Reinoldi monachi ac Martyris hodie natalem, aut translationem, varia referunt Martyrologia: quædam MSS. sub nomine Usuardi, ita habent: Tremoniæ S. Reynoldi Martyris, viri eximiæ virtutis, cujus gesta habentur. Martyrol. Coloniense: Tremoniæ in diœcesi Agrippinensi, Translatio S. Reynoldi Monachi et Martyris. Qui clarissimis ortus natalibus, et in armis strenuus, Coloniæ S. Pantaleonis factus monachus, vita et miraculis clarus, a cæmentariis, quibus a suo Abbate præfectus fuerat, occisus, in lacum projectus est. Unde Domino revelante extractus, Tremoniensibus datus fuit. Eadem habet Martyrologium Germanicum, eadem fere Galesinius. Addit Molanus in Addit. ad Usuard. qui ab Archiepiscopo Coloniensi sibi alicujus Sancti corpus dari devotissime postulabant, quo terra eorum reverentior et ab hostibus securior esset. MS. Florarium: In Tremonia Translatio S. Reynoldi Martyris anno salutis DCCXV. At manifestum in hoc annorum numero mendum est. Meminit S. Rainoldi Hugo Menardus, (qui Rainaldum vocat) et Ferrarius in generali Catalogo SS.
2 Arnoldus Wion: Tremoniæ in diœcesi Agrippinensi, Passio et Translatio S. Reinaldi Monachi et Martyris: qui nobili genere ortus (fuit enim Haimonis viri et Equitis nobilissimi filius) militia sæculari, in qua sibi summum gradum acquisierat, relicta, Coloniæ S. Pantaleonis Monachus factus, vitæ sanctitate et miraculorum multitudine clarus, a nefariis lapicidis, quibus præfectus erat, occisus, in puteum projectus est: unde post Dei admonitu eductus, Tremoniensibus, ab Annone Archiepiscopo Coloniensi alicujus Sancti corpus sibi dari postulantibus datus est, quo eorum terra reverentior esset, et ab hostibus securior, cujus in honorem insignem construxerunt ecclesiam. Multa deinde de eo in Notis disputat de ætate, genere, rebus gestis, et vulgatis de eo ejusque fratribus historiis.
3 Fueritne Haymo aliquis Caroli Magni affinis, qui quatuor habuerit filios, fabulosis pridem libris cantatissimos, non est laboris pretium hic disputare; neque an ex eo numero noster hic Rainoldus extiterit. Unum sane doleo vehementer, male feriatorum hominum ineptissimis commentis nobilissimorum virorum Caroli Magni, Oliverii, Rolandi, Adelardi, Reinaldi quoque (fortassis hujus) res gestas fæde obscuratas; mirorque toleratos hactenus eos libros, qui Madelgisi, Viviani, filiorumque Haymonis fictitia bella commemorant, ita ad oblectationem legentium ingeniose, ut interim superstitiones varias, ac magiæ studium animis instillent.
4 His ergo prætermissis, quæ de Reinoldi cæde ac translatione in MSS. Rubeæ vallis, Joannis Vlimerii Lovanii ad S. Martinum Canonici regularis viri doctissimi autographo, Antonii Liberi Legenda reperi, hic dabo. Testatur Trithemius lib. 3, de viris illustr. Ord. S. Benedicti cap. 249, Natalem ejus in Tremonia civitate maxima celebritate agi solitam. Est Tremonia urbs Imperialis in Westphalia, vulgo Dortmundt. Eam describunt Georgius Brunus lib. 4, Theatri urbium num. 20, et Pet. Bertius Comment. rer. Germanic. lib. 3, ubi et S. Reinoldi, cui præcipua urbis dicata basilica est, meminerunt.
EX MS. RUBEÆ VALLIS, ET ALIIS.
Summa Dei providentia volens genus humanum, venenosi serpentis illusione obligatum, fidei restituere, Martyres, Confessores, Virgines elegit, qui oves aberrantes ad viam salutis æternæ cognoscendam reducerent. Inter quos beatissimus Martyr Christi Reynoldus, tamquam stella quæ ceteris clarior refulget, emicuit: qui quomodo Deus diligendus esset perfectissime edocuit. a Hic siquidem quoniam de Karolidarum stirpe quodammodo primicerius extitit, ejus vitam hic inter eos inserere libuit; quatenus ex ipsius additione clarior appareat; quia virtuosus filius magis nobilitat stirpem suam, quam illa ipsum.
2 Futurus igitur felicissimus Martyr Reynoldus, clarissimis ortus natalibus, paternis prædiis dives, et urbibus, et aliis multis, quæ longum est enarrare, sublimis erat dominiisb. At vero patrem ejus Haymonem, virum in rebus militaribus strenuum, quis ignoret? Quatuor hic filios genuit, quorum virtus per orbem maxime celebratur; quia quinam extiterint, per vulgares cantilenas apertissime demonstratur. Sicut autem stella aliqua in claritate superat alias, sic nobilitate morum non solum vicitfratres, sed etiam eos, qui tunc temporis erant, homines. Hic enim a primis annis auctorem vitæ cœpit amare, et quem interius dilexit, plenissimetandem cognescere meruit.
3 Sapientia itaque Dei illuminatus, reliquit temporalia ut consequeretur æterna, quæ intellexit permanentia. Coloniam igitur veniens monachi habitum induit, atque se totum in ejus amorem, cui servire regnare est, transfudit. Ibi enim virtus divina, quæ diu clausa latuit, per eum virtutes operari mirabiliter cœpit: quia, quod maximum est, gratiam in conspectu Principum invenit. Quid mirum? tantæ siquidem sanctitatis erat, ut amaretur ab omnibus; quem Dominusc innumerabilibus coruscum fecit virtutibus. Denique in claustro suo infirmitates curavit, claudis gressum, surdis auditum reddidit, quibusdam etiam cæcis a nativitate visum restituit. Dicitur quoque a multis hominibus id se vidisse attestantibus, quod Dominus mortuum ejus precibus suscitaverit, et matri multum flenti, coram omnibus vivum assignaverit. Puerum etiam quemdam per multos annos febribus laborantem ita sanavit, ut eadem die melius haberet, et ad domum suam, glorificans Deum, cum gaudio remearet.
4 Contigit etiam ut populus circumjacentis provinciae pestilentia infirmaretur, et subita morte mallent damnari, quam æternaliterd miserabili peste tormentari. Audientes igitur beati viri famam, miserunt ad eum viros timoratos sanitatem suis corporibus exorare, vel dolorem saltem cum vita finire. Qui cum ad eum venissent, omnes sese illius provolverunt pedibus, multis lacrymis rogantes, ut gentem eorum ab infirmitate pessima liberare dignaretur. Quorum tandem petitioni acquiescens, se in orationem continuo misit, orans devotissime Dominum, ut misericordiam iis præstaret, quibus jam sola mortis imago restaret. Dominus igitur jacentem sanctum virum clementer exaudiens, optatam populo languenti sanitatem contulit: et viros memoratos cum gratiarum actione ad propria remisit. Inde reversi omnes ad patriam unanimiter Deo gratias persolvunt; eo quod per merita dilecti sui salutem corporum recepissent; et pestes, quibus nimis ægre laboraverant, evasissent. Virtutem etiam beatissimi Reynoldi ubique diffamabant: et laudem ad honorem ipsius postea singulis annis decantabant.
5 Vir autem Dei Reynoldus postmodum ex præcepto Abbatis sui lapicidarum magister factus est. Ubi cum plus ceteris laboraret lapicidæ magnam conceperunt adversus ipsum invidiam, et qualiter eum morti traderent, dolosam inter se conspiravere sententiam. Habuit autem servus Dei in consuetudine, monasteria et singulas longe vel prope positas frequentare ecclesias, et eundo pauperibus, qui eum exspectabant, largiri eleemosynas. Quod ubi homines sceleratissimi intellexerunt, incredibilia exinde conceperunt gaudia, quia sceleris jam se adeptos viderunt præmia. Positis proinde pro tempore insidiis, more latronum statuunt illum deprehendere, et inopinata morte perditum, ne tantum scelus appareat, decernunt abscondere. Quorum consilia famulus Dei cognoscens, quasi ad epulas invitatus cœpit ad pœnas currere, et latronibus tamquam amicis se offerens, ut mereretur cælos Martyr ascendere affectabat. Quem viri perditissimi invadentes, malleolis confracto capite cerebrum excutiunt, et vestibus spoliatum in quamdam profunditatem aquæ Rheno vicinam mittunt. Sique egregius Martyr Reynoldus palmam martyrii invenit: cujus animam cœtus Angelicus cum hymnis et canticis ad cælestia deportavit. Post cujus obitum Abbas cum monachis reliquis fratris sui corpus ubique quæri præcipuint: sed diu per orbem terrarum quæsitum non inveniunt.
6 Dominus vero, cui digne et laudabiliter servierat, corpus fidelis famuli sui ulterius latere noluit. Accidit enim ut quædam mulier in lecto ægritudinis per multos annos jaceret; cui nullus medicorum spem salutis promitteret, nisi Pater cælestis hanc potentia suæ virtutis erigeret. Hanc quadam nocte tantus dolor occupavit et opprimere cœpit, ut mortem optaret, et vitam cum dolore finire continuis Deum precibus postularet. Post noctis igitur medium, nimio dolore fatigata, sopore deprimitur: et in eadem dormitione tale somnium vidit. Venit ad eam vir quidam splendidissimus, qui dixit ad illam: Vade ad aquam in qua B. Reynoldus a cæmentariis interfectus est, ibi melius habebis; et locum eidem ostendit. Quæ evigilans hæc se vidisse meminit, et in crastino quæ viderat amicis enarravit: qui statim ad ostensum sibi locum ægrotantem illam præceperunt adferri, ut ibi ab infirmitate sua per merita gloriosissimi Martyris mereretur liberari. Quo cum esset delata, corpus sacrum crum in superficie aquæ apparuit, et mulierem sanitati restituit. Quæ a lecto ægritudinis illico surgens, adminiculo fuit sacratissimum corpus extrahentibus, et in gestatorio, quo deportata fuerat, cum portantibus ipsa portabat illud ad monasterium, ubi vir beatus se fecerat monachum.
7 Inde ubi multum tempus transierat, contigit ute Trotmannensis vicina, id est, Tremonensis civitas, adf Archiepiscopum Coloniensem venit, atque alicujus Sancti corpus, quo terra reverentior atque ab hostibus securior esset, sibi dari devotissime postulavit. Quibus ut satisfaceret, Clerum civitatis ad se vocari præcepit; et ab eis, quem Trotmannis mittere posset Sanctum diligenter investigavit. Qui cum diu dubitarent, Dominus ante ecclesiam in sarcophago beatum Martyrem Reynoldum exposuit, ostendens quia populog noviter converso eum præesse voluit. Adhuc cæca mens hominum dubitabat quid ageret, et quem Dominus satis aperte mittendum innuerat, in ecclesiam reportabant. Cum autem hoc sæpius contingeret, Dominus tandem oculos cordis eorum aperuit, ut apertissime cognoscerent, quod iste ad salvandos populos mittendus esset. Conveniens ergo Clerus cum omni populo, honorifice felicissimum Martyrem Reynoldum capsulæ decenter adornatæ imposuerunt, atque ad Trotmanniæ partes deferendum, turba eum ab urbe Colonia cum innumeris laudibus per tria milliaria prosequente, tradiderunt. In Trotmannorum igitur ecclesiam vi Id. Januar. delatus, dignum ibidem invenit habitaculum; in quo ad se accurrentem benignus patrocinator salvat populum. In qua ecclesia multa per eum Dominus ostendere dignatus est mirabilia, per quæ fecit eum laudabilem, et omni homini in necessitate laboranti desiderabilem. Cæci sunt illic illuminati, leprosi mundati, paralytica etiam membra ad laudem Dei et honorem sancti Martyris consolidata.
a Absunt hæc a Joan. Vimerii ms. et Legenda Antonii Liberi. Credo a Joanne Gilmanno vel Antonio Gentio, qui studiose, quos a Carlolo Magno ortos putat, aut quoquo modo ei conjunctos, ad Brabantorum laudem commemorat esse addita.
b ms. Vimerii, et Ant. Liberi Legenda: honoribus.
c ms. Rub. val. mirabilibus.
d ms. Rub. val. insanabili.
e Witichindus Annal. lib. 2. Tremoniam Throtmanni urbem vocat. Ad quem locum Henricus Meibomius diploma recitat Carloli Magni datum IV Kal. Octob. Indict. XI. an. Christ. DCCXXXXVII, regni Carloi XXI in villa Trutmanni, quo eundem Trutmannum. Comitem in illis partibus instituit. Nequidquam igitur Georgius Brunus a Tortmannis Suevis eam appellationem accersit. Notat Meibomius varie in diplomatis et scriptoribus hoc nomen efferri; diei enim ab Ottone in Trotimaniam, a S. Henrico Druthmanniam, a Continuatore Reginonis vicum Droomanni, Ditmaro, Trotmunni, Gobelino Trotmundam, Chronico Thuringico Trudmunde.
f Is S. Anno fuit, ut in Præf. dictum, qui an. MLV, in Martii creatus Archiepiscopus Coloniensis obiit an. MLXXV, IV Decembr.
g Nescio qua fide id dicatur, cum constet aliquot sæculis ante illatam in eas oras Christi religionem.
✠