde vos hortor, ut cum hæc perspexeritis Deo animos vestros collustrante, ne corda obduretis, ne tenuis emolumenti vanique honoris amittendi metu, regnum amittatis æternum. Habetis hic quæ sequamini exempla prope innumera eorum, qui quæ sibi fuerunt, sacra arbitrati sunt detrimenta ut Christum lucrifacerent; qui etiam gravissimos cruciatus corporis pertulere, non modo facultatum et dignitatis jacturam, ne agnitam veritatem proderent. Sed et Dei vobis licebit venerari in iis protegendis providentiam, in eorum muneranda virtute liberalitatem. Illi vos date, date veritati manus, et quam illa præscribit vitæ sanctimoniam amplectimini.
§ IV. Quid pios Lectores roget Auctor?
Vos mihi volo operis mei Lectores. Vobis præcipue ut prodessem, hunc omnem laborem suscepi. Sancti scriptione non egent: eruditi quidam non multum; quidam etiam volhere hæc nolent, quia dictionis elegantiam consectantur, cujus ante professus sum minimam mihi fuisse curam. Vos qui thesaurum quæritis, non capsæ, qua latet, splendorem, libentius hæc, ut spero, legetis: neque illud pensi habebitis, an vile sit opertorium, quo pretiosum quod quæritis virtutum involutum est monile; an vilis concha, quæ unionem concludit? Vobis ut servirem, ne quid esset ubi cespitaretis, annotationes, præfationes, aliaque adjeci; in quibus docti quidam inutilem positum esse laborem censebunt. Et fuerunt, ut ante scripsi, qui indignum viro erudito arbitrarentur, adeo multa, et forte obvia, annotare. Primum ego me illorum, dederim quibus eruditorum appellationem, secernam numero; dein contemni ut prosim non abnuam. Scio vobis nec inutile, nec injucundum fore, nosse ubi sita sit urbs quæpiam cujus mentio occurrit; qua ætate quæ narrantur gesta sint, quo die colatur Sanctus quispiam. Ipsi hæc olim, minus adhuc in hoc studio versati, requirebamus non numquam. Et quis nosse aut meminisse omnia potest? Nec ii quidem ipsi, qui hæc reprehendunt.
Vos vero nunc hortor, ut quorum illustria hic certamina legitis, religiose veneremini Sanctos, casta prece, ac statuis, imaginibus, sacellis eorum honori positis, modisque aliis, quos Christiana probat devotio, et sua cuique suadebit pietas. Solent quandoque, Dei nutu, certis ætatibus quorumdam reperiri et honorifice transferri Sanctorum corpora, ac tunc fere novis decorari miraculis, ut populorum iis virtus inflammetur. Fortassis et quorumdam hominum idem benignissimus mundi Rector mentes impellit, ut eorumdem Divorum Acta describant, expoliant, evulgent, ut multorum adversus eos accendi religio queat. Utinam vel illum feram fructum lucubrationum mearum, ut uni saltem e glorioso illo Cælitum cœtu meritus mea opera redhibeatur honos, ejusque concilietur pessum eunti mundo patrocinium.
At nullum Sanctis gratius erit obsequium vestrum, nullum acceptabilius donarium, quam si eorum benefacta imitemini. Habetis omnium virtutum plurima et clarissima exempla. Unum saltem singuli proponite vobis, quod exprimere ipsi moribus velitis. Id si evenerit, neque me scriptionis, neque lectionis vos unquam pœnitebit.
Demum vos obsecro obtestorque, ut pro me precemini Deum ac Sanctos, ut et apte pervestigare, ordinare, dilucidare hæc eorum Acta valeam; et potissimum mores ipse meos ad eorum normam effingam, Sanctorum fultus favore, Divina gratia roboratus: illudque postremo assequar, ut vobiscum in Sanctorum aliquando gloriosum contubernium cooptatus, quæ neque verbis explicare, neque satis intelligentia assequi nunc possum, æternum contemplari mentis oculis merear, ac dulcissimis vobiscum prædicare sermonibus.
✠