§ v. Acta SS. recentius collecta. Præclarum Laurentii Surii opus.
Quod Cardinalem Bellarminum dicere solitum accepimus, seculum hoc, quo vivimus, seculum esse Sanctorum, propterea quod Deus dona sua, et præclaras parandæ sanctitatis rationes videatur largius quam superioribus ætatibus communicare; id ad eam trahere sententiam possumus, ut numquam antehac perinde Sanctorum acta illustrata fuisse dicamus, atque hoc seculo, quo plurimi certatim, typographicæ præsertim artis adjuti præsidio, in ea eruenda e tenebris et dilucidanda incumbunt: etsi plures in profana antiquitate illustranda, fructu minori, laborent. Non persequar omnes quorum hoc sacro in studio desudavit industria: præcipuos solum, quorum latius patuit labor, percensebo.
Boninus Mombritius Mediolanensis duo ingentia volumina edidit, quibus acta Sanctorum complexus est, ut ea in mss. codicibus reperit, itæ fideliter, ut ne menda quidem scriptionis correxerit, quæ minus jucundam lectionem reddere solent. Dicavit illud opus, quod Sanctuarium inscripsit, honestissimo Equiti Cicho Simonetæ Ducum Mediolanensium Secretario.
Jacobus Faber Stapulensis Martyrum agones antiquis ex monumentis genuine descriptos publicare moliebatur, ut testatur Saussaius; at librum tantum unum e typis emisit, continentem agones Martyrum per primi mensis seriem, quem Antonio a Prato Cancellario Franciæ dicavit, initio anni 1525. Eum tomum non vidimus: habuerat Rosweydus, ab amico fortassis commodatum; atque ex eo quorumdam acta Sanctorum descripserat.
Georgius Wicelius multos edidit libros, quibus nascentia tunc hæreticarum portenta opinionum jugularet, alios quibus afflictos Catholicorum animos confirmaret: in his est Hagiologium, seu de Sanctis Ecclesiæ, Historiæ Divorum toto terrarum orbe celeberimorum, e sacris Scriptoribus summa fide ac studio congestæ, ac juvando pariter atque ornando Christianismo, in Presbyterorum pie doctorum manus emissæ. Id ipse Hagiologium Alberto Brandenburgico Cardinali ac Moguntino Electori dicavit an. 1541. Queritur tamen sibi librorum ad id opus apte elucubrandum necessariorum copiam defuisse.
Utilius eodem in genere laboravit Aloysius Lipomanus Episcopus Veronensis, qui plurimas Sanctorum vitas a gravissimis et probatissimis auctoribus conscriptas edidit, suaque adjecit scholia adversus modernorum hæreticorum blasphemias et deliramenta. Primum volumem prodiit anno 1551, in 4 libros distributum, Vitas Sanctorum 163 complectens. Secundum an. 1553 continetque Vitas 225. Tertium an. 1554 tres habet partes, prima Vitas varias continet, secunda Palladii historiam Lausiacam, tertia S. Gregorii Turonensis libros de miraculis Martyrum, S. Juliani, et S. Martini Episcopi. Quartum volumem eodem anno 1554 editum, 270 Vitas complectitur. Quintum an. 1556 Vitas Sanctorum mensis Novembris, Decembris, Januarii, Februarii a Simeone Metaphraste Græce scriptas, versas a Gentiano Herveto Gallo. Sextum an. 1558 Vitas mensium Maii, Junii, Julii, Augusti, Septembris, Octobris ab eodem auctore scriptas. Septimum in tres partes tributum anno eodem: pars prima continet Vitas Martii et Aprilis, interprete Petro Francisco Zino Veronensi; secunda alias ex mss. Cryptæ Ferratæ, interprete Gulielmo Sirleto Protonatorio Apostolico, qui deinde Romanæ Ecclesiæ Cardinalis fuit; tertia Pratum Spirituale Joannis Moschi. Octavum (quod ad Bergomensem Cathedram a Veronensi translatus concinnarat, descriptis e variis sanctis Patribus Divorum historii, et in quatuor partes distinctis) ipso jam vita functo edidit illius nepos Hieronymus Lipomanus an. 1560.
At nemo hactenus Laurentii Surii Carthusiani studiom et industriam æquavit. Is Lubeca ortus, Francofurti ad Oderam et Coloniæ Agrippinæ litteris dedit operam; atque hic ætatis anno vigesimo, Christi 1542 in Carthusianorum Ordinem cooptatus, et vitam ipse suam sanctissime instituit, et aliis qua posset ad Christianam pietatem excitandis, aut a profana hæreseon novitate revocandis, prodesse studuit. Itaque gravissimorum religiosissimorumque virorum tum asceticas ad fovendam pietatem, tum polemicas commentationes ad propugnanda adversus novatores fidei nostrae mysteria accommodatas, Joannis Tauleri, Joannis Rusbrochii, Florentii Batavi, Henrici Harphii, Henrici Susonis, Michaelis Episcopi Merseburgensis, Joannis Fabri, Joannis Gropperi, Martini Eisengrinii, Fr. Staphyli, e Teutonico sermone in Latinum vertit. Deinde quatuor tomos Conciliorum Ecclesiæ collegit. Alia denique composuit opera: sed quod huc facit, maxime læti et uberes extitere fructus e sex tomis quosde vitis Sanctorum scripsit. Nam a Lipomano paullo ante evulgatas, in ordinem sacris Ecclesiæ Romanæ fastis apte respondentem redegit, plurimis tamen, quæ suo instituto minime congruerent, prætermissis: ex variis deinde mss. codicibus, quos partim Gervinus Calenius Jurisconsultus hinc inde collegit, partim ultro viri pii, juvandæ Reip. Christianæ studio, submisere, alias plurimas Sanctorum historias, graves et fide dignas, adjecit; atque sex tomis comprehensas in lucem edidit anno 1570, et quinque sequentibus. Profitetur autem. se in id summopere incubuisse, ne quid vanum autcommentitium, aut parum graviter conscriptum, in suos tomos admitteret. Quæ etiam causas fuit, inquit, ut plerasque, imo permultas historias omiserim, non quod contemnendas putem, sed ne habeant ullam occasionem ad maledicendum nati hæretici nostri, vel calumniandi labores meos, vel Ecclesiæ Dei insultandi. Et sapienter sane quidem illud ab eo provisum, ut, qui edendis Divorum actis, assiduam bonorum operum exercitationem omni ætate viguisse apud eos qui Deo cuperent placere demonstraret, non vero inanem illam et stolidam fiduciam, quam, alienæ vel imbecillitati palpantes vel malitiæ obsecundantes, inculcant hæretici, ei qui fidem habuerit Deo, nequaquam imputatum iri sua flagitia; nihil ipse afferret, quod illi vel arguere falsitatis possent, vel quoquo modo sugillare. De stylo ipse profitetur: Equidem ut etiam erudito lectori gratificarer, vitas aliquot rudi stylo conscriptas, aliquanto Latiniores reddidi; maxime quarum auctores nondum comperi: nonnumquam vero etiam illas nonnihil elimavi, quæ habent suos quidem auctores, sed sic scriptæ erant ut delicatas aures eorum qui sermonis elegantia delectantur, facile offenderent.
Probavit laborem suum Surius piis omnibus, etiam summis Ecclesiæ Pontificibus Pio V et Gregorio XIII. Cum celeriter essent exemplaria divendita, et multæ interea vitæ e variis suppeditatæ locis, cæpit eosdem tomos recognoscere ac locupletare, et denuo edere in lucem. Cumque ad finem prope Junii mensis pervenisset, anno 1578 Christi, ætatis suæ 56, die 23 Maji ad Beatorum (ut confidere fas est) contubernium evocatus est, eorum fruiturus præmiis quorum certamina scriptis mandarat. Jacobus Mosander, et ipse Coloniensi Carthusiæ alumnus, in opus successit, et tum reliquos tres tomos auxit, tum septimum, ad quem concinnandum copiosam materiam Surius congesserat, ipse quoque plures aliunde nactus vitas, vice supplementi edidit, adjecto Adonis Martyrologio, quod ex quatuor pervetustis codicibus sua manu descripserat.
Cum vero etiam secunda editio distracta esset, et multi tamen vitas SS. expeterent, tertia adornata est, sed multo locupletior: auctores sua nomina prodere noluerunt; quid præstiterint, ita Lectori aperiunt: Inprimis, ne cui calumniandi ansa daretur, nihil de novo inseruerunt, nihil immutarunt, in quo non religiose adscripserint, unde unumquodque nacti sint. Vitas vero, quæ de novo additæ sunt, stellulæ signo in indice cuilibet mensi præfixo notari curarunt. Aliæ crucis signo notatæ sunt, quæ a Surio vel stylo mutato vel elimato editæ, jam vero substitutæ sunt prout ab ipsis auctoribus conscriptæ fuerunt. Quas quidem ut non accurate quæsiverunt, ita oblatas inserendas putaverunt, non ut Surium reprehenderent styli mutati ergo, sed partim ut iis ex parte satisfieret, qui illud a Surio factum non fuisse cuperent, partim etiam ut videant quam bona Surium ratio ad styli mutationem adegerit..... Quas vero antehac vitas edidit Surius, in iis si quid occurrebat, quod non omnino sua fide constare videretur, id ex aliis auctoribus, et Cardinalis Baronii præsertim Annalibus Ecclesiasticis (cui hac in parte plurimum debetur) margini annotandum judicarunt. Omnes autem vitæ tam antehac editæ, quam de novo insertæ, in certa capita et paragraphos distributæ sunt, et in summitate paginarum dies mensis quo occurrunt adscriptus, ut facilior esset lectori modus aliquid inveniendi et annotandi. Opus hoc, sane egregium, in duodecim partitum tomos anno 1618 Joannis Krepsii et Hermanni Mylii sumptibus excusum est.
Ex Surio hauserunt Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Cornelius Grasius, aliique innumeri qui Latine, Italice, Hispanice, Teutonice vitas Sanctorum deinceps edidere; quos recensere operæ pretium non est, quia non tam auctorum indicem hic texo, quam commemoratis quæ hactenus generatim atque universe de gestis Sanctorum scripta atque edita sunt, quem mihi in hoc opere scopum proposuerim ostendo.
Quare eos quoque prætermitto auctores, qui religiosorum Ordinum annales conscripserunt, quique singulorum cœnobiorum, urbium, provinciarum antiquitates, sacras præsertim, eruerunt ac illustrarunt; qui tamen omnes magno mihi subsidio fuerunt et adjumento.
§ VI. Heriberto Rosweydo adumbratum de Sanctorum Actis opus.
Postremus ad hanc messem animum admovit ac manum Heribertus Rosweydus e Societate Jesu, acer judicio vir, stylo robustus, omnibus disciplinis et doctrinis politus ac perfectus. Quo ille intenderet, quæ colligere, qua ratione ac modo, quibus demessa condere horreis ac granariis vellet, ipsemet docuit, editis an. MDCVII Fastis Sanctorum, quorum vitæ in Belgicis bibliothecis manuscriptæ. Hisce fastis veluti specimen totius operis annexuit SS. Tharaci, Probi, et Andronici Acta Præsidalia, olim mutile edita a Baronio. Sed ipsum audire præstat, ita scribentem:
Ego sane etsi Sanctorum historiæ optime velim, et si otium sit, non omnino nihil in ea possim, imitabor hodie pictores sciographos, qui antequam rem ipsam vivis coloribus exprimant, soliti prius rudia quædam lineamenta ducere, et imaginem ipsam (liceat cum D. Augustino) liciare. Ita si rubrica, si carbo, si creta aberravit, de facili reformant, et futuræ imagini perfectum exemplar statuunt. Non ita pridem mihi Sanctorum historia omnis ætatis, sexus, nationis, ex variis Belgicæ Bibliothecis collecta, descripta, ab amicis transmissa, indiesque moles crescit. Quam priusquam in ordinem redigam, et quamque vitam genuino suo penicillo depictam repræsentem, placuit hanc sciographiam præmittere, ut si vel a me in hoc sacro instituto erratum, vel sicubi ad Ecclesiasticam hanc pinacothecam perficiendam vel tabulæ vel color aliquis desit, is ab Sanctorum amatoribus liberali manu communicetur. Stabit sua liberalitati gratia, et vel leve beneficium ibit in posteros.
Historiæ totius adumbratio eccista. TOMI XVI de Vitis Sanctorum. 1. De vita Christi et festis ejus. II. De vita B. Mariæ et festis ejus. III. De Sanctorum festis diebus publice solemnibus. IV ceterique ad XV de Sanctis mense Januario, Februario, etc. XVI. Martyrologia variorum. TOMI duo Illustrationum in vitas Sanctorum: quorum primus est Annotationum, qui constat octo libris. 1. De Auctoribus vitarum Sanctorum. II. De tormentis SS. III. De imaginibus SS. IV. De ritibus Ecclesiæ, quorum hic mentio. v. De ritibus profanis, quorum hic mentio. VI. De tempore, seu Chronologia. VII. De locis, seu Chorographia. VIII. De verbis obscuris ordine alphabetico. Et si quæ alia explicatu digna occurrent, vel explicanda monebis Lector. Secundus est Indicum. 1. Index nominum Sanctorum ordine alphabetico. II. Index et tabula omnium SS. cum notatione patriæ, status, laureolæ, temporis, loci, auctoris vitæ. III. Index per status SS. ut Religiosus, Virgo, vidua, conjuæ, etc. IV. Index per officia Sanctorum, Apostolus, Episcopus. etc. v. Index topologicus, seu index SS. per provincias, Italiæ, Franciæ, etc. VI. Index locorum, ubi coluntur Sancti tamquam Patroni. VII. Index nominum SS. pro curationibus certorum morborum. VIII. Index eorum SS. qui Patroni certorum opificiorum. IX. Index nominum propriorum hominum, locorum, urbium. X. Index sacræ Scripturæ, quæ in vitis explicatur. XI. Index controversiarum. XII. Index catechisticus. XIII. Index rerum et verborum ordine alphabetico. Et si quæ alia notatu digna se offerent vel notanda suggeres Lector.
Modus tractandi hic iste: 1. Conquirere undique vitas ab aliis editas, ut Aloysio, Surio, etc. II. Easdem vitas cum MSS, et veteribus libris conferre, causa duplici: prima, quod sæpe primus et germanus stylus, quia rudis, in politiorem ab editoribus mutatus: ex quo factum ut vitæ auctoritas sit imminuta, et historiæ veritas subinde labefactata, dum quædam non rite intellecta in alium sensum vertuntur. Deplorant hoc viri docti, et præ ceteris Illust. Cardinalis in Annalibus. Nempe contingit iis quod pictoribus: ζωγράφοι ἐπειδὰν ἐξ ειχόνων μεταγράφωσι τὰς ειχόνας, πλείστον, ώς ειχός, τῶν ἀρχετύπων ἀπολιμπάνονται. Illi enim, ait Magnus Basilius, cum ex imaginibus imagines depingunt, a prima, uti necesse est, forma ut plurimum recedunt. Ita est profecto, Ars veritatem perdidit, et quoniam styli gratia quæritur, negligitur virtutum. Quo, quæso, tibi argentea facies surdo figurarum discrimine, ut materia conspiciatur, ipse ignotus maneas? Sancti honorem suum colore suo, non fuco exprimi amant: sciunt se virtutes suas strictim palliatas, non solutim laciniatas reliquisse: malunt se nosci, quam vestem conspici. Secunda, quia sæpe vitæ non integræ editæ, dum nunc prologus, nunc miracula, nunc obscuriora omittuntur.
III. Vitas nondum editas, undequaque conquirere, et aliis ita, ut dixi, recognitis interserere. IV. Vitas omnes tam editas quam ineditas illustrare, obscura explicare, pugnantia conciliare, et alia præstare, quæ duobus libris præcedentibus Illustrationum promittuntur. Hæc resipsa concepta tantum, non pertractata, tenuibus pro voto unius lineis adumbrata, sed ope operaque multorum coloranda.
Dein inter monita ad ipsos Fastos ista habet: Editas Sanctorum Vitas locis variis habeo varias, quarum syllabum hic non dedi, quod nullas operi miscere statuam, nisi vel exemplar MS. nanciscar, vel certe constet eas ipsas ex archetypis fideliter et integre expressas. Interest originalia Vitarum scripta semel extare, quod perparum fidei Breviatoribus sine istis. Quisque enim suo captu rem delibat, et dum suo palato consulit, alterum suo gustu privat.
Post Fastos, ante Acta SS. Tharaci et sociorum, ista subdit: Vidisti, legisti Sanctorum Fastos? quid nisi silvam non silvam? Ita, sine fructibus frondes, sine frondibus rami, sine ramis trunci. Maluisses, scio, præ omnibus fructum. Maluissem et ego una tecum. Sed novam facilius silvam seras, quam veteres passivitus dissitas in unum locum arbores transferas. Vitæ ipsæ ita varie sparsæ, ita varie scriptæ, ut iis colligendis, recensendis, et tempore et impendiis non modicis opus.
Hæc ille; quæ ut legit Cardinalis Bellarminus, quæsivit qua ætate is esset qui ista promitteret. Ubi didicit jam annos fere 40 habere, sciscitatus est, an ei esset exploratum se ad 200 annos esse victurum? Neque enim, inquit, minori spatio temporis, ab homine uno res tanta perfici pro dignitate potest. Ut erat tamen magno animo Rosweydus, etsi tantum aberat ab absolutione operis, ut fundamenta, quæ cogitarat, vix omnino posuisse videatur; dixit tamen non diu antequam e vita decederet, jam LX natus annos, posse se annis singulis mensem sive tomum unum, recensere ac vulgare. Cogitabat enim vitas solas recensitas edere, uti SS. Tharaci, Probi, et Andronici Acta publicarat, absque Annotationibus, quas postea concinnaret; de iis vero Sanctis quorum non reperisset vitas, nihil omnino dicere statuerat. Pollicebatur autem se ipso mense Octobri, quo ineunte decessit, opus illud aggressurum.
Verum (ut ei tunc objectum ab amico) an, ut id potuisset præstare, tomis duodecim editis, LXXII, natus annos eo robore corporis, mentis vigore, memoriæ tenacitate, futurus erat, ut Annotationes tunc demum concinnaret? Quid iis Vitis erat facturus, quas plurimas, genuinas fortasse ratus, descripserat, ego ex aliis breviatas, imo et vitiatas, postea deprehendi? Ederet non examinatas? Alienum hoc ejus ingenio et gravitate. Ponderaret omnia suis momentis? annuo spatio majorem singuli menses operam postulassent. Distulisset in tempus aliud ambigua? Haud multo igitur Surianum opus superasset. Quid deinde iis futurum erat? an veluti atro damnata calculo, vel blattis et igni fierent pabulum, ut ipse loquitur, vel cucullumpiperi facerent? Verum et Scriptoribus et Sanctis ipsis insignis ea ratione inferretur injuria; quando quando et illorum scripta non examinata abolerentur, et horum benefacta ita leviter obtererentur, et vitæ sanctitudo in dubium fortassis vocaretur. An examinaret omnia diligenter, absolutis Annotationibus? qua ætate?
Ego quidem certe existimo, si cum Fastos edidit Rosweydus, continuo calamum sumpsisset, et insudasset operi, excutere potuisse vitas omnes, etiam quæ non omnino certæ fidei videntur, et meditatum opus perficere, aut partem saltem ejus maximam, præsertim si adjutor ei aliquis idoneus obtigisset. Sed nimis ille multis distrahi curas suas et studia est passus; non quod quæ scripsit, publico utilia non fuerint, sed pleraque fieri ab aliis, ipso instruente, potuerunt, præsertim quæ Teutonica lingua edidit, illius præstantem summamque eruditionem minime exigentia. Nec defuere qui hæc inculcarent domestici externique monitores, quorum quidam vix convicio temperabant, aut desperare eum dictitantes, perfici posse quæ esset meditatus, aut nimis viribus confidere vitæque. Non destitit tamen undecumque quantam posset copiam vitarum coacervare, atque etiam plane easdem, ut in diversis codicibus reperisset, diversis diebus assignatas sæpius describendas curare: sed acervo veluti attentus custos incubabat, alia interim meditans, scribensque semper aliquid. Verum iis nunc querelis, quas non mihi magis, quam cum ille mortuus est, bonis omnibus justus quidam dolor expressit, abstineamus; et licet opus meditatum non absolverit; habeamus tamen gratiam quod id ita præclare informarit.
§ VII. Auctoris hoc in opere propositum.
Nunc quid mihi propositum sit, quorum spectet mea hæc commentatio, planum faciam. Nec vestigia Rosweydi anxie ac sollicite persequi animus est, ut quæ non fixa firmiter, parte aliqua operis absoluta, sed leviter pressa dumtaxat, idea quadam tenuibus lineamentis informata. Nec tamen recedam longius. Idem illi et mihi scopus Acta Sanctorum generatim indagare, e tenebris eruere, illustrare. Sed longius ego aliquanto quam ille aciem intendo. Vitas ille, ut dixi, nullas operi miscere statuerat, nisi vel exemplar manu exaratum nancisceretur, vel certe constaret eas ipsas ex archetypis fideliter et integre expressas. Tam angustas mihimet ego metas non pono. Nam cum maximorum etiam Sanctorum, et quidem plurimorum, mandata litteris acta non sint, aliorum interciderint; extet tamen utrorumque frequens apud Scriptores memoria; cur non licebit hic gesta eorum, ex iisdem accepta Scriptoribus, commemorare? Quid si aliquorum nulla quidem Acta in manibus sunt, qualia principio conscripta fuisse constet; reperiatur tamen eorum epitome, nec stylo polita, nec satis ad historiæ normam exacta, et quandoque fortassis ab eo quod eruditi homines animo præceperint aberrans; cur hoc avido et famelico lectori ferculum subtrahas, etsi minus apte conditum videatur, nec quo e macello allatum sit noris, et num quidpiam maligne præcerptum? Quid, cum neque ejusmodi extat monumentum, nec probati scriptoris testimonium; viget tamen Sancti alicujus memoria, ejusque celebrantur benefacta et miracula, vel sola populi fama, vel positis etiam imaginibus et anathematis; nefas fuerit, quid majorum sermonibus traditum sit, quamque id probabile videatur, exponere? Abstinuisset his omnibus manum Rosweydus: non ego; qui nihil, quod ad Sanctorum honorem amplificandum, conservandamque memoriam facere videatur, existimem esse negligendum. Sæpe etiam neque scripta veterum, neque recentiorum famam sequi datur, quod et acta nulla extant et penitus abolita memoria Sanctorum est: nomina tamen vetustis inscripta Martyrolog. sunt, quorum verba repræsento, et si quod alibi vestigium apparet, scrutor et excutio diligenter.
Cogitabat præterea Rosweydus vitas primum solas edere, postea de earum scriptoribus, horum ætate ac Sanctorum ipsorum, de utrorumque vitæ ratione, domicilii aut mortis loco, et aliis, quæ superius proposita sunt, disputare. Ego vero satius esse duxi, ad singulas id vitas agere; neque sat tuto in aliud tempus differri. Fieri enim potest, ut in Vitam incidat quispiam, quæ illi videatur vel ab aliquo probatæ fidei historico dissentire, vel receptæ chronologiæ non satis apte congruere, vel loca continere vulgo ignota; ideoque aut numquam extitisse Sanctum illum, aut ficta esse et commentitia illius Acta suspicetur. Occurrendum igitur istiusmodi opinionibus est.
Virum egregie doctum audivi narrantem, se cum primum Vitæ Patrum ipsius Rosweydi studio recognitæ et illustratæ prodierunt, illico investigasse num inter eas esset Macarii Romani vita, illius qui juxta Paradisum habitasse dicitur, et trium monachorum ad eum iter: ea cum reperisset, neque satis Rosweydi Annotationibus firmata, aut discussa, sprevisse se librum ea caussa. Imprudenter ille quidem, qui ingentem thesaurum, cui vel unicus admixtus esset nummus adulterinus, contemnendum ideo existimarit; imo cum nec adulterinus quidem esset fortassis, sed monetæ ignotæ. Quid si Notationes nullas addidisset, quanto minus illius et aliorum fastidioso palato vita illa sapuisset? Quot inter Sanctorum Vitas sunt paribus aut etiam difficilioribus implexæ ambagibus?
Edidi xiii Januarii vitam S. Kentigerni Pictorum Scotorumque Episcopi, sane admirabilem. Vir quidam eruditissimus, et in Anglicanarum rerum Scriptoribus versatissimus, cum mecum de Sanctorum Vitis haberet sermonem, rogatus a me est, quid de Joanne Capgravio, ejusve Sanctorum Angliæ Legenda sentiret. De sanctissimis hominibus, inquit, fabulas vel scripsit, vel collegit. Omniane ergo, inquam, improbas? Pleraque, ait. Fateor esse quæ ita imperite ac inepte scripta nollem: at de Kentigerno quid videtur? Fuit, inquit, vir Apostolicus, sed figmentis scatet vita. Sciscitatus quid præcipue rejiceret, quæ jam a me excusa de eo erant, legenda obtuli, rogavi ut afferret lucem. Cum legisset; Multæ, inquit, spretæ hactenus Divorum historiæ, ubi sic erunt illustratæ, et si stylo nil insipidius, arridebunt tamen eruditis. Quid si ergo ipse easua singulari eruditione digessisset ornassetque Rosweydus, quanto illustrior emicuisset obscuratæ hactenus aut nescio qua temporum barbarie infuscatæ splendor veritatis?
Ipse ego (fatebor enim, qui communis est multirum, errorem meum) cum in Actis, non memini nunc quibus, legissem Urielis et Ophaliæ Reges, suspectare fraudem coepi, ac vereri ne in quapiam Mori Utopia quæ narrarentur gesta essent; donec suspenso veluti gradu, ita mentis assensu pertentarem omnia. Tandem vero Uriel, sive Iriel, aut Uriela occurrit, Hiberniæ provincia, cujus caput Drogheda urbs; et Donaldus Rex Urielis, Mellifontis præclariæ coenobii fundator; et qui cum aliis Henrico II Angliæ Regi se subjecerunt; O Carel Rex Urielæ, Mac Shaglin Rex Ophaliæ. Quid ni igitur cum ista occurrunt, ne hallucinetur et a lectione honesta imprimis et fructuosa avertat animum, qui ad ejusmodi scopulum fuerit impactus, breviter ea explanem? Periculosa sane mihi ac temeraria futura res est visa, si absque ullis Annotationibus ac Præfationibus, ederem quamvis multis probatas Vitas et genuinas. De ipsis porro Annotationibus totaque operis methodo, plenius cap. 2, disseram: hic illud indicandum fuit, a Rosweydo quibus in rebus et quamobrem discederem.
Verum sentio esse quosdam, quibus Rosweydi non probetur institutum, minus etiam meum; propterea quod quod existiment, satius esse urbano et venusto stylo, quæ de Sanctis comperta sunt, narrari; quam rudera quædam incondita, aut saxa potius barbari sermonis projici: quin et Sanctos ipsos venire in contemptum putant, cum ita illorum res gestæ narrantur. Cum vero ex variis auctoribus de Sanctis, quorum vel propria nulla, vel minus integra extat Vita, quædam profero analecta; mallent unam concinnari continuam orationem, quam quasi centonem consui, ipsis sanctorum verbis repræsentatis. Mallent cum invicem discrepant auctores, omnibus expensis, sententiam unam, quæ probabilior videatur, affirmari, ceteris prætermissis; quam ambigue conjectando ansam, ut ajunt, præberi de rebus omnibus dubitandi. Næ illorum multum a mea dissentit ratio. Merentur quidem Sancti ut a peritissimis scriptoribus res ab ipsis præclare gestæ mandentur litteris, magis sane quam Rex ille, quem legimus, cum multos secum rerum suarum haberet scriptores, invidisse etiam ei cui suæ virtutis Homerus præco obtigisset; seque ab Apelle pingi, a Lysippo fingi potissimum voluisse. At multis ætatibus vel rari extitere præclari scriptores, vel qui extitere, ii suorum studiorum inanem sectari mercedem, quam Deo Divisque suos consecrare labores maluerunt. Si qui autem bene docti Sanctorum gesta mandare litteris aggressi sunt, ii vel animis in alias plures curas distractis expolire sermonem non potuerunt, vel ultro neglexerunt, rati stylum eum optimum esse Sanctisque gratissimum, qui cum ipsorum vitæ modestia consentiret; ut sicut illi vulgo contempti contemnebant ipsi omnia seculi ornamenta, monumenta gloriæ, laudis insignia, solo virtutum interno splendore contenti, quo se Numini gratiosos fore confiderent; ita omnis de eorum vita instituta narratio, humilis esset et inelegans, sola veritate et pietatis incitamento commendata.
Equidem non video cur non cuicuimodi illud sit, quod sic traditum est litteris, id quisquis amator est veritatis multo libentius amplectatur, quam si novis elegantiarum pigmentis adulteretur. Jam quis ego sum, qui cum discrepant atque inter se pugnant scriptorum variorum narrationes, ipse quod mihi visum fuerit, velut certum minimeque dubium pronuntiem, et mea unius, quæ nulla est, firmem auctoritate? Nonne id satis est, si ubi plurium discrepantia protulero testimonia, quodnam eorum et quamobrem præferendum existimem, modeste exponam, aut etiam judicium Lectori relinquam? Ipsos principes historicorum video ab hac ratione mea minime abhorrere. Quoties enim Valerium Antiatem, ac Fabium Pictorem diversa sentientes citat Livius? Quamquam, quia in omnium manibus erant, non ipsa eorum verba adnumerat, neque id erat opus. Mihi id visum est faciendum, ut sua antiquitati dignitas constet, ac reverentia. Etiam in statuis et imaginibus Principum, imo et plebeiorum quoque, majorum nostrorum, veterem illam habitus formam observamus ac reveremur, et longe inepto ac multiformi ætatis hujus vestimentorum modo præferimus: et non id in scriptis ac stylo, cui uni fere a vetustate commendatio est, valebit? Lectores malo quid olim de singulis Sanctis scriptum sit, intueri, quam mihi credere narranti. Aberit fraudis suspicio, cum ipsa veterum verba legentur. Atque ita quidem affectus animo sum, ut mihi haberi fidem nolim, nisi id narrem quod ipse oculis vidi, neque enim ita me hactenus vixisse arbitror ut tunc fidem non merear: ast in ceteris quæ ante meam gesta sunt ætatem, nolo mihi credi, sed, quos proferam, testibus, quos ipsos suis volo verbis uti: quæ tamen si quando obscuriora erunt, ut mihi interpretari ea et explicare liceat, deposcam.
Fontem igitur demonstro, puræ quidem aquæ et salubris, sed in obscura latentem silva, densis septum frutetis, musco obsitum, avio loco, difficili aditu, nullis labris aut margininibus aliisve operibus conclusum, itatamen ut haurire ex eo facile queas, aquamque deducere, quibus voles canalibus, lapideis, ligneis, plumbeis, argenteis, inde aut virtutum præstantissimarum petendo exempla, aut materiam sumendo quam stylo exornes ad aliorum utilitatem, Divorum honorem; ea lege tamen, ne ipsum unquam obstruas fontem; sed si quæ forte e vicina palude vena influxit, aut malitiose inducta, si cujus arboris noxia eum umbra texit, si quid aliud saporem ejus vitiavit, usumve interclusit, medelam afferas qua licet: si quid a sciolis aut imperitis librariis adjectum, recisum, mutatum deprehenderis; aut ipse emendes, aut nos moneas.
Venam divitis metalli ostendo: refodeeam, tu. excoque, utere. Si quid terrestris scoriae admixtum, secerne: si quid minus a me depurgatum, (et sunt pluscula, fateor) excute tu diligenter: verte in quæ voles opera; sive nummos cudere animus est, quos trapezitæ illi Regi annumeres æternarum possessionum pretium, quibusve nomina multisjam noxis peccatisque facta dissolvas; sive vasa magnifice elaborare, quæ ad celestes, etiam Numinis ipsius, epulationes adhibeantur; seu denique arma fabricari, iisve splendorem addere, quo adversariorum præstringas oculos, et gloriosum triumphum reportes; quod voveo.
In silvam duco, opacam et densam, et multos per annos, imo secula, inciduam. Hic si te umbra delectat, amæne conquiesces, æstumque curarum forensium et cupiditatum temperabis. Sin cedere arbores lubet, jus fasque est, et in quos voles usus; seu navim cupies fabricari, qua ad destinatum salutis portum vehare; seu domum ædificare, in qua tibi vivas, non semper hospes tui ipsius, et rerum tuarum ignarus; seu quod denique aliud moliri opus, sive solum ignem facere, quo frigus pellas, animi, inquam, maxime periculosum; affatim materiæ est. Unum postulo, sicubi via erit frondibus et virgultis interclusa, aut caducis vietisque ramis impedita, sicubi direpto cortice squallebunt trunci, si quæ inimico sidere afflatæ quercus, si quod aliud inutile lignum; fateare tamen, æquus esse si voles, plura esse apta et commoda; nec uspiam fortassis, pari in mole, pauciora, repudiare quæ velis.
✠