§ I. Simeonis Stylitæ senioris celebre nomen.
Tres Simeones Stylitas fasti ecclesiastici exhibent. Senior, ejusque instituti primus parens v Januarii colitur a Latinis, a Græcis i Septembris. Fallitur enim Baronius dum scribit ejus natalem agi xxiv Maii, Menologium Cardinalis Sirleti temere secutus, in quo cum de juniore Simeone eo die agatur, illud non recte adjicitur, res ab eo gestas a Theodoreto Cyri Episcopo litteris traditas esse: constat enim Theodoretum multo ante vita functum esse, quam junior Simeon nasceretur. Alter igitur Simeon Stylita in monte mirabili, in Martyrologio Romano relatus III Septembris, colitur a Græcis xxiv Maii, quo die de illo pluribus agemus. Tertius ab iisdem Græcis celebratur xxvi Julii, vocaturque Presbyter et Archimandrita; idem fortassis, qui a Joanne Moscho cap. 37, Prati spiritualis, sive libri 10, de Vitis PP. fulmine ictus memoratur.
2 Seniorem ita celebrat Martyrologium Romanum v Januarii: Antiochiæ S. Simeonis monachi, qui in columna stans multos annos vixit, unde et Stylitæ nomen accepit: cujus vita et conversatio extitit admirabilis. Eadem fere habent Beda, Hrabanus, Usuardus, Bellinus; et fusius Ado, Notkerus, aliique Menologium Græcorum i Septembris: Commemoratio S. P. N. Simeonis Stylitæ, qui fuit sub Imperatore Leone Magno, et Martyrio Antiochenæ urbis Pontifice, a provincia Ciliciæ ex castello Sesan: qui monasticam vitam ingressus in columnam ascendit; in qua quadraginta septem annos stetit, et multis per eum editis miraculis in pace quievit. Eadem habent eo die Menæa, et Græcorum Anthologion a Clemente VIII approbatum. Christophorus Patricius et Proconsul Mitylenæus in epitome Menologii eodem die: Συμεδὲν ἀννυνείσθω μοτ, οὐτερ στύλος τὸ γνώρισμα. Laudetur a me Symeou, cujus insigne columna.
3 Franciscus Maurolycus in Martyrologio ad v Januarii ita de eo scribit: Apud Antiochiam S. Simeonis Stylitæ admirabilis: nam in puteo sicco pluribus annis, in columna per annos quadraginta stans super unum pedem vixit. Defunctum etiam aves defleverunt. Sed fallitur Maurolycus, quod in puteo sicco existimet pluribus annis vixisse, ubi pauculis tantum diebus fuit: neque quod innuit, assidue pede uno nixus in columna stetit, sed uno solum anno. Petrus Galesinius: Antiochiæ S. Simeonis Stylitæ monachi, qui in columnam cavam annis quadraginta inclusus, in hebdomada cibum semel capiens pane herbarumque radicibus et aquæ potu vicitabat. Qua admirabili abstinentia et sanctitate vir, multis etiam miraculis clarus migravit ad Dominum. Verum unde didicit Galesinius cavæ columnæ inclusum fuisse? Contrarium patebit ex § sequenti. Nec semel in hebdomada cibum capiebat, nisi in principio vitæ monasticæ; sed quadragesimo demum die, ut in Vita dicetur.
§ II. Stylitæ unde dicti. Quæ columnæ forma.
Operæ pretium est, dum de Stylitis agimus, quæ vocis notio, quæ columnæ forma fuerit, exponere. Prius ita breviter exequitur Rosweydus noster in Notatione ad S. Simeonis Stylitæ vitam: Ducitur a Grammaticis et στύλος et στήλη ab eadem origine ὑστημι, sto. Suidas: Στυλίτης, ό ἐπι κίονος ιστάμενος, Stylita qui columnam insistit. Quis primus apud Romanos super columnam cellulam struxerit, docet nos Asconius in Ciceronis Orationem in Q. Cæcilium, quæ Divinatio in Verrem dicitur: Mænius cum domum suam venderet Catoni et Flacco Censoribus ut ibi basilica ædificaretur, exceperat jus sibi unius columnæ, super quam tectum projiceret ex provolantibus tabulis, unde et ipse et posteri ejus spectare munus gladiatorium possent, quod etiam tum in foro dabatur, unde ab eodem Mænio dicta sunt Mæniana. Festus: Mæniana ædificia a Mænio sunt appellata: is enim primus ultra columnas extendit tigna, quo ampliarentur superiora. Glossa: Mænianum, ἐξώστρα. Menianus, ἐχθέτης. Hæc Rosweydus. Eadem fere habet Raderus Viridarii parte 3, c. 4 de Stylitis, qui addit: Στήλη erat, proprie cippus sepultorum tumulis impositus, cum inscriptione. Moxque subdit, στήλαις ignominiæ causas nocentium facta inscribi solita, fuisseque quodammodo tabulas seu columnas proscriptionum. Unde λόγον στήλευτικόν, et epistolam στήλευτικὴν pro scripto famoso accipi, quo rei crimina publice legenda proponuntur.
5 De forma ita disserit idem Raderus: Columnarum, quas ego omnibus Ægypti prodigiosis pyramidibus elaboratis, et pictis obeliscis, colossis, columnisque Trajani, propter ipsa quæ supra illas fulgebant sidera antepono; forma fere fuit, ut arbitror, rotunda, altitudo varia. Auctor enim Stylitarum Simeon primum columnellam ascendit non nisi senum cubitorum (sive novem pedum) mox duodenum, postea vicenum duum, postremo tricenum senum, sive, ut Nicephorus et alii tradunt, quadragenum. Modius seu cella sive domicilium columnis impositum, in quo consistebant, in omnem partem binos cubitos seu tres pedes patebat, tecto nullo, ut libere cælum omne comtemplarentur, et omnibus injuriis cæli expositi majorem haberent tolerantiæ segetem et messem. Januas habebant nonnulli, nullas alii, quod tempestatis violentia parietis partem disjecisset. Scalæ admovebantur, cum vel alii ad illos enitebantur, vel illi ad alios se demiterent, quod quidem vel numquam, vel ad summa Reipub. pericula devocati factitabant. Statione porro æterna se cruciabant: nec enim jacendi vel decumbendi spatium erat: poterant tamen sedere; sedisse vero nusquam lego, numquam puto. Nam primis quadraginta diebus Simeon ad trabem se alligari curavit, alterisque quadraginta mox liber absque adminiculo consistebat, medio corpore superne velut Ecclesiastes in ambone extabat. Etsi de omnibus non affirmarim. Hactenus Raderus. De domicilii supra columnam exædificati mensura, idem testatur Evagrius lib. 1, cap. 13, vix duorum fuisse cubitorum, et Nicephorus lib. 14, cap. 51.
§ III. S. Simeonis Stylitæ ætas.
De S. Simeonis ætate hæc tradit Rosweydus noster in Notatione ad ejus vitam lib. 1, de vitis PP. De tempore quo vixit, ex Theodoreto, inquit Baronius, ejus primordia colligi possunt, dum ait columnam jam incoluisse temporibus Meletii Episcopi Antiocheni, qui sub Valente Imp. vixit, desiitque ab humanis eo anno, quo celebrata est magna Synodus Constantinopolitana, Siagrio et Euchario Coss. qui numeraturannus a Christo juxta veriores Chronographos cccLXXXI. Supervixit autem Simeon, ut ait Cedrenus, usque ad iv annum Leonis M. Imp. quod etiam colligitur ex Actis Danielis Stylitæ. Est annus is a Christo cccclx, qua ratione jam centenario major obdormisse dignosceitur. Apud Nicephorum in margine' habetur vixisse Simeonem cui annos, sed nihil tale in textu.
7 Evagrius summam Vitæ ejus severe actæ ita colligit lib. 1, cap. XIII. Διέτρυψε τοίνυν ἐν σαρκι τόνδε τόν δίον, διαθέλευσων ἐτη ἐξ και πεντήκοντα. 'Εν μέν τῷ πρώτῳ φροντιστηρίῳ, ἐνθα τὰ θεῖα κατηχήθη, ἐτη ἐννέα' ἐν δὲ ἀυτῇ καλουμένη Μάνδρῳ, ἐπτὰ και τεσσαράκοντα' ἐν τινι μέν στενωπῷ ἐτεσι δέκα τόν ἀγώνα διανύσας' ἐν δὲ κίοις εραχυτέροις ἐπτά' και ἐπι τεσσαρακονταπήχει, ἐτη τριάκοντα: Iste Simeones hoc severum vivendi genus in carne traducens, vitam ad LVI annos propagavit. Nam in monasterio, in quo primum divinas vivendi præceptiones didicit, annos vixit ix. In Mandra autem, sic enim vocatur, XLVII atque horum annorum, x in loco admodum angusto confecit: in columnis brevioribus, VII denique in columna quadraginta cubitorum, XXX. Eadem habet Nicephorus libro XIV, cap. II in quo errorin numerum irrepsit. Nam pro unde triginta, scribendum triginta. Quæ putatio si vera est, non potuit pervenisse ad centesimum annum. Alioqui necesse esset asserere eum, cum XLIV erat annorum, primum ingressum esse monasterium, quod non quadrat cum Vita hic ab Antonio scripta, qui eum statim ab adolescentia ingressum esse monasterium scribit.
8 Ex quo hæc Vitæ summa colligitur: Cum erat tredecim annorum, pascebat oves. Inde videtur ingressus monasterium, ubi vixit anno 1, inde III annis in clausura: post IV annis in columna cubitorum IV, iterum XII annis in columna cubitorum XII, rursus XII annis in columna cubitorum XX, post IV annos in columna cubitorum XXX, demum XVI annos in columna cubitorum XL. Atque ita exercitationis anni exsurgunt II haud multum differentes a numero Evagrii.
9 Apud Theodoretum habetur, quod II annos mansit in primo monasterio: x annis in monasterio Heliodori: III annos in vico Telanesso: XXVIII annis in columna, in id tempus, quo Theodoretus ejus Vitam scripsit. Hic tantum habentur anni XIII exercitationis sed eo tempore adhuc vivebat.
10 Cedrenus in Compendio historiæ ait, an. XXV Cedreni. Theodosii junioris eum columnam ascendisse, et an. IV Leonis vita functum. Ex quo intervallo juxta computum Annalium Baronii conficiuntur tantum anni XXVIII.
11 Hactenus Rosweydus. Singula expendenda sunt. De Meletio, qui cum S. Simeone egit, accepit Baronius ex Theodoreto cap. 26 Philothei, ita scribente: Postquam autem Meletius ille admirabilis, cui tunc mandata erat cura Episcopatus regionis Antiochenæ civitatis, vir cordatus et prudentia clarus, et ingenii solertia ornatus, etc. Ita vertit Gentianus Hervetus. Ast Albericus Longus Salentinus: Cum vero Meletius, qui tunc Antiochenæ regioni præfectus erat. Quibus exverbis non liquido constat, Meletium illum Antiochenæ Sedis Patriarcham fuisse, licet id clare asserat Metaphrastes. Si jam inde a Magni Meletii (cujus vitam XII Februarii dabimus) tempore, in columna stetisset Simeon, quomodo non ejus uspiam vel S. Joannes Chrysostomus, vel illius æquales historici meminissent? Arbitror igitur hunc Meletium a Theodoreto laudatum, alterius fuisse Sedis Episcopum, in regione Antiochena. Nam præter Meletium illum Theodoreti collegam in Conciliabulo contra S. Cyrillum, qui fortassis a minori aliqua sede sub Antiocheno Patriarcha ad Neocæsareensem fuit translatus; alius sæpe memoratur in Synodo Chalcedonensi Meletius Larissæ Episcopus, qui in ea Synodo vices obiit Metropolitæ sui Domni Apameæ Syriæ II Episcopi. Est autem Larissa urbs Cassiotidis, qua in provincia et Antiochia quoque est. Quamquam si hic Meletius fuit, non videtur tum Larissæ adhuc Episcopus fuisse, cum Concilii Ephesini tempore, anno CDXXXI.
Episcopus Larissæ esset Julianus, qui eidem schismaticorum conciliabulo subscripsit. Fuit fortassis Chorepiscopus Patriarchæ Antiocheni: nam et quosdam legimus Concilio Chalcedonensi per Chorepiscopos subscripsisse. Quod munus esset Chorepiscoporum, exponit Concilium Antiochenum, anno Christi cccxli, Marcellino et Probino Coss. ab Arianis Episcopis celebratum, can. 8 et 10, ubi eos vocat τοὺς ἐν ταῖς κώμαις, ἡ ταῖς χώραις, ἡ τοὺς καλουμένους χωρεπισκόπους, qui in vicis vel pagis constituti sunt Chorepiscopi, ut habet versio Dionysii Exigui.
12 Si Chorepiscopus ejusmodi fuit ille Theodoreto laudatus Meletius, (ut omnino fuisse conjicio) jam collabascit calculi Baroniani fundamentum. Accedit quod Domnus Antiochenus, ut refert Nicephorus lib. 14, cap. 51, et Evagrius lib. 1, cap. 13, ad Simeonem venit, eoque viso consternatus est præ admiratione: unde conjicitur, non multo ante cæpisse Simeonem in præalta illa columna morari. At Domnus, ut habet Baronius, an. cdxxxii, ab eremo, invito S. Euthymio recessit, ut avunculum suum Joannem Antiochenum Patriarcham Nestorio faventem converteret: anno deinde cdxxxvi, ei in Episcopatu successit. Quæ vero ei fuisset tanti stuporis causa, si jam annis quinquaginta stationem illam tenuisset Simeon? Quid? quod ab eo tempore, quo rigidam illam abstinentiæ rationem, sub Blasti aut Bassi disciplina, iniit Simeon, usque dum Philotheum scripsit Theodoretus, anni fluxerunt solum xxviii? Atqui annis minimum tribus ante illum cum Meletio congressum, eam assumpserat inediam. Ergo si Magnus Meletius is fuit, jam ab anno ccclxxvii aut ccclxxviii numerandi illi erunt anni; sique anno Christi cdv vel cdvi scripsisse Theodoretum fateamur necesse est; quod ipsemet refellit, dum in epistola ad Eusebium Ancyræ Episcopum inter alia a se post Synodum Ephesinam scripta recenset librum de vitis Sanctorum.
13 Cum ergo hæc ita sint, et numerum annorum ab Evagrio traditum sequantur Menæa, Menologium Sirleti, et Anthologion a Clemente VIII probatum, non video cur ei refragemur: præsertim cum et Metaphrastes assentiri videatur, dum ait totos sex et quinquaginta annos vixisse, in vitæ nimirum religiosæ exercitatione.
14 Quem vero Rosweydus in numeros apud Nicephorum irrepsisse errorem notat, is nec in Frontonis Ducæi accurata editione correctus est. In Græco tamen expresse dicitur ἐτη τριάχοντα, annos xxx, in quadraginta cubitorum columna transegisse.
13 Quem deinde ex vita Latina a se edita colligit annorum numerum Rosweydus, is, ut infra patebit, non omnino est certus, cum MSS. codices, negligentia librariorum vitiati, haud parum discrepent. Hic juxta eam vitam nobis maxime probaretur (nisi Theodoretus obstaret) calculus: In domo parentum vixit annos xiii, in primo monasterio IV, in cella III vel IV, in quatuor pedum columna IV, in duodecim cubitorum columna XII, in columna cubitorum XX, annos XII in columna cubitorum XXX, annos IV tandem in columna XL cubitorum annos XVI, sique efficiuntur vitæ LXVIII vel LXIX, monasticæ exercitationis LV vel LVI qui ad numerum Evagrii propius accedunt: atque is numerus exprimitur in Latina vita cap. 8, nu. 33. Pauciores longe annos numerat Antonius in vita prima, quam e Græcis MSS. dabimus: sed aliquod mendum irrepsisse in comperto est.
§ IV. Vita S. Simeonis a quo scripta.
Vitam S. Simeonis scripsit Antonius ejus discipulus, quem Evagrius significat, cum lib. 1 cap. 13 ita scribit: Τούτου τὰς θεοσημείας γέγραφε μὲν καὶ τις τῶν ἀυτοπτῶν γενομένων' γέγραφε δὲ, καὶ λογίως ἀπέθετο καὶ Θεοδώρητος ό τῶν Κυρεστῶν ἐπισκοπήσας. Hujus res gestas, quæ omnino divinae virtutis signa erant, scripsit aliquis ex iis qui oculis conspexerant. Scripsit etiam, diserteque exposuit Theodoretus Cyrensis Episcopus. Duplicem vitam hic damus, cujus Antonius auctor citatur. Priorem Græce scriptam e bibliotheca Serenissimi Bavariæ Ducis accepimus, quam Latine reddidit Guilielmus Gratius Brugensis Societatis nostræ Sacerdos. Eam, quia brevior longe, crediderim potius ab Antonio esse scriptam. Ita namque Metaphrastes: Μέγας τοίνυν ούτως ῶν, καὶ πολὺς τὴν φήμην γενόμενος, πολλῶν ἐτυχε καὶ τῶν γραφέων, ἀλλ' οὐδείς οὐδέπω κατὰ μέρος τὰ κατ' αὐτοῦ διεξήλθεν, ὅπως ἀπαντα καθήχεν έαντῆ; οὐδὲ ἀκριδῶς, ὅπως ἐκαστα είχεν, ἐγραψεν. Magnus igitur adeo cum esset, famaque celebratus, multos quidem nactus scriptores est. Verum nemo prorsus omnia quomodo ei evenerint singillatim exposuit; neque accurate, ut singula sese habuerint, scripsit. Quod scilicet facturum se Metaphrastes pollicetur. Verum altera pridem sub Antonii nomine vulgata vita haud multo pauciora habet Metaphraste.
17 Arbitramur igitur eam jam olim ex breviore illa Antonii relatione coneinnatam, additis quæ vel fama vel aliorum scriptis de eo ferebantur. Certe quem Theodoretus adeo celebrem tradit fuisse Romæ, totoque in Occidente, ejus non isthic quoque vulgatam fuisse vitam, credibile non est. Eam e vetustissimo codice monasterii S. Laurentii Leodii exarato ante annum Christi Mmxxiv descripsierat Rosweydus noster, quam nos cum aliis MSS. Imperialis monasterii S. Maximini Treviris, S. Mariæ de Ripatorio, Ecclesiæ S. Audomari contulimus. In codice Ripatorii erat passim contracta. Eandem, sed phrasi plerumque aliquantulum discrepante, edidit lib. 1 de vitis PP. idem Rosweydus.
18 De hac vita severam olim censuram tulit Joannes Hesselius a Lovanio, adscripsitue libro Parcensis monasterii, qui inscribitur Passionale de Sanctis per annum, cum isthic Theologiam prælegeret. Eam vulgavit Joannes Molanus Hesselii discipulus; quæ sic habet: Vita Simeonis qui in columna stetit, (quæ incipit, S. Simeon ex utero matris suæ a Domino electus est, et meditabatur a pusillo opera placentia Deo. Hic erat filius Isici nomine) displicet, non solum ob fabulosa; sed quia ipse dicitur docuisse homines: Ne præsumas jurare per Deum, quia peccatum est: sed magis per me humilem et peccatorem, et jura sive juste sive injuste. Hanc vitam non scripsit Theodoretus, sed fortassis Metaphrastes Simeon, qui eam post Theodoretum scripsit, teste Nicephoro lib. 14, cap. 51. Ita Hesselius. Sed bene habet, quod, ut idem Molanus testatur, hanc aliasque id genus censuras dicebat se revisere atque recudere velle, postquam eas historias denuo accuratius relegisset. Fortassis neque fabulosa visa ei tunc fuissent, quæ admiranda in ea vita narrantur: et per suum nomen jurandi facultatem factam barbaris illis hominibus censuissetea ratione, qua dicitur minus malum suaderi posse ei, qui omnino alterutrum facturus sit, sive ex obstinata voluntate, sive ex mala consuetudine. Vincentius Bellovac. cap. 53, lib. 20 idem refert. Baronius, cetera severus censor, cum Acta Simeonis citat in vitis PP. edita nihil addit quo ea sibi non probari indicet. Sigebertus Gemblacensis in Chronico ad an. cdlviii hoc ipsum ex Simeonis vita profert. Simeon, inquit, qui xl annis inclusus in columna stetit, mira sanctitate Antiochiæ claruit: qui inter cetera monebat, ne quis per Dei aut Sancti alicujus nomen, imo per nomen Simeonis juraret, promittens impunitatem in se pejeranti se a Deo postulaturum.
19 Demum S. Simeonis vitam optime post Magnum Theodoritum, ut scribit Nicephorus lib. 14, c. 51, ei cognominis Simeon Metaphrastes conscripsit; novum quoddam et admirandum in ea ex omnis generis cibariis convivium omnibus proponens. Hanc Baronius in Not. ad Martyrol. Raderus parte 3. Viridarii SS. cap. 4. Molanus in Annot. ad Martyrol. Usuardi, Heribertus Rosweydus in vitis PP. Petrus Ribadineira in Flore SS. scribunt non extare. Nos primi eam proferimus ex ms. Græco Regis Galliæ, Latine versam ab eodem Guilielmo Gratio nostro. Priora omnia fere ad verbum e Theodoreti Philotheo cap. 26 descripta sunt, ut conferenti patebit.
§ V. Qui alii scriptores ejus meminere.
Quam secondo loco damus Simeonis vitam, ea ab Heriberto Rosweydo nostro lib. 1 de vitis PP. edita ex aliis est MSS. sed phrasi paullulum discrepante. Quam vero primus omnium, cum in vivis adhuc esset Simeon, scripsit Theodoretus Cyri Episcopus, ea tum in ipsis Theodoreti operibus vulgata extat, tum a Laurentio Surio tom. 1 de vitis SS. ex interpretatione Alberici Longi Salentini, ac deinde in ejusdem Rosweydi nostri lib. 9 de vitis PP. ex interpretatione Gentiani Herveti.
21 Vitam præterea ejus scripsise alii complures: Vincentius Bellovacensis lib. 20, cap. 51, 52, 53, 54. Petrus de Natalibus lib. 2, cap. 43. Corrigendus tamen hic dum ait: Primo, in columna concava eum inclusum quadraginta annis stetisse; Secundo, in puteo sicco pluribus annis miram pænitentiam egisse; Tertio, in columna 12 cubitorum annis XL permansisse; Quarto, draconem populis infestum, versus civitatem properantem, ejus oratione, ligno in oculum impacto, in deserta illico abiisse; Quinto, Ab Abbate Antonio, qui ad eum visendum venerat, mortuum repertum esse, ac sepultum. Quæ omnia falsa esse, quivis vita perlecta facile intelliget. Scripsit et Franciscus Haræus Ultrajectinus; Cornelius Grasius Carthusianus, qui quod-translatas S. Simeonis Constantinopolim reliquias tradit, ex S. Danielis vita accepit, ut infra dicemus. Sed quod ait capillos tunc omnino integros repertos, frontisque cuticulam, non recte ad Leonis tempora revocat, cum non ita pridem mortuus Simeon esset; Mauritii anno IV id accidisse infra dicemus, Christi nimirum DLXXXVI.
22 Alphonsus Villegasparte 1 Floris SS. in Sanctis Extravagantibus, ut vocat, Simeonis quoque gesta narrat, præcipue ex Theodoreti Philotheo et Evagrio: sed præter alia quæ inferius in Notis observabimus, corrigendum, Primo, quod traditiobiisse sub Theodosio juniore, circa annum Christi CDXL cum constet post Concilium Chalcedonense vixisse, a Leone Imper. consultum, ad Basilium Patriarcham Antiochenum scripsisse, etc. Secundo quod ait translatas ejus reliquias Antiochiam Ciliciæ; cum Antiochiam Syriæ, quæ ad Orontem deportatæ sint.
23 Petrus Ribadineira noster parte 2 Floris SS. sed non recte ait celebrari eum a Græcis XXIV Maii, ut § 1 diximus. Vitam a Ribadineira Hispanice scriptam, vertit Latine Jacobus Canisius, Belgice Heribertus Rosweydus, nostri ambo; Italice Gratia maria Gratii. Ita omnium gentium linguis magni illius vrii celebratæ sunt laudes.
24 Multa de eo scripsise Evagrius et Nicephorus sæpe a nobis citandi. Ejus meminit Theodorus Lector lib. 1 Collectaneorum; Michael Glycas par. 4 Annal. qui tamen fallitur, dum Marciano regnante columnam ascendisse S. Simeonem tradit; Vita S. Danielis Stylitæ x1 Decemb. vita S. Theodosii Cænobiarchæ x1 Januar. Cyrillus monachus in vita S. Euthymii, xx Januar. Vita S. Auxentii xiv Februar. Suidas verbo Symeon, qui testatur Marcianum Imperatorem ad eum plebeio habitu ventitare solitum; Georgius Cedrenus ad an. XXV Theodosii, et IV Leonis. S. Gregorius Turonensis de gloria Confessor. cap. 26. Baronius in Notis ad Martyrol. et in Annalibus variis locis, præcipue ad an. CDLX, num. 17 et sequentibus; S. Eulogius Episcopus Alexandrinus orat. 9, apud Phototim Cod. 230. Litteræ Theodosii Imperatoris ad S. Simeonem Stylitam datæ, ut pro Ecclesiæ pace atque Imperii incolumitate oraret, et Joannem Antiochenum Patriarcham a Nestorii tuendis partibus revocaret, recitantur in Concilio Ephesino par. 3, cap. 23. S. Simeonis mentio fit in 2 Synodo Nicæna sive 7 accumenica, act. 4. Ejus dem meminit S. Joannes Damascenus orat. 3, de imaginibus; Alfonsus Ciacconius in Hilaro; Jacobus Gualterius noster in Tabula Chronol. Seculo 3 Jacobus Gordonus noster ad an. CDLX. Henricus Spondanus et Abrahamus Bzovius in epitome Annal. Baronii. Sigebertus ad an. CDLVIII. Extat et Vincentii Guinisii nostri elegans de S. Simeone epigramma XXI.
25 Denique S. Simeonis mentio fit perhonorifica III Januarii in S. Genovefæ priore vita, cap. 6, n. 26, in altera cap. 6, num. 22, quæ loca citans Baronius ita scribit: In Galliis etiam notissima extitit ejus fama, prædicante ejus admirabilem sanctitatem S. Genovefa, quæ licet longe absens, eum tamen velut præsentem divinitus noverat, ut constat ex ejusdem S. Genovefæ Actis. Imo potius ex Actis constat, Simeonem Genovefæ sanctitatem prædicasse, eique salutem per negotiatores impertitum, et ut pro se oraret rogasse. In secunda tamen vita innuitur, mutuam hanc fuisse ex divina revelatione notitiam.
26 Contra calumniatores Magdeburgenses eumdem egregie defendit Illustrissimus Cardinalis Bellarminus tom 2, Controv. general. 2, lib. 2, De monachis cap. 39, et Alanus Copus Dial. 2, cap. 18.
Vita s. Simeonis
AUCTORE ANTONIO EJUS DISCIPULO INTERPRETE GUILIELMO GRATIO SOC. JESU.
S. Simeon tredecennis fit monachus.
Novum et mirabile a nostris temporibus factum mysterium est. Visum proinde et mihi Antonio peccatori, discipulorumque ejus minimo, ea quæ sum assecutus mandare litteris. Magnum enim mysterium hocce ad animi compunctionem habet utilitatem. Quamobrem adhortor vos, advertite aures ad ea quæ narraturus sum vobis.
2 Sanctus et Beatissimus Pater Noster Simeon ætate etiam tum puer patris sui pecora pascebat, quemadmodum David Propheta. Diebus vero Dominicis sanctam Dei ecclesiam adibat, ac divinas audiebat scripturas. Cumque adolevisset, ac Dei timore compunctus quadam die ingressus esset ecclesiam, audita lectione Apostoli, quæsivit ex sene quodam: Dic mihi pater, quidnam illud est quod legitur? Respondit senex: De continentia animæ, fili. Sciscitatur denuo B. Simeon: Et quid est animæ continentia? Respondit senex: Quid me tentas, ista sciscitando? Video enim te et juvenem ætate, et magna simul teneri ignorantia. Ad hæc B. Simeon: Non hoc, inquit, Pater, ago ut te tentem, sed invitat me continentiæ mentio. Tum senex, Continentia, inquit, salus animæ est, dux lucis, introducens in regnum cælorum. Dicit ei B. Simeon: Doce me, Pater, quæ dicis; rudis enim sum. Respondit senex: Fili, continentia est, si quis jejunat mundo corde, et Deo orationes suas persolvit cum omni timore et reverentia: videlicetb prima hora orationem unam, sexta quoque et nona, similiter et nocturnas precationes, aliaque; his similia et quæ consequuntur noctu facienda. Hæc autem omnia rite peraguntur in monasterio. Intellexisti fili, quæ audisti? Perpende hæc omnia in corde tuo. Oportet enim te esurire et sitire; nudum esse, et injuriis affici, et colaphis cædi, et conviciis impeti, gemere et plorare; vigilare, et vix leviter somnum libare, nunc adversa, nunc prospera valetudine uti; expetere et renuntiare, ac humiliari; persecutionem pati et flagris cædi; perquiri et deprehendi, multa ab hominibus perpeti, et necdum ab Angelis Domini solatio levari. Audisti nunc fili hæc omnia? Dominus gloriæ det tibi mentem bonam secundum voluntatem suam.
3 Hæc cum audisset B. Simeon, exiit de ecclesia, abiitque in locum desertum, et se pronum humi prostravit dies septem plorans, et Deum orans, neque ut cibum sumeret aut potum surrexit. Post diem septimum surgens accurrit ad Monasterium, moxque se ad pedes Archimandritæ abjecit, plorans et obtestans: Miserere, inquit, mei peccatoris, et tærumnosi, serva animam pereuntem, et desiderantem servire Deo. Dixit Archimandrites: Quis es? et cujas? aut quod tibi est nomen? et unde nobis ades? Respondit Beatus: Genere quidem ingenuus suum, nomen mihi est Simeon; atqui parentes et unde venerim quærere noli, Domine, sed redime unicam animam pereuntem. Quod ut audiit Archimandrites, benigne eum a terra allevat: Et, si, inquit, a Deo ades, Deus custodiet te, et defendet ab omni malo, insidiis, periculis et tentationibus: et omnibus fratribus obsequium impendes, ut ab omnibus ameris. At parentes ejus duos annos non destiterunt eum deflere et perquirere. Beatus autem Simeon commoratus est in Monasterio, famulans omnibus fratribus, facileque omnibus se acceptum reddidit, implens omnem Monasterii regulam.
a Hinc etiam probabilius fit, ab Antonio scriptam esse hanc vitam.
b En quam antiqua Ecclesiasticarum horarum consuetudo.
Mirabili pænitentia se macerat, ejectus e monasterio, cum honore reducitur.
Invenit autem ad puteum, ex quo aqua hauriebatur, situlam habentem a funem textum e setis; quo dissoluto secedit tantisper, eoque totum corpus circumcingit, ac lacernam suam cilicinam superinduit, ingressusque Monasterium, dixit fratribus: Exii ut aquam haurirem, et funem non inveni. Dicunt ei fratres: Tace, ne resciscat hoc Archimandrites. Et nemo sensit funem ejus corpori esse circumvolutum. Perduravit autem ita circiterb anno uno. At vero funis depastus est carnes ejus, et penetravit usque ad ossa, et carne putrefacta tegi cæpit. Præ graveolentia autem nemo prope eum consistere poterat: nec cuiquam mysterium quod patraverat in mentem veniebat. Sed et stratum ejus vermibus repletum est. Accipiebat quoque cibum qui quotidie præbebatur, et erogabat in pauperes.
5 Forte igitur prodiens monachorum quispiam, offendit eum pauperibus panem ac legumina, quæ acceperat, largientem: nam cum omnes jejunarent ad vesperam, ille a Dominica ad Dominicam usque inediam protrahebat. Monachus ille ingressus, apud Archimandritam eum calumniatus est, dicens: Hic homo evertere vult monasterium nostrum, et regulam quam nobis dedisti. Archimandrites: Quomodo, inquit, evertere vult regulam? Dicit ei frater: Nos ad vesperam jejunare recepimus, hic Dominicis solum diebus comedit; cibum vero, quem accepit, dat pauperibus. Neque hoc solum, sed et ab ejus corpore procedit fœtor intolerabilis, ut nemo prope eum stare queat, tum et stratum ejus vermibus scatet: nec amplius perferre possumus. Quin si eum hic diutius retineas, nos hinc discedimus. Eum igitur eo unde advenit dimijte. Hoc ut audivit Archimandrites, admiratione perculsus ad stratum ejus accessit, et invenit vermibus plenum, nec stare ibi præ fœtore poterat. Et ecce, inquit, alterum Jobum, eumque accersitum ita increpuit: Quid hoc fecisti, o homo? unde hic fœtor? quid fallis fratres? quid dissolvis regulam Monasterii? Ecquid umbratilis larva es? si enim revera homo esses, et humano connubio procreatus, indicasses nobis quo genere esses, et unde huc appulisses.
6 Hæc audiens B. Simeon demisso vultu tacebat, et lacrymæ ubertim ab ejus oculis in terram cadebant. Tum Archimandrites quodam quasi furore percitus: Exuite, inquit, eum, ut videamus unde hic fœtor oriatur. Tentarunt ergo eum exuere, sed plane non valuerunt, ita erant ejus indumenta putrefactæ carni agglutinata. Tres igitur dies jugiter eum tepida aqua atque oleo macerarunt, et ægre eum vel sic exuere potuerunt. Repererunt autem ita corpori funem implexum, ut jam propemodum cerni non posset. Vermium vero e plagis scaturientium copia erat infinita. Monachos sane immedicabile id malum attonitos reddidit. Et deliberare inter se cæperunt, quo remedio funem excipere possent. Clamabat autem B. Simeon: Sinite me, fratres, sinite me sic mori, canem fœtidum; sinite scelera mea sic puniri, ego enim peccatorum pelagus sum. Archimandrites autem et fratres ubertim flebant, inusitatam eam plagam intuentes. Dixitque ei Archimandrites: Nondum duo de viginti annos natus es, et quæ tandem habes peccata? Respondit B. Simeon: Propheta David inquit: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Et ego pariter.
7 Miratus est Archimandrites illius sapientiam, quod adolescens rusticanus ita esset Dei timore compunctus; Medicisque advocatis, magno labore et molestia funem a corpore ejus avelli curavit, ut omnes eum jam pro mortuo haberent. Intra dies tandem quinquaginta magno studio et industria eum ex parte curarunt; dicitque ei Archimandrites: Fili, ecce convaluisti, quo libet discede. Quod ut audiit B. Simeon, monasterio egreditur. Erat vero in propinquo puteus sine aqua. Et magna vis spirituum impurorum eum inhabitabat; nec horum modo, sed et aspidum et viperarum ac serpentium. Quamobrem multi juxta locum illum transire verebantur. At B. Simeon egressus e Monasterio, nemine vidente in eum se puteum dejecit, et in recessu ejus septem diebus delituit.
8 Vidit porro in somnis Archimandrites a magna virorum multitudine circumdari Monasterium, qui candidis omnes vestibus induti, ac faces manibus gestantes inclamabant: Comburemus te, nisi servum Dei Simeonem nobis tradas: cur ipsum ejecisti? quid commisit? an nescis eum te majorem esse, majoremque in die judicii inventum iri? Et simul experrectus Archimandrites, totoque contremiscens corpore, fratribus ait: Quantum ego perspicio, fratres, homo ille verus Dei servus est; multa enim nocte hac passus sum propter eum. Sed, amabo, discurrite et quærite eum; nec vestrum quisquam eo non invento huc redeat. Egressi vero fratres ubique eum quæsiverunt: cumque eum invenire non potuissent, id Archimandritæ renuntiarunt: Nullum prætermisimus locum, ubi non eum quæsierimus, præter solum puteum illum siccum; in eum vero nemo audet se demittere. Dixit Archimandrites: Facto signo Christi, cum facibus descendite, et eum quærite. At illi digressi, preces supra puteum fuderunt, et quinque monachi per demissum funem descenderunt. Reptilia visis facibus in angulos refugerunt. At B. Simeon conspicatus eos, exclamavit dicens: Obsecro vos, sinite me paullisper, dum reddam spiritum: doleo enim non mediocriter, quod cujus gratia huc me conjeci, nondum id implevi: sed monachi correptum eum, quasi mali aliquid perpetrasset, ad Archimandritam adduxerunt.
9 Qui ut B. Simeonem vidit, ad pedes ejus procidens: Condona mihi, inquit, serve Dei, quod in te per imprudentiam commisi. Et obsecro te, ut te ipsum præfectum mihi esse patiaris, et doceas quæ scis. Verum B. Simeon non destitit plorare et orare: et tres annos in monasterio commoratus, clam omnibus exiit, et discessit in locum desertum, prope quem vicus erat quic Thalampsin dicitur, ibique ex siccis lapidibus parvam casam construxit, in qua annos quatuor exegit; jejuniis sese, imbribus, æstusque molestia perferenda affligens, multique ad eum accedebant. Victus autem ejus erat lens macerata, et aqua.
a Græce est, χαίνον τριχινον.
b Theodoretus habet 40 dies.
c Græce, ἐγγυστα δὲ αὐτοῦ ἦν χωρίον ἐπιλεγόμενον Θέλλαμψιν.
Vitam agit in columnna, matri mortue bene precatur.
Dehine construxit sibi columnam cubitorum quatuor, et stetit super eam annos septem. Sancta vero ejus fama quaquaversum dimanavit. Post hæc construxerunt ei turbæ duas mandras e siccis lapidibus, ostiumque intra mandram fecerunt, et columnam ipsi cubitorum quadraginta erexerunt: in hac stetit annos quindecim multas curationes faciens, auctorem imitans Christum, cæcis visum restituens, claudis gressum, leprosos mundans, mutis loquendi facultatem tribuens, paralyticis incessum, iis quoque qui longa ægritudine confecti erant, opem afferens. Edixit adhæc et præcepit unicuique: Si quis roget quis te sanaverit, dicito: Deus. Cave dixeris, Simeon; si dixeris, prædico in eadem denuo mala recides. Et hoc dico tibi ne umquam mentiaris, juresve per Deum; sin necesse sit tibi, a jura per me humilem, sive serio sive falso: magnum enim peccatum et periculum est per Deum jurare.
11 Miraculum. Audi mirabile mysterium. Mater ipsius septimo demum et vigesimo anno cum rescivisset uti terrarum degeret, accedens cupiebat eum videre: et cum ubertim fleret in vestibulo mandræ ejus, non est ei concessum ut illum cerneret; sed scalis appositis ad mandræ parietem in terram corruit; significavitque ei B. Simeon: Da veniam mihi in præsentia, mater; et, si digni erimus, in illo saeculo nos invicem videbimus. Mater ut hoc audiit, magis videndi ejus desiderio inflammata est. At significavit ipsi Sanctus dicens: Asside paullisper, et quiesce, moxque te videbo. Deseditque in vestibulo mandræ, et confestim spiritum tradidit Domino. Jussitque eam inferri: posuerunt vero eam ante columnam: ille eam intuitus, sic fari cæpit: Domine Deus virtutum, dux errantium, moderator Cherubinorum, qui deduxisti velut ovem Joseph, qui inclyta auxisti virtute Prophetam David, qui Lazarum quatriduanum resuscitasti, accipe in pace animam famulæ tuæ. Illo ita precato matris corpus commotum est, ac vultu subrisit: omnesque adstantes id viderunt, et Deum laudarunt. Ceterum exequiis ejus factis, sepelierunt eam ante columnam, justa ei ibidem persolventes. a Vide quæ in Præf. § 4, dicta sunt.
Variæ infirmorum curationes, vermis in unionem mutatus.
Aliud audi novum ac mirabile. Quidam e longinquo ad orationem ibant, et occurrit illis pascens cerva, eademque prægnans, dixitque unus ex illis: Adjuro te per virtutem S. Simeonis, ista ut te comprehendam: et subito stetit cerva. At illi eam comprehensam occiderunt, carnesque comederunt, pellis vero ibi remansit. Et statim lingua eorum quasi visco constricta est; cumque loqui vellent, nequiverunt. Ocyus igitur accurrerunt, procidentes ante columnam, medelam petentes; et cum aliquamdiu multis præsentibus ibi moram traxissent, et cum magna pœnitudine expectassent, reversi sunt sani ad propria, glorificantes Deum.
13 Accidit etiam ut mulier quædam nocte siti correpta, cum aqua parvum anguem deglutiret. At ille nutritus magnum incrementum in ventre ejus cepit. Multi vero Medici laborarunt ut eum educerent: at nequicquam. Deportant igitur eam ad Sanctum, eique narrant ut res se habeat. Ille vero: Mittite, inquit, in os ejus aliquantum aquæ et terræ. Et ut sensit fera, humi eam affligit, et egreditur longa quatuor cubitos, proceditque ante columnam, et virum, medio Angelorum inferentem caput, quasi venerata expirat: omnesque qui adstabant Deum laudarunt.
14 Columnam dein ejus altiorem fecerunt; extulerunt quippe ad cubitos circiter quadraginta. Et longe lateque fama ejus sparsa est, adeo ut et Saracenos ad illum exciret, qui et ad timorem Dei ab ipso conversi sunt. Hominum igitur osor diabolus, ut illi mos est tentare servos Dei, et eis insultare, in formam sese Domini transmutavit, currui Cherubico insidens; dixitque Sancto: Ades, et conscende currum hunc, et accipe coronam tuam. Sanctus, non existimans inane esse spectrum, pedem sustulit, curruique imposuit: ubi vero spiritu cognovit diaboli esse technas, ocyus pedem retraxit a deprehenso jam phantasmate, et in femore plagam a diabolo accepit, quemadmodum B. Job: unde morbus a Pannucula dictus: et convulsum est femur illius: et uno solum pede deinceps niti cæpit, et in eo stetit longo tempore usque ad mortem. Vermes vero innunerabiles in terram ab ejus femore ceciderunt. Quare ego minimus nil aliud habebam negotii quam ut eos colligerem, sublatosque reponerem in locum unde ceciderant, dicente Sancto: Edite, unde vobis dedit Dominus.
15 Accidit vero Dei nutu, ut ad eum veniret Rex Saracenorum. Et cum propius ad columnam accessisset, benedictionemque a Sancto postulasset, cæpit eum Sanctus admonere: et dum colloquerentur, cecidit vermis a femore ejus, advertitque animum Saracenus, verumtamen nesciebat quidnam illud esset quod ceciderat: et accurrens vermem illum tollit, oculsque et cordi applicat, abitque foras eum in manu gestans. Significat ei Sanctus dicens: Accede, abjice onus, quod decidit a me peccatore; vermis est enim fœtidus ex fœtida carne. Quid manus tuas violas vir illustris? Et hæc dicente viro Sancto, accessit Saracenus, dixitque ei: Hoc mihi erit in benedictionem, et in remissionem peccatorum: et aperiens dextram videt vermem in unionem pretiosum esse mutatum; et videns Saracenus glorificavit Deum. a Græce πενούχλα, quæ vox, ut in Glossario notat Joan. Meursius etiam λογεμόν pestem significat: hic pro magno ulcere accipitur, quod Chironium appellat Theodoretus, id est, magnum, quasi Chirone præstante Medico opus habens, quod et Telephium dicitur, ut ait Hadr. Junius in Nomenclatore.
Antiochi latronis conversio, pia mors.
Erat in a Isaureorum urbe latronum dux quidam, Antiochus Agonatus nomine, cujus ubique celebrabantur latrocinia. Summissa aliquando in eum est valida militum manus, complures itemb Patricii eum ut pervestigarent, et Antiochiam perducerent: sed nequiverunt propter immane ejus robur. Expedierunt ergo numerum qui sufficeret, omnisque civitas in eum commota est. Exierunt milites lecti, armis instructi centum quinquaginta sex, inveneruntque eum in diversorio vinum potantem. Ille re cognita tragædiari cæpit. In propinquo autem flumen erat: equam autem habebat, cui velut homini imperabat: et surgens in eam vestimenta sua injecit, dixitque ei: Abi, et ibi me opperire. Nec mora, exiit equa e diversorio mordicans et saltabunda, ac digressa expectavit eum in flumine. Prodiit et latro stricto ense, cæpitque vociferari dicens: Facessite cuncti ocyus, ne omnes contrucidem. Nec ullus ausus fuit manus ei injicere: statimque equam conscendit, abitque celerrime, et Sancti columnam amplexus magna voce clamat: Serva animam pereuntem, serve Dei. At S. Simeon: Quid tibi vis, inquit, homo? At ille: Ego ille sum famosus princeps latronum, qui huc confugi, ut server. Ait Sanctus: Si possis dolorem excitare de peccatis. Respondit princeps latronum: Ejus gratia huc veni. Eo adhuc loquente superveniunt milites, eumque cum Sancto colloquentem inveniunt, et dicunt Sancto: Non æquum est, sancte Pater, ut maleficum hunc recipias; dimitte eum ut pœnas pendat. Respondit ipsis Sanctus Simeon: Ego, filii mei, eum huc non advocavi; sed ille qui scit propositum ejus et facta, faciet cum eo misericordiam. Ego enim persequi eum non possum. Scitote vero penitentium esse regnum cælorum. Etenim cum Domino nostro Jesu Christo crucifixi sunt duo latrones; horum unus regno cælorum potitus est, alter prout meritus erat accepit. Si quis autem queat resistere ei qui eum huc misit, veniat, eumque hinc abripiat. Quo quidem dicto dimisit eos.
17 His vero abeuntibus dixit ei latro: Mi Domine, ego quidem abeo. Dixit ei Sanctus: Iterumne ad scelera tua reverteris? Respondit latro: Nequaquam Pater, sed vocat me Dominus Christus. Et extensis in cælum manibus hoc solum locutus est: Domine Jesu Christe Fili Dei, suscipe spiritum meum. Ploravitque horas duas, ita ut et Sanctum et adstantes ad lacrymas quoque provocaret: et inclinato columnam versus capite spiritum Deo reddidit. Turbæ composuerunt eum, et sepelierunt ante mandram. Nec multo post veniunt milites rāpturi eum, cœperuntque Sancto dicere: Dimitte maleficum hominem, ut recipiat prout meritus est. Sanctus vero: Fratres, inquit, is qui eum huc misit, potentior est vobis et nobis, ille eo opus habuit ut viro sibi utili. Misit ergo in ipsum duos milites terribiles armatos, qui vel totam valerent exscindere cum incolis urbem. Hi eum abripuerunt: ego vero abjectissimus mortalium, intuitus eorum terribilem speciem, exterritus contradicere eis non fui ausus, ne et me interficerent. Hi autem cognito quid de ipso factum fuisset, et quam præclare animam tradidisset, laudarunt et ipsi Deum, et cum timore reversi sunt Antiochiam.
a Isauria regio est Asiæ inter Lycaoniam et Ciliciam ad Taurum montem, ejusdemqne regionis urbs, quæ Ptolemaeo Isaura, aliis Claudiopolis.
b Græce est ἄχειπάτρει; quod melius fortassis Magistratus, vel Præfecti verteretur.
Aqua accolis, sterili proles obtenta, benedictio absenti impertita, servata navis.
Accidit ut aqua illius regionis incolis deesset, adeo ut siti extinguerentur, Sanctus Deum precatus diebus septem nemini locutus est, sed orationi intentus erat: et septima die circa horam nonam repente ebulliit aqua copiosissima ad Orientalem partem mandræ: fodiendo autem invenerunt specum immensæ aquarum scaturiginis. Struxerunt vero ibidem turbæ ora septem, omnesque Deum glorificarunt.
19 Regina quædam erat Saracenorum sterilis. Venit hæc rogans Sanctum, ut sibi precibus prolem a Deo impertraret. Et cum diu multumque precata esset, sancto viro preces suas jungente; significavit ei Sanctus, domum ut discederet; Dominum facturum quod e re ejus esset. Illa domum digressa, paullo post concepit, peperitque filiolam. Hæc jam annos quinque nata, neque locuta est, neque ingressa pedibus. Mater cum viro suo et filiola accessit iterum, seque ante virum sanctum humi venerabunda prostravit. Quibus ille respondit: Expectate, et Dominus opem feret. Cumque jam isthic mansissent diebus septem, nihil auxilii sensere, ac mæsti discessere, dicentes: Noluit Dominus ei mederi. Illi ergo viam ingressi, conversi sunt ut columnam Sancti adspicerent, et ecce, repente filia exclamavit dicens: Gloria tibi Deus S. Simeonis. Parentes ejus viso miraculo laudaverunt Deum, qui mirabilia facit per Sanctos suos.
20 Die quadam militibus iter facientibus mulier quædam pridem Sancti Simeonis videndi cupida, secumque perpendens qua ratione voti fieri compos valeret, ut eos jam iter ingressos vidit, et ipsa militari ornatu se induit, cumque iis in viam se dedit. Cum ad locum columnæ pervenissent, dixit illa militibus: Si hic relinquere tantisper equos vultis, intrate et sumite a Sancto benedictionem; cumque egressi fueritis, ingrediar et ego, ut et benedictionem ab eo percipere merear. Illis ergo ingressis, Sanctumque veneratis, dixit eis: Miles quidam relictus a vobis est foris. Hi vero dixerunt: Ita est venerabilis Pater. Sanctus vero dixit eis: Exite et dicite ipsi: Bono animo esto, exaudita est enim oratio tua, et benediceris a Domino. Milites rogarunt eam: Quod bonum opus fecisti? Præcepit enim nobis Sanctus: Egressi dicite militi, qui præ foribus præstolatur: Bono animo esto, exaudita est oratio tua, et benediceris a Domino. Respondit illa: Confiteor vobis fratres, quod mulier sum, multumque desideravi videre Sanctum. Peccatrix enim sum ego. Milites re audita, stupefacti sunt, Deumque laudaverunt, et claritatem Sancti, et in pace iter suum prosecuti sunt.
21 Accesserat aliquando magna hominum multitudo, ut ab eo benediceretur. Ascendit ergo minister cum suffinento, qui magna voce Sancto dicebat: Serve Dei, turba benedictionem tuam patienter exspectat; jube ergo et dimitte eos, ecce enim jam dudum exspectant te. At ille nihil respondit ministro: neque enim spiritus ejus penes illum erat. Dumque ita solus vociferaretur, nec responsum tamen acciperet, cæpit ad columnam ejulare, obiisse Sanctum existimans. Turba id conspicata cæpit lugubriter famentari et plangere ejulatu magno, dolentes de peccatis suis. Aliquanto post reversus est spiritus ejus, respondensque dixit turbæ: Fratres, magna navis in mari hoc eodem tempore periclitabatur; vehebantur ea animæ trecentæ, et omnes clamabant auxilium meum implorantes planctu multo: ego rem præsentem contemplatus, invocavi longanimem semper in peccatis nostris Deum: et ad mare accedens manum iis præbui, eosque servavi. Et audientes turbæ glorificaverunt Deum S. Simeonis. Ille cum benedictione eos dimisit in propria.
Serpens curata, sedatus terræmotus, coerciti improbi.
Aliud miraculum Sancti Patris Nostri Simeonis cupio vobis narrare. Serpens femina ulcus ingens contraxit, ut e dolore fremitus ejus ac sibilus ad miliare andiretur. Masculus ejus condolens cruciatui, cum ea ad Sanctum adivit; cumque ad columnam pervenissent diversi ire cœperunt, femina enim non audens in Sancti conspectum venire, secessit in eam partem qua mulieres solebant considere. Mas vero cum multitudine virorum ingressus, columnam veneratus est, capite sursum deorsum moto, quasi Sancti viri opem implorans. Turbæ conspicatæ molem serpentis exterritæ fugerunt. Quod ut vidit S. Simeon dixit turbæ: Ne metuite fratres, ævera accessit, ut orationis nostræ particeps fiat, quia compar ejus ægra ad locum mulierum concessit. Dixitque serpenti: Tolle aliquantum terræ, et defer eam ad comparem tuam, eique imponens adspira, atque malo illius medeberis. Serpens sumpto luto abiit illam curaturus. Conspicatæ id turbæ secutæ sunt eum, videruntque feminam rectam stare, et habere ingentem abscessum. Tum masculus sumptum lutum ei imposuit, et adspirans inspectantibus omnibus eam sanavit, unaque discesserunt. Turbæ viso miraculo Deum laudaverunt.
23 Accidit cum magna quædam calamitas hominibus ejus regionis impenderet, ut omnes ad eum confluerent, ad Deum placandum. Multæ enim passim ruinæ ædificiorum cernebantur, mortesque hominum, adeo ut et Sanctus cum columna ut folium a vento concuteretur. Sanctus ergo cum ceteris collacrymans dixit: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum; non auditis me, sed avaritia certatis. Fornicationes vestræ et injustitiæ superabundaverunt. Facilius mihi est est loqui cum Domino meo, quam vobiscum infidelibus. Simulque jussit cessare supplicationes. Cumque ipse orasset, iterum cum ventorum tempestate periculum increbuit. Jussitque eos exclamare: Kyrie eleison, id est, Domine miserere. Cumque aliquantisper expectassent, data eis pace, preces fecit; quibus completis, dixit turbæ: Fratres, e vobis omnibus una exaudita est anima. Cujus rei ut vobis plenam fidem faciam, ecce statuam eum in medio vestrum. Jussumque prodire, ita alloquitur: Crede mihi frater quod ex his omnibus tu solus exauditus es. Sed die mihi, quid boni fecisti? Respondit ille Sancto: Da veniam Pater, homo ego sum peccator. Coactus tandem a Sancto, (nam et veniebat cælitus vox dicens: Exaudita est tua precatio, istiusque rustici qui in medio eorum stat) confessus est iis: Homo ego sum rusticus, sol eoque mercedes diurnas in tria partiri; primum largior pauperibus, secundum ad tributum Reipublicæ, tertium sumptibus quotidianis impendo. Hactenus eam vitæ regulam servare non destiti. Omnes ergo eum complexi, venerati sunt, urgebantque ut virum talem possent videre.
24 Aliud audite. Homo erat quidam, Julianus nomine, qui a Ardaburio serviebat. Hic quadam correptus insania, assidue instare cæpitapud Ardaburium, dicens: Permitte mihi, ascendam et rapiam eum ex columna, 'probrisque afficiam, et plectam ut volo. Impostor enim est, et decipit homines. Et cucurrunt ad eum; scalaque admota columnam ascendit Julianus, se eum posse deturbare confidens. Cumque ad tertium ascendisset gradum, sublata est scala a columna, et suspensa est in aere quatuor circiter a terra cubitis. Omnesque qui intuebantur stupebant, timueruntqueb Ardaburius ira commotus arcum suum tetendit, Sanctum volens transfigere; et confestim manus ipsius stuporem contraxit, nec sagittam valuit emittere; et non tantum manus stupore, sed et pedes podagra correpti fuere, ad vitæ usque finem.
a Duo fuere Ardaburii: prior Dux egregius sub Theodosio juniore, Consul an. CDXXVII, pater Asparis, ut rgfert Socrates lib. 7, cap. 23, alter Asparis filius fuit. a Marciano Dux Orientalium copiarum constitutus, ut habet Suidas. Atque is est qui corpus S. Simeonis Antiochiam deduxit, ut infra dicetur.
b Alii de ipso Juliano id referunt.
✠