§ I. S. Gerlaci celebre nomen, et publica veneratio.
Gerlacus Falcoburgensis ditionis, totuisque provinciæ Ultra-mosanæ columen atque ornamentum, Nonis Januarii celebratur. Ejus non recentem esse cultum, et vita quam dabimus, et Martyrologia testantur. Carthusiani Colonienses in Additionibus ad Usuardum: Gerlaci Eremitæ et Confessoris. Martyrologium Coloniense: Ipse die S. Gerlaci Eremitæ et Confessoris. Germanicum: Sancti Eremitæ et Confessoris Gerlaci, qui prius miles fuerat. Gallobelgicum: In ditione Falcoburgensi, obitus S. Gerlaci Eremitæ: cujus corpus in diceesi Ruræmondensi quiescit. Imo ipse, in quo olim habitavit, locus, quondam Leodiensi, nunc Ruræmondensi subest Episcopo. MS. Florarium Sanctorum: Gerlaci militis et Confessoris. Molanus in Addit. ad Usuardum: Apud Trajectum Gerlaci Eremitæ ex milite Confessoris. Ferrarius: Apud Falcoburgum in Belgio S. Gerlaci Eremitæ. Venerabilis D. Joannes Chrysostomus vander Sterren, Abbas S. Michaelis Antverpiæ, in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, ad v Januurii: In ditione Falcoburgensi Natalis S. Gerlaci Confessoris et Eremitæ, qui per austeræ pœnitentiæ rigorem, in candidissimo Præmonstratensis Ordinis amictu, beatum ibidem vitæ finem sortitus, plurimis etiamnum miraculis gloriosus requiescit.
2 Duplicem ejus vitam dabimus: priorem ex vetustis Gerlacensis monasterii monumentis eruit, typisque vulgavit Erasmus Goyæus ejusdem monasterii Præpositus, scriptam circiter annum MCCXXV, ab Anonymo Ordinis Præmonstratensis Sacerdote in S. Gerlaci monasterio commorante. Hujus primum librum idem Goyæus Gastoni Spinolæ, supremo Limburgiæ Gubernatori, secundum Henrico Cuyckio Episcopo dedicavit. Alteram breviorem ab Wilhelmo Cripio juniore, Wilhelmi Cripii Gelriæ Cancellarii filio, Henrici Cuyckii Episcopi Ruræmondensis jussu conscriptam.
3 Agit de S. Gerlaco Molanus in Natalibus Sanctorum Festum. rum Belgii, ubi hæc habet inter cetera: Commemoratio ejus fit in vigilia Epiphaniæ Domini: sed quia non est canonizatus, Missæ sacrificium peragitur de æterna Sapientia: et dum Litaniæ canuntur, submissa voce interseritur: Sancte Gerlace, ora pro nobis. Unde ista hauserit Molanus, anne ejus ætate aut multo ante ista fuerint, haud scio. Nunc sane alia viget Sancti veneratio; de qua ita scribit Aubertus Miræus v. cl. in Fastis Belgicis: Quiescit is in illustri sui nominis monialium cœnobio, in diœcesi Ruræmundensi, secundo lapide a Trajecto Mossæito. Festus ejus dies celebratur quotannis Feria secunda ante diem Pentecostes ibidem, et ab Ecclesia cathedrali Ruræmundensi in Geldria (et quidem Officio duplici:) et tres istæ Lectiones a Clero recitari solent. Ac deinde Lectionibus, quibus ejus vitæ compendium continetur, recitatis: Festivitas ejus propter Epiphaniæ celebritatem, in secundam Feriam, quæ sacratissimum Pentecostes diem antecedit, translata est. Quo tempore, qui hominum malitia antea obstructus latuerat, miraculosus puteus, anno nonagesimo nono supra millesimum quingentesimum, Henrico Cuyckio Ruræmundensi Episcopo jubente, repertus est. Ossa quoque sancti viri elevata: et ipse puteus miraculis denuo cœpit clarescere. Sic fere legitur in Officiis propriis diœcesis Ruræmundanæ, quæ idem Episcopus Cuyckius concinnavit, et Coloniæ an. MDCIV typis edenda curavit.
4 Idem Miræus Diplomatum Belgicorum Tom. 2, cap. 49, rècitat S. Engelberti Episcopi Coloniensis et Martyris (de quo vui Novemb.) diploma, quo confirmat possessiones monasterii Heinsbergensis, facitque S. Gerlaci mentionem. Testatur vero Miræus isthic, versus hos marmoreo S. Gerlaci tumulo incisos legi:
Epîtaphium. Gerlacus miles quondam, post cultor eremi, Hoc mausolæo conditur arte suo. Contempsitque lares, aras, patriosque penates: Matta silex, ædes concava quercus erat. Vita lascivos redimis Gerlace reatus, Cedens virgineo rura paterna choro.
5 Meminit S. Gerlaci Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico. Item Joannes le Paige Bibliothecæ Præmonstratensis lib. 2, ubi vitam a Cripio editam recitat, officiumque e Breviario Ruræmundensi, in quo hæc de S. Gerlaco legitur Oratio: Deus, qui beatum Gerlacum Eremitam tuum, per austeræ pœnitentiæ rigorem, meritorum amplitudine, et miraculorum gloria sublimasti; da nobis famulis tuis, ut ejus meritis ac patrocinio tuæ majestati reconciliati, tuæ quoque indignationis justa supplicia in hoc et futuro sæculo misericorditer evadere valeamus. Per Dominum, etc.
§ II. Hymni de S. Gerlaco.
Ex Officio Ruræmundensi.
Gerlace, qui domum tibi, Spretis superbis oppidis, Et spreto amore sæculi, Quercum cavatam diligis: In qua, remotis arbitris, Tu te supra te tolleres, Rerum levatus pondere, Quæ ad ima mentes detrahunt. Hic pane aquaque victitans, Raro parumque dormiens, Vitæ prioris crimina Vi lacrymarum diluis. Timor cupidoque exulant, Et omne curarum genus: Atque his repulsis, gaudia Dat pura conscientia.
Hic nocte tendis et die Cor et preces in æthera. Sic cella, quamvis parvula, Magni poli fit æmula. Gerlace Falcoburgie, Nunc huc, precamur, respice: In nomen effusos tuum Precatione nos juva. Juvabis, ingentes modo Pii canamus gratias Huic, qui tot inter maxima Nobis dedit te munera. Gloria tibi Domine, Qui scandis, etc.
7 Is ad Vesperas utrasque et Laudes recitatur Hymnus; ad Matutinum vero sequens:
Gerlacus ille, sanctitas Cujus tot olim claruit, Claretque adhuc miraculis, Nunc efferendus laudibus. Testatur hoc, quæ Cæliti Huic unda potum præbuit: Illius haustu plurimis Est restituta sanitas. Ter imminente tempore In astra Divi transitus, Hanc in merum vis maximi Mutavit undam Numinis. Honore Falcoburgii Hanc prosequantur maximo, Quibus per illam contigit Certare Canæ laudibus. Aqua ista cum sit efficax, Possitque morbos pellere, Quod pota quondam sit tibi, Te multa posse credimus. Gerlace fac, te quæsumus, Creator omnium Deus, Tuo rogatu, supplicum. Ut vota nostra exaudiat. Gloria tibi Domine, Qui scandis super sidera, etc.
§ III. Fontis S. Gerlaci inventio.
Ex Præf. Erasmi Goyæi ad Hen. Cuyckium.
Præclarus admodum, salutifer, amænus, et tertio in vinum commutatus fons extitit, ideo S. Gerlaci dictus, quia ex illo et ipse bibere, et Deus, Sancto intercedente, miracula edere solebat. Hic magna mole injectorum lapidum obstructus, diabolo instigante, et minus bene de Sanctorum patrociniis sentientibus quibusdam malignis hominibus. Atque ita factum est, quod intra quinquaginta et amplius annos nulla ex visceribus terræ manaret aqua, quæ se usui hominum et jumentorum præberet potabilem et salutiferam. Ore igitur putei obstructo, quasi pro pœna peccati in Deum et Sanctum commissi, cœperunt res monasterii retro labi, et gravissima damna et incommoda subsequi, tam in monasterii ædificio flammis penitus exusto, quam in jumentis omnibus emortuis. Ipsæ etiam sacræ virgines, quæ adhuc supersunt, captivæ abductæ sunt: quater omnia monasterii bona prædæ paruerunt: septuaginta equi interierunt: omnia denique adversa quasi monasterii exitium minari videbantur.
9 Venerabilis Domina monasterii MARIA TZEVEL, veridica narratione hæc tibi suo Episcopo omnia ex ordine pandit, anxietatis et mœroris plena. Tum sine mora, Dignissime Præsul, quasi divino Numine af flatus, respondisti: Præmissis orationibus a Deo quærite misericordiam et auxilium, et inquirite fontem sancti Patroni vestri; ne si ille diutius delitescat, et misericordiam Dei prohibeat a vobis, et occasio sit quod et viri beati memoria simul intereat. Nam si fontis illius hausta aqua hominibus et jumentis beneficia præstitit sanitatis, si is iterum fluxerit, eadem conferet beneficia; unde S. Gerlaci gloria per singulos dies hic et in caelo feliciter capiet augmenta, et vos ipsæ pristina Patroni vestri optata beneficia. Salubre certe et Episcopo dignum consilium.
10 Erat tunc, et adhuc modo est, fidelissimus monasterii Æconomus, Winandus Balthasar nomine, qui audito hoc Episcopi oraculo, noctem Ascensionis Dominicæ anno MXCIX ducebat insomnem, surgensque hora tertia ante solis ortum, excitavit alium antiquissimum monasterii famulum Arnoldum Nalem, natum in Holthem, virum centum quasi annorum, et adhuc anno isto MDC superstitem. Duo isti, orantes, cœperunt in amœni prati lato campo fodientes quærere fontem, et divino munere non sunt fraudati desiderio suo. Quod quæsiverunt, invenerunt. Redeunt, læta certe nuntia universis religiosis et inclytis virginibus reportant.
11 Reperti fontis rumor ad pias tuas, Reverendiss. Antistes (qui tunc in a arce Falconis eras) aures defertur. Præ mentis gaudio exultat Episcopus, et die Lunæ sequenti ad nova Dei reperta munera properans, assumit secum Sacerdotes pietate graves et meritis, nempe Pastorem Valkenburgensem venerabilem, et doctissimum Dominum Wilhelmum Amicum Pastorem in Hulsberch, necnon et egregium Dominum Winandum a Gelria sacræ Theologiæ Baccalaureum eruditissimum Pastorem in Gruntsveldt, devotissimum quoque virum Dominum Wilhelmum Hesium Pastorem in Venloe egregium concionatorem. Istis se adjunxerunt nobiles aliquot Proceres terræ Valkenburgensis, nempe inclytus vir Waltherus Hoen Anthypatus totius territorii Valckenburgensis, Michael Coeken, Petrus etiam vanden Hoeff Dynasta insignis ejusdem territorii; Jacobus quoque Leick generosus, Commissarius Regius. His se sociarunt honesti cives Catholici Valckenburgenses numero XXV.
12 Omnes isti congregati, venerunt ad laudandum Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. Solemne officium Missæ de S. Gerlaco ipse totus festivus peregit Episcopus. Tunc vero qui summi Sacerdotis videbat vultum, mente vulnerabatur, facies enim et color declarabant internam animi pietatem. Sacerdotes autem ante altare jactaverunt se, invocabant et laudabant Deum, pia supplicatione obsecrantes Omnipotentem, ut intercessione viri sancti, omnes in fidei integritate conservarentur. O quot tunc sub sacrificio virgineis oculis piæ devotionis lacrymæ defluxerunt! quot pia suspiria audita! quot pectorum tunsiones! Peracto sacrificio instituitur processio ad Sancti fontem. Præcedit sacer virgineus chorus, Domina quoque, Sacerdotes et Præpositus. Sequitur Præsul stipatus nobilibus et honestis viris. Te Deum in amœno loco juxta fontem cantatur, Episcopus benedixit fontis aquam, et biberunt omnes ex ea.
13 Et post aliquot dies gravi admodum et molesta corporis valetudine infestatur nobilis et pia Catharina T'zevel monasterii Suppriorissa, et allatam fontis aquam, quam bibere desiderabat, cum bibisset, statim ab infirmitate convaluit. A tempore autem reperti fontis quasi ex aperto divinæ pietatis ostio, hæc sanitatum subsecuta sunt munera. Vetulus ex Hoelant hausto calice frigidæ aquæ statim sanus surrexit. Multi peregrini ex Margraten, Aldenvalckenborch, Heer et Cayr, aliisque diversis locis asserunt, se meritis S. Gerlaci, et salutifera aqua fontis, divina beneficia consecutos, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi. a Valckenburgum, Gallis Faucquemont, oppidum est ditionis Ultramosanæ, quod in antiquorum itinerariis tabulis Coriovallum, et Coriovallium, forte olim Corwalg.
Vita, auctore anonymo. caput 1.
S. Gerlaci natales, adolescentia.
Gerlacus in territorio a Trajectensis oppidi, quob B. Servatii reliquiæ venerabiliter honorantur, parentibus secundum sæculi dignitatem inclytis extitit oriundus. Ipse in annis juvenilibus militaribus disciplinis institutus, aliquamdiu secundum morem hujus sæculi præclare militavit, et per militiam celebre sibi nomem comparavit. Erat enim magnus corpore et validus, magnanimus mente; sed et animus acer nimis.
2 Et quia, testante veritatis eloquio, sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua, factum est, ut Gerlacus primo suæ juventutis tempore prosperis rebus et secundis successibus elatus, juvenilis calore sanguinis inflammatus, commilitonum suorum moribus et amicitiis incitatus, corruptæ vitæ tramite per latam et spatiosam hujus sæculi viam præcipiti actionum pede percurreret. Quod nimirum non sine magno et occulto divinæ permissionis consilio factum esse credimus: ut videlicet tanti nominis Confessor et fidelis Christi servus futurus, ad exemplum veræ pænitentiæ cunctis proponeretur: ut nullus, quantumlibet magnis criminibus implicitus, ad indulgentiam divinæ misericordiæ, per condignos pænitentiæ fructus, se pervenire posse desperaret, dum Gerlacum de tanta voragine liberatum, et de imis visceribus serpentis antiqui parmula divinæ misericordiæ subtractum, in tanto cerneret virtutum culmine collocatum, et tali prærogativa sanctitatis acc nominis videret glorificatum. Adeo quippe primo sui tempore tyrocinii, cunctorum mundi hujus amatorum supergressus est studiorum levitatem, ut in sectandis terrenis lucris, in pauperum exactionibus et angariis, inanis hujus mundi lenociniis, nulli pæne commilitonum, quantumlibet in iis exercitato, reperiretur dissimilis. Vocem quippe divinæ admonitionis, quæ in Evangelio ad vigilandum in prima et secunda vigilia fideles suos commonet, aure surda præterivit: quia in pueritiæ vel in adolescentiæ suæ tempore, quasi in prima et secunda vigilia, circa sempiternam suæ animæ salutem, intellectu non satis sobrie vigilavit. Verum gratia nostri Redemptoris pietasque immensa famulum suum Gerlacum, dum in robore perfectæ constitutus esset ætatis, quasi in tertia vigilia, tanto tonitruo sui timoris de somno lethali excitavit, tantoque disciplinæ spiritualis vigore ad vigilandum in custodia divinorum mandatorum confortavit; ut plerosque, qui a primæva ætate religiosæ vitæ dediti videbantur, igneis virtutum alis subvectus, sanctitatis gratia præveniret; et Patrum præcedentium, quorum apud omnes orthodoxos Ecclesiæ filios non immerito prædicabilis est memoria, meritum simul et præmium divini muneris largitate contingeret: sicut sequentia plenius declarabunt.
a Trajectum, nobilis civitas ad Mosam flumen, quatuor infra Leodium leucis.
b Vitam S. Servatii Episcopi dabimus xmi Maii.
c Ita legendum conjicio. Erat non.
De primordiis conversionis ejus.
Quando complacuit supernæ gratiæ, ut famulum suum Gerlacum de servitute Babylonis liberaret, et Hierusalem matris nostrae, quæ sursum est, militem eum strenuum et civem fidelissimum ordinaret; contigit, ut quodam tempore ad ludos militares, quos vulgo tornetas vocant, Gerlacus cum suis commilitonibus more solito properaret. Erat enim in quodam officio militari, quod lingua nostra a ridtmeister, hoc est, militum magister, dicitur; quod olim forte Tribunus militum dicebatur. Constituta vero die, sub quodam castro Julii Cæsaris, quod ab eob Juliacum dicitur, ordinatis ad exercitium militare militum cuneis, Gerlacus armis instructus, cum militibus, quos sub se habebat, adaream certaminis properavit.
4 Jam vero palæstræ illi sese inserere tentabat, jam pectori clypeo obducto hastam vibrare parabat; cum ecce gravis mœroris nuntio, de morte videlicet suæ conjugis, consternatus, altius ingemuit; moxque rore supernæ gratiæ inspiratus, apertis intellectualibus oculis cordis, perituras divitias et fugitivos honores, nihil aliud quam vanitates quasdam, et insanias falsas esse cognovit. Confestim igitur coram omni, quæ convenerat, militum multitudine, militiæ cingulo abrenuntiavit: equorum phaleras et subvectionem, armorum gloriam et splendorem, sicut sanctus Rex et Propheta David aquam Bethleemiticam, Domino libavit; numquam deinceps istis se cor vel manus apponere, melioris vitæ contemplatione, confirmavit. Exemplo igitur Salvatoris ad passionem properantis, humilis aselli terga insedit, sique ad propria remeavit; et tantæ rei novitate, omnibus hoc intuentibus non minimum admirationis dereliquit.
a Proprie est Equitum magister, a rijden quod Belgice equitare significat.
b Rectius, ut reor, Cluverius a Julia Agrippina Neronis matre nomen id ductum conjicit. Caput est Juliæ per ampli Ducatus, inter Rhenum ac Mosam.
De initio peregrinationis ejus.
Post hæc igitur, disposita domo, et ordinatis rebus, pede nudo, ad carnem cilicio indutus, et desuper lorica ferrea coopertus, per diversa loca Sanctorum peregrinando circuiens, tandem Romam devenit. Visitatis itaque Apostolorum sacris liminibus, a Domino Apostolico et Cardinalibus, confessione peccatorum facta, pænitentiæ sibi viam demonstrari, et vulneribus sanandis congrua medicamenta satisfactionis sibi rogavit injungi. Apostolicus vero septem annorum, alii dicunt quinque, illi pænitentiam injunxit peragendam, in ministerio pauperum in hospitali Hierosolymitano. Quam ille devote suscipiens, accepta benedictione Apostolica profectus est. Perveniens igitur ad loca sancta, hospitale, quo pauperes et infirmi recipiuntur, expetiit.
6 Fratres vero hospitalis, cognita caussa pro qua venerat, considerantes honestam esse personam, officiis minus laboriosis eum deputare voluerunt. At contra vir Dei, se laborem petere, non fugere; despectionem, non honorem, pro Christo, qui pronobis humilem se exhibuit, se in ministerio pauperum perpeti velle respondit. Quid plura? Ægre tandem, et vix aliquando obtinuit, ut cura pascendorum animalium sibi imponeretur. Suscepta igitur jumentorum sibi delegata custodia, per septem annos continuos, porcos et alia pecora fideliter procuravit, semper jejuniis ac orationibus, divinisque obsequiis intentus; et inexorabilis castigator sui corporis perseverans.
7 Nec prætereundum, quod die quadam, dum in pascendis gregibus moratur, casu pedem, sicut erat nudus, in quoddam genus spinarum, quod mordacissimæ naturæ est, impegit; et vi illius dumetiingravescente, magnis doloribus coepit coarctari. Recordatus autem vir Dei, quod matrem propriam tempore suæ pueritiæ pede iratus pulsavit, gratias egit Conditori, quod in eodem quo ipse in matrem excesserat corporis membro, paterne ab eo meruit castigari. Dum vero spatium injunctæ sibi pænitentiæ, septem videlicet annorum curriculum, esset evolutum; itinere quo venerat, iterum Romanam remeavit ad urbem.
Qualiter ab Adriano Papa Roma remissus sit.
Ea tempestate præsidebat Apostolicæ Sedi a Adrianus Papa IV, et Romanum Imperium gubernabatb Fredericus Imperator, qui etiam de manu prænominati Apostolici consecrationem vel unctionem Imperii suscepit. Iste Fredericus Imperator avus extitit hujusc Frederici, qui post patris suid Henrici Cæsaris obitum, disturbato nimium per contentioneme Philippi et Ottonis imperio, tandem legitime succedens, obitnetf hodie principatum. Igitur vir Dei Gerlacus, ad supramemoratum Romanæ Sedis Antistitem accedens, et injunctam sibi septem annorum pænitentiam se persolvisse demonstrans; formam et viam religiosæ vitæ, quam deinceps imitaretur, ab eo sibi demonstrari supplici prece postulavit.
9 Dominus vero Apostolicus diversas Sanctorum regulas tam Monasticæ quam Canonicæ professionis ei proposuit. Ad hæc vir Dei quibusdam votis indisolubiliter se obligasse et constrinxisse respondit; videlicet equorum subvectionem, vinique et carnis edulium se asseruit devovisse, et continuata tam æstate quam hyeme jejunia se observaturum, cilicii quoque et aliorum laborum exercitium se inviolabiliter subiturum gratia divinæ remunerationis, quamdiu vitæ sibi spatium superesset. Et hac de caussa Sanctis in communi vita sub regulari professione degentibus, se minime concordare posse affirmavit. Ad hæc vir Apostolicus, adhibito discretionis libramine, considerata rerum qualitate, virum Dei Apostolicis munitum litteris ad propria remisit; talia vivendi præcepta ei tradens, ut omnium quæcumque paterna hereditate possidere videbatur, dispensatorem, non possessorem se sciret esse; et victu vestituque contentus, cetera omnia in caussas pias ecclesiis et pauperibus erogaret. Hac accepta vir Dei vivendi regula, ad natale solum remeavit, litteras Apostolici secum deferens, et Bullam Adriani IV nomen in se continentem, quæ nunc usque pro hujus rei testimonio in ecclesia nostra conservatur.
a Adrianus IV, an. MCLIV, III. Dec. Pontifex creatus: obiit 1 Septemb. an. MCLIX.
b Fridericus I, Ænobarbus, anno regni quarto Imperator coronatus est Romæ ab Adriano, XVII Junii, MCLV, mortuus anno MCXC.
c Fridericus II, an. MCCXI. Imperator electus, sed anno tantum MCCXIII, coronatus Aquisgrani, Romæ an. MCCXIX. An. MCCXLV. excommunicatus et Imperio abdicatus est, eique anno sequenti subrogatus est Henricus, Landgravius, huic an. MCCXLVII. Wilhelmus Hollandiæ Comes.
d Henricus VI aliis V, an. MCXCI XV April. Imperator Itomæ a Cælestino III coronatus, mortuus an. MCXCVII, XXVIII Septemb.
e Mortuo Henrico VI, electus est Philippus ejus frater, ab aliis Otho Dux Saxoniæ, an. MCXCVII. Hinc bellum. Cessit Otho. Occisus est Philippus an. MCCVIII, XXII Junii. Ex pacto Otho successit, an. MCCXIX. Romæ coronatus: an. MCCX, excommunicatus, obiit anno MCCXVI.
f Hinc patet quando hæc scripta sit vita; circa annum nempe MCCXXV.
g Colligitur hinc, Auctorem in eodem S. Gerlaci canobio habitasse.
Qualiter in quercu concava religiosam vitam sub arctissima districtione duxit.
Regressus autem ad agros proprios, sciens quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei, arduum nimis propositum, et austeræ conversationis districtionem nostris inauditam temporibus, arripuit. In eodem enim atrii loco, quo nunc ejus sanctissimum requiescit corpus, et resurrectionis simul et beatæ immutationis expectat gloriam, in proprio scilicet sui juris fundo, quercum veternosam, magna grossitudine circa radices distentam, ampla capacitate cavari, et in ea congeriem magnam lapidum fecit comportari, desuper autem mattam componi, et in hoc lectisternio membra dedit sopori, ad carnem cilicio indutus, et desuper lorica ferrea coopertus. Hujus rei seniores qui hucusque supersunt, et in vicinia nostra demorantur, testes existunt; qui asserunt, de arefactis radicibus prædictæ quercus, tantam copiam lapidum ad fundamenta ecclesiæ, quæ super beati viri membra ædificata est, se extulisse, quantam plaustrum bene instructum duabus vel tribus vicibus devehere vix sufficeret: quin etiam reliquias mattæ, super quam cubare vir Dei consueverat, ibi se reperisse profitentur.
11 Jam vero de abstinentiæ illius parsimonia, et de laboris quo in divino desudavit obsequio, infatigabili perseverantia quid dicam? Certe versiculo quodam poetico, quo dicitur,
Nam miranda canunt, sed non credenda, poetæ, me quilibet inurere posset, quasi gravi cauterio: nisi quod ii, qui tunc præsentes erant B. Gerlaci contemporanei, ejus Angelicam in terra conversationem ita oculis inspexerunt, et manibus contractaverunt, quod non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, sed pater filio, filius nepoti narrat laudes ejus et virtutes et mirabilia ejus quæ per eum Deus effecit. Nam quidam provectæ ætatis Joannes nomine (qui nunc usque superest in vicino nobis cohabitans) affirmat se, dum puerulus esset, valde annosam quamdam neptem habuisse, quæ sibi referre solita erat, quod eo tempore, quando B. Gerlacus in quercus concava specu vitam solitariam duxit, in puellaribus annis posita, omne panis alimentum, quo vir Dei quotidie sustentabatur, a matre sua, quæ beati viri consanguinea erat, coctum et præparatum, ad ejus refectionem attulerit. Qui panis, ut prædicti Joannis et aliorum multorum veridica relatione didicimus, ex hordeo cineribus mixto confectus erat. Potus vero ejus aqua erat de fonte, qui usque hodie Fons S. Gerlaci denominatur.
12 At contra, de fructibus terræ vel animalium annuatim sibi provenientium, sagacissimo studio magnaque industria, ciborum dulcia condimenta præparari fecit, et iis pauperes et peregrinos hospitio receptos humanissime refecit, ipse in observantia supradictæ parsimoniæ longanimiter perseverans.
Qualiter singulis diebus S. Servatium in Trajecto frequentavit.
Præterea de iteneris, vel potius peregrinationis ejus indefessa consuetudine, qua sanctum solitus erat frequentare Servatium, celebris apud cunctos existit opinionis, et grandis admirationis, sed difficilis, et, ut mihi videtur, impossibilis imitationis. Hujus enim laboriosi famam itineris, non solum omnes per circuitum nostrum commorantes; verum etiam populi de diversis mundi partibus ad ejus sacra limina quotidie properantes, a progenitoribus suis ad se perlatam constanter asseverant: et generatio quæ præterit, generationi quæ advenit, ita deiis consequenter enarrat, quod hujus Sancti memoria quasi fixa æternitate perseveret. Via enim, quæ a B. Gerlaci cella Trajectum ad B. Servatium porrigitur, magni milliarii spatio dilatatur, ex parte montuosa et ascensu difficilis; pluviali vero tempore natura terræ illius adeo tenax est et palustris, quod in equis valentibus vix alicui sit transmeatio. Præterea, tempore hymali glaciali frigore indurata, ad modum spinarum ita redditur hispida, quod nonnumquam nudis pedibus in ea ambulantium solent cruentari vestigia. Sed vir beatus primo gallorum cantu de lectulo quietis suæ, quod lapidum congerie constratum erat, semper de nocte consurgens, fratres Ecclesiæ B. Servatii, ad confitendum media nocte Domino surgentes, semper prævenit; jejuniorum inedia desiccatus, loricæ pondere gravatus, cilicii asperitate decorticatus, via tenebrosa et lubrica nonnumquam pæne suffocatus, glacialibus ictibus aliquando graviter in plantis terebratus; et quod gravius est, dæmonum visibiliter ei apparentium, et cum eo itinerantium, occursu multipliciter tentatus.
14 Evenit namque aliquotiens, ut hyemis asperitate punctus, sanguine guttatim de pedibus profluente, cruenta per totam viam ejus vestigia notarentur. In eodem hyemis horrore quidam eum comitatus, nudis et ipse incedens plantis, dum graviter pedes sibi algere conquereretur: Observa, inquit homo Dei, ut eadem quæ ego terræ imprimo, tuis pedibus teras vestigia. Paruit ille, moxque totam aeris intemperiem, quasi vernali tempore sensit rorantem, quam prius fuit expertus male urentem.
15 Alio item tempore quidam Hermannus nomine, a candore corporis Blankardus cognominatus, religiose alio in loco, a beati vifi cella non multum remoto, et ipse conversatus, exemplo ejus incitatus, ad frequentanda B. Servatii limina eum imitatus est. Hoc igitur inter eos convenit, ut ad crucem quamdam, quæ prope Trajectum in bivio posita itinerantibus viam demonstrat, qui prior venisset, alium ibi exspectaret; ut simul ad sacratissimi Confessoris Servatii memoriam venerandam properarent. Contigit ergo multotiens, ut B. Gerlaco solita devotione iter agente, malignus ei spiritus in specie prænominati Hermanni se demonstraret, et cum eo viam carpens, sensim et quasi pedetentim malitiæ suæ venena ei propinaret. At ubi beatum virum serpentinum suum virus, quod auribus et cordi ejus instillabat, sobrio mentis intellectu vidit respuere; de ponte Mosæ fluminis, quæ Trajectum præterfluit, saltu præcipiti, inhonesta relinquens vestigia, in amnem se dejecit; et indicia, diabolum se fuisse, indubia reliquit. Alio item tempore, itineris ejus devotionem retardare volens humani generis adversarius, cupas et dolia et alia hujusnodi monstra coram eo volutare cæpit: sed nec sic equidem per fraudis suæ commenta quidquam efficit.
16 Talis observantiæ rigore vir beatus se indesinenter exercebat: talis peregrinationis frequentatione Sanctum Domini Servatium infatigabiliter requirebat. Salbati tamen die, in quo gloriosæ Dominæ nostræ memoriam Ecclesia consuetudinaliter solemnem agit a Aquisgrani, per milliaria circiter tria, cum pera et baculo, peregrinationis suæ insigniis, properavit, ad illam famosissimam toto Romanorum orbe capellam, a B Carolo Magno fundatam, et a C Sancto Leone Papa, cum numerosa Episcoporum multitudine in honore Dei genitricis et virginis Mariæ, Domino consecratam: ubi etiam ejusdem reverendæ Θεστόζου memoria venerabiliter a cunctis terrarum populis honoratur, et celeberrime frequentatur. Sed tentationes et immisiones factas per angelos malos, qui juxta iter scandalum dalum posuerunt beato viro, quis enumeret: Verum supra firmam petram veræ religionis perseverantia fundatus, nullatenus est ab adversariis superatus.
a Aquisgranum, sive Aquegrani, Galliæ Belgicæ urbs, non procul Trajecto, ut hinc patet, balneis calidis, S. Caroli Magni mausoleo, etc. nobilis.
b Vitam ejus dabimus xxviii Januar.
c Leo III, an. DCCXV, XXVI decemb. creatus Pontifex, anno DCCCXV, in Gallias venit, et basilicam S. Mariæ Aquisgrani dedicavit, obitan. DCCCXVI. XIJunii. Non est relatus in numerum Sanctorum, licet hic Sanctus appelletur.
Quantam persecutionem pro Christo sustinuit.
Quoniam igitur omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur propter justitiam, tamquam aurum in fornace probavit electum suum Dominus: et ut purgatum defæcatumque, et ab omni hujus mundi aspergine presse pureque detersum, quasi argentum igne examinatum eum purificaret, multifariam multisque modis per caminum tribulationum eum transduxit. Postquam enim præcessit, ut jam prælibavimus, malignorum spirituum occulta et clandestina tentatio, quasi draco sedens in insidiis in occulto; consequenter nihilominus subsecuta est divitum quorumdam et potentium contra eum aperta persecutio, quasi leo rugiens in excelso.
18 Præpositus enim et Monachi, simul et Clerici cellæ a Merssensis, qui in vicino manebant, tantæ rei novitate attoniti et permoti, pro eo quod vir Dei Patrum præcedentium, qui in speluncis et in cavernis terræ latitabant, exemplo, in specu concavæ quercus, vitam duceret Angelicam; quia tamen Religiosorum modernorum consuetudini minime ista concordare videbantur, eum ab hoc proposito revocare modis omnibus nitebantur. Multo igitur studio et summo conamine operam dederunt, ut B. Gerlacus Præposito et Monachis Merssensibus obedientia subderetur. Ad hæc vir Dei, mertuens ne forte, si personis vitæ laxioris obedientiæ voto se constringeret, aliquando vel obedientiæ, vel propositi sui violator existeret, dum religioni vel professioni suæ contraria Præpositus sibi Merssensis quandoque imperaretb. Quapropter Monachi et Clerici monasterii Merssensis indignati, cum eum ipsimet, pro eo quod bonæ nationis et celebris extitit opinionis, per se non præsumerent molestare; apud venerandæ memoriæ Dominumc Norbertum Leodiensem Episcopum, eum cæperunt multis modis insimulare. Dominus vero Episcopus, credens iis quæ dicebantur, festinato ad locum ubi S. Gerlacus in quercu latitabat, advenit, et quia multam habuisse pecuniam, et eam sub congerie lapidum in quercu repositorum occultasse, Domino Episcopo delatus fuerat; iratus Præsul quercum succidi, et omnem locum diligenter fecit investigari. Cumque nihil aliud nisi districtissimæ vitæ, et austeræ conversationis ejus manifesta reperisset indicia, de tali tantoque viro sibi subreptum fuisse vehementer indoluit, et quod tam innocentem et justum contristasset, ingemuit. Unde ipse Dominus Norbertus Leodiensis Episcopus, spiritualis more Patris eum ab adolescentia suscepit, et ei vice suad Rodensem Abbatem, et alios religiosos, quantum ad curam apimæ spectat, præfecit.
19 Hunc autem Norbertum Leodiensem Episcopum quidam non bene putant esse S.e Norbertum, Præmonstratensis Ordinis initiatorem. Isti in æquivoco falluntur; quia B. Norbertus Madaburgensis Archiepiscopus, qui Religionem Præmonstratensem fundavit, temporef Lotharii Imperatoris migravit ad Dominum: Beatus vero Gerlacus, sicut Bulla quam a Roma detulit testatur, ab Adriano Papa remissus est; qui scilicet Adrianus Papa, ut historiæ testantur, longo tempore, et post Lotharii discessum intervallo, Fredericum I, in Romanorum Imperatorem consecravit. a Marsna, aliis Marsana, vulgo Mersen, olim palatium Regium leuca una a Trajecto distans, a Gerberga Regina an. DCCCCLXVIII donatum monachis cænobii S. Remigii Remensis cum villa et prædiis adjunctis; quæ illi ad nostra usque tempora tenuerunt: cesserunt deinde Canonicis regularibus permutatione aliorum in Francia bonorum.b Videtur aliquid deesse, pendet enim sententia.c Nullus inter Leodiense Episcopos Norbertus reperitur, nisi binominis fuerit; aut quod potius reor, Chorepiscopus fuerit, aut Vicarius.d Claustrum Rodense, vulgo Cloosteraet, cænobium est in agro Limburgensi Canonicorum regularium, gestantium nigram tunicam, et candidam fasciam liename collo pendentem ut Gertrudani Lovanii et Cauwenbergenses Bruxellis. Eorum meminit Aubertus Miræus lib. I Donat. Belgic. cap. 67. Sita est ea Abbatia ad oppidam Ducis-rodam, valgo Shertoghenraet, Gallis, Rolduc.e Colitur S. Nobertus vi Junii.f Lotharius II electus est an. MCXXV. post mortem Henrici V. coronatus Romæ an. MCXXIII, mortuus an. MCXXXVII, III decembris.
Quomodo S. Hildegardis prophetissa coronam, cum qua Christo desponsata fuit, ei transmisit.
Igitur sanctum Dei famulum, quem dæmonum infestatio velut latronum multitudo tam frequenter tentavit, et humani cordis vecordia tam crebris injuriis molestavit (ne forte domus supra firmam petram fundata tanti turbinis acta violentia titubaret) Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, dilecti sui merita per Prophetarum oracula mirifice declaravit. Erat eo tempore in partibus a Maguntiæ virgo quædam sanctissimab Hildegardis nomine, famosissima illa Prophetissa novi Testamenti; cum qua familiariter locutus est Deus, et ostendit ei secreta cælestia. Hæc per manum sanctæ memoriæ Dominic Henrici Maguntinensis Archiepiscopi sacro velamine Domino consecrata, cum nullis litteris, nisi tantum Psalmis Davidicis esset erudita, per Spiritum sanctum edocta, de divinis oraculis et sacramentis sibi revelatis, grandia edidit volumina; quæ abd Eugenio Papa, mediante S.e Bernardo Clarævallense Abbate,f canonizata et inter sacras Scripturas sunt connumerata. Hæc per multa temporum curricula doctrinæ salutaris lampade sanctam Ecclesiam illuminavit, epistolis ad diversas personas missis corroboravit, et claris miraculis illustravit.
21 Hæc igitur Christi sponsa, dum Regem et Dominum dominantium sedentem in throno more solito in vera videret visione, et assistentium ei Sanctorum distinctos ordines et choros lustrando circuiret, inter Confessorum splendidissimum chorum sedem conspexit lucidissimam, inestimabili decore circumdatam, et mirifice adornatam. Et videns, vehementer super hoc admirata, didicit divino edocta oraculo, hanc gloriam et honorem Sancto præparatam esse Gerlaco, qui S. Servatium quotidiana peregrinatione frequentaret in Trajecto. Hac revelatione virgo Domini de meritis B. Gerlaci certificata, tota in ejus sacrum amorem succensa flagravit; et in signum perpetuæ, quam cum eo quandoque perceptura erat, societatis et felicitatis, coronam, qua in die consecrationis suæ ab Episcopo coronata est, ei transmisit; quæ hujus rei testis, dovote nunc usque in Ecclesia nostra conservatur.
a Urbs est celebris ad Rhenum, Mceni sive Mogoni ostio opposita. Unde et nomen videtur accepisse.
b Vitam dabimus xvn septemb. in qua, quæ hic de ejus scriptis plenius referuntur.
c Sedit ab anno MCXLII usque ad MCLIII.
d Eugenius III, (qui ab an. MCXLV sedit usque ad MCLIII, VII Julii, ubi nos de eo agimus) post Concilium Remense an. MCXLVIII. Treviris visiones S. Hildegardis diligenter examinatas probavit.
e Colitur S. Bernadus XX Augusti.
De eo, quod cuidam capillos capitis incidit, qui postea per lx annos numquam excreverint.
Denique vir beatus non solum per bonam operationem, lucis exempla quibusque demonstravit; verum etiam doctrinæ salutaris fontem plerisque fideliter administravit. Multis enim ad se venientibus, prout unicuique expedire videbat, singulorum moribus occurrebat. Clericos enim et Pastores Ecclesiarum vehementer arguebat, pro eo quod, soluta zona pudicitiæ, minus caste et sobrie in via Dei ambularent, sed facile pedes eorum per vias non bonas lubricarent: milites de percussione et scissura vestium, de oppressione pauperum, de vanitate alearum, et venationum, et ludorum militarium, et de exactione usurarum: matronas vero notabat de compositione vultus, et vestimentorum strictura et superfluitate; ad nihil aliud hæc utilia esse dicens, nisi ad partus suffocandos, et oculos adulterorum post se trahendos.
23 Maxima vero invectione adolescentes et juvenes comatulos calamistratos corripiebat, qui in capillatura muliebri tunc temporis insolenter lasciviebant; verbisque persuasibilibus plerosque in tantum inflectebat, quod comam capitis tondendam ultro viro Dei offerebant. Verum in hoc opere devina potentia contra legem naturæ mirabile quid et insolitum dignata est operari. Est Presbyter quidam, nomine Clericus, de loco ab ecclesia S. Gerlaci non longe remoto natus, sed in ripa fluminis Rheni a tempore suscepti sacerdotii conversatus. Hic narrare solet, patri suo (dum in capite adolescentiæ constitutus esset) B. Gerlacum comam capitis incidisse; sed postea eundem suum patrem commemorat longævum in sæculo filios et filias genuisse, multisque negotiis intendisse, sed capillos capitis ejus ultra metam, quam vir Dei totonderat, postea numquam excrevisse.
Qualiter supientia hujus mundi, B. Gerlaci vitæ detrahere nitens, sit confutata.
Verum non abs re videtur narrationis ordinem paullisper postponere, et huic operi necessario inserere, qualiter ea quæ de beati viri vita vel virtute præmisimus, a sapientibus hujus mundi, sugillationis intentione et obtrectandi studio curiosius investigata, inexpugnabilium luce rationum sub mira sapientia hujus mundi confudere; et per contradictionem linguarum, quasi per caminum ignis ardentem illæsa transiere; quia non est in eis inventa iniquitas. Est in partibus a Hasbaniæ castellum, quodb S. Trudonis denominatur, et in castello monasterium Monachorum ab eodem sancto Confessore fundatum, ejusque meritis et corporali requietione glorificatum. Abbas huic monasterio præsidet vir reverendissimus, et magnæ in Christi Ecclesia gloriæ, Magisterc Johannes Xantensis, fidelis verbi crucis dispensator, et modernæ expeditionis Hierosolymitanæ studiosus coadunator. Quodam itaque tempore, adveniente prædicti Confessoris B. Trudonis anniversario depositionis die, qui in castello supra memorato a populis de tota vicinia confluentibus debitæ venerationis cultu celebriter recolitur, peractis quæ ad cultum divini obsequii pertinebant sacris officiis, plures tam Ecclesiasticæ quam etiam personæ sæculares a prædicto venerabili Abbate ad convivium sunt invitati. Inter quos unus de castelli illius Proceribus, quos sermone patriod Scabinos vocant, Arnoldus nomine, qui sapientia sæculari multum pollere, et in negotiis sæcularibus plurimum efficax esse ferebatur, ae Fratre quodam de cella S. Gerlaci, qui tunc forte præsens aderat, de B. Gerlaci conversione et vita et qualitate curiosius primum investigare; deinde mordacius eis quæ dicebantur, conatus est derogare; postremo autem, jocosa quadem urbanite cœpit ea subsannare. Fecit hoc, quia sapientia mundi hujus, tantum iis rebus consuevit fidem adhibere, quæ usu didicit, experientia novit, et sensuum exteriorum, quos cum brutis communes habemus, officio comprehendit. Cæterum ubi flamma divini amoris, electorum cordibus se infundens, supra humanæ infirmitatis possibilitatem triumphales viros de carne propria, de hoste antiquo, de mundo trophæa victoriæ reportare facit; hoc mentes carnalium terrenis solummodo incubantes, et sursum intellectualem respectum non habentes, pondere distortæ vitæ pressæ, non animadvertunt. Eapropter prædictus Satrapa ille (litteras quippe noverat) coram multis, qui festivitatis gratia erant invitati, dogmatizare cœpit, quod iis, quæ de B. Gerlaco referebantur, credere nulla ratio persuaderet; pro eo, quod contra consuetum naturæ cursum fragilia humani corporis membra, in tantis laboribus perdurare non valerent.
25 At contra, prædictus Frater ille: Testimonia (inquit) ista B. Gerlaci merita præconantia, credibilia facta sunt nimis; quia in omnem circumquaque regionem exivit sonus eorum, et in fines totius Germaniæ fama se diffudit eorum: et quod super hoc, patres narrant filiis suis, et filii eorum generationi alteræ: quodque necesse sit quemlibet fidelium indubitatam fidem iis adhibere, aut populos totius Germaniæ, quin etiam multarum exterarum gentium regna, mendacii et falsitatis redarguere, qui ad B. Gerlaci Confessoris Christi sacra limina devote confluentes, laboriosissimæ conversationis ejus, qua in divino desudavit obsequio, a suis progenitoribus ad se perlatam famam constanter asseverant. Præterea et hæc indubia indicia fore, quod Sancti contra carnis jura, legemque naturæ, in stadio vitæ præsentis cucurrerunt; quia videlicet præter in cælis eis conservatam beatudinem, etiam in hoc mundo talem gloriam a Domino perceperunt, quod ad eorum corpora contra consuetum nihilominus naturæ ordinem, mortuis vita, cæcis via, surdis auditus, claudis gressus redditus, et debilis quisque sospes regreditur: apperte et congrue Sanctis et electis Dei juxta modum laboris, consequenter successisse mercedem remunerationis: ut sermo Evangelicus impleatur, quo dicitur: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis, et super adjicietur vobis.
26 Iis satrapa ille auditis, cum sibi satisfactum esset in omnibus, in una tamen hæsit quæstione, dicens, nec verum nec verisimile esse, B. Gerlacum juxta Psalmistæ vocem, cinerem sicut panem manducasse, et tantis laboribus attritum ejus corpus hoc alimento subsistere portuisse, humanæ carnis materiam magis per hoc dissipari quam vegetari; complexionalis sanguinis, et vitalium humorum rivulos in venarum clementia bona receptacula, per cinerum comestionem minime posse transfundi. Ad hæc venerandus, de quo supra mentionem fecimus, Ecclesiæ B. Trudonis Abbas, altercantibus nobis, partes suas interposuit, et litem nostram decidit, auctoritate sua sententiam nostram confirmavit, et propositæ questioni diffinitivam conclusionis sententiam dedit. Asseruit namque, notam sibi religiosæ vitæ quamdam personam prope castrum quoddam famosissimum, quod diciturf Clivæ, commorantem, quæ inter alia piæ conversationis insignia, tam districtæ abstinentiæ regulam observavit, ut pane quotidiano, qui de simpla farina et dupla parte cinerum confectus erat, ad reflectionem uteretur.
27 Hæc per quemdam excessum necessario inseruimus, ut cunctis legentibus luce clarius innotescat, B. Gerlaci gesta sapientum hujus mundi diligenti inquisitione sæpius ventilata, numquam, palearum more, vento, fuisse rapta falsitatis, sed semper stabili fundamento perstitisse veritatis. Nunc ergo ad narrationis ordinem redeamus. a Hasbania, sive Hasbanium, regio Belgii est cis Mosam a Leodio Lovanium versus. Ejus mentio est in divisione regni Lotharii inter Carolum Calvum et Ludovicum facta an. DCCCLXX. b. S. Trudonis vitam dabimus xxiii Novemb. ubi plura de hoc oppido. c. Joannes Sanctensis ex Decano Aquisgranensi postulatus in Abbatem S. Trudonis, consecratur sub finem anni MCCXXII, anno sequenti simul Abbas Tuitiensis a Legato Apostolico constituitur: moritur anno MCCXXVIII, x Kal. Februar. unde clarius patet, quo tempore hæc vita scripta sit. d. Ita toto Belgio appellantur urbium pagorumque Senatores, qui jus dicunt, fere vii viri aut xii viri. e. Infra ostendit Auctor sese Fratrem illum fuisse. f. Oppidum est a quo nomen nobilissimo Ducatui Clivensi factum, cujus partem Cisrhennanam Gugerni olim tenuere.
Episcopi Leodiensis erga eum benevolentia.
Ut superiori narratione nos retulisse meminimus, cum Dominus Norbertus Leodiensis Episcopus, ad suggestionem Cellæ Mercensis Monachorum, B. Gerlacum de cella sua, quam sibi in quercu concava fecerat, ejecisset, et quercum ipsam succidi, et omnem lapidum in quercu repositorum congeriem demoliri fecisset; cum nullam inibi, sicut Monachi detulerant, pecuniam, sed beati viri austeræ conversationis indicia solummodo reperisset; multum indignatus iis qui ei falsa de tali viro suggesserant, ipsum Dei hominem super vulnere, quod ignoranter ei intulerat, paterne lenire curavit. Unde ipse venerandus Antistes beatum virum Dei Gerlacum ad obedientiam et in spiritualem filium suscepit, et eum ab obedientia Mercensium Monachorum et Clericorum subduxit; indignum reputans, quod homo cælibem vitam ducens, et Angelicæ in terra conversationis existens, personis mundo huic deditis obedientia subderetur. Renitentibus Monachis Clericisque Mercensibus, et demembrationem suæ parochiæ conquerentibus, Præsul respondit, affirmans sui juris esse, ut religiosos eremitas, solitarios, inclusos, a in suo Episcopatu Domino servientes, a jurisdictione minus religiosorum Clericorum, in quorum parochiis manerent, emancipare sine alicujus contradictione valeret: et Monachos, aliosque religiosos, eis doctores, confesores, et spiritualium administratores præficere.
29 Eapropter ipse Dominus Episcopus de materia quercus, quæ, ut supra retulimus, in offensam viri Dei succisa fuit, duas cellulas fieri præcepit; unam, in qua vir beatus Domino die nocteque supplicaret; alteram vero, in qua vir beatus fatiscentes artus post laborem reclinaret. Quæ videlicet cella in tantum humilis, in tantum terræ acclivis, adeoque (ut veridica relatione didicimus) sepulchro magis quam domicilio similis erat; ut vir Dei in ea supinus jacens, genibus, quod mirabile dictu est, summitatem ejus attingeret.
30 Posthæc Præsul virum Dei Abbati de Rhoide, cui nomen Burno erat, aliisque Religiosis commendans, vitæ spiritualis institutores et præceptores, et de his quæ ad animæ curam pertinent, procuratores eos præfecit. Et idem præterea in Oratorio suo, quod ei de materia lignorum succisæ quercus, ut jam præmisimus, præparari jusserat, Missarum solemnia, et talia divini cultus obsequia ei solemniter exhiberi præcepit, et paterna benedictione muniens valefecit eidem, imprecatus illi prospera evenire. Sanctus vpro Gerlacus vestimenta Sacerdotalia, vasa sacra, tabulam altaris vice consecratam, et alia utensilia ad divinum mysterium necessaria, diligenter conquisivit, et Sacerdotes religiosos penes se detinens, divina sibi officia solemniter fecit ab eis administrari. a Hinc patet, falli Andr. Saussayum, dum in Martyrol. Gal. ait diæcesim Ruræmundensem fuisse Remensis portiunculam; hæc enim ejus pars Leodiensi Episcopo subfuit, ceteræ Coloneinsi.
Qualiter iterato a malignis spiritibus et hominibus sit tentatus.
Et ecce, rediviva tentatio malignorum spirituum et hominum, arietis more, crebris ictibus virum cælestibus intentum pulsare, et vehementer contra eum muscipulas tendere deceptionum, et in capturam ejus laqueos spargere, et retia cæpit laxare tentationum. Nocturno enim tempore, viro Dei post diurnum noctu laborem membra paullulum sopore reficiente, malignus spiritus tantillum quietis eum habere dolens, aliquando voces et tumultus quasi irruentium hostium circa cellam, in qua quiescebat, suscitavit; nonnumquam verro latronum furtive intrare volentium, et aditus tentantium, irruptiones simulavit; aliisque mille nocendi artibus Dei hominem inquietavit. Aliquando autem, viro Dei audiente, furem et latronem se esse, velut vere est, simulans, et cellam ejus more latronis obambulans, quasi ad alium quemdam latrocinii sodalem, in hæc verba prorupit: Ambula, inquit, caute, et a strepitu pedum cave tibi; quoniam in hac cella jacet qui numquam dormitat. Ad hæc vir Dei cellam, in qua jacebat, egrediens, cum nullum adesse cerneret, spiritus maligni cognovit hæc esse machinamenta. Alio item tempore, ad B. Servatium solita devotione iter eo agente, magni montis molem prætendens antiquus ei hostis occurrit. At contra, vir Dei crucem quamdam parvulam, quam semper in pectore gerebat, quæ nunc quoque consuetudinaliter a peregrinis deosculatur, opponens, adversarii phantasma vexilli triumphalis virtute dissipavit. Verum ut in quodam vulgari proverbio dicitur: Omnia vincit amor, in his omnibus vir beatus superavit, propter eum qui dilexit illum.
32 Rem novam et miram dicturus sum, quam seniores nuncusque superstites se cognovisse profitentur a suis progenitoribus, qui B. Gerlaco viderant in horrore hiemis asperrimæ nudis plantis in nivium densitate itineranti, vaporem calidi fumi de pedibus conscendere ad modum cacabi super prunas positi: quia nimirum mens ejus, et membra corporis ejus, cibus erant ignis illius, quem Dominus Jesus misit in tèrram, et voluit vehementer accendi. Fertur etiam a nonnullis, quod die quodam, cum solito peregrinationis more nocturno tempore ad ecclesiam B. Servatii advenisset, et fores essent clausæ, quia nondum erat tempus matutinarum, ante faciem ejus valvæ ecclesiæ, nullo mortalium reserante, sponte patefactæ sunt.
Per nives eunti, fumant pedes.
33 Super hæc omnia, Merssensis cellæ Monachi et Clerici, in quorum parochia vir Dei residebat, repleti sunt zelo, et contradicebant his quæ per servum suum Dominus operabatur, indignantes. Unde et oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui: unde et dicebant, virum Dei communione privandum, pro eo quod cum Episcopi licentia et auctoritate, præter parochialem ecclesiam divina mysteria faceret celebrari. Hoc autem eos nullo moderamine rationis, sed tantummodo impulsu præsumpsisse injustæ commotionis, ex hoc certissimum est; quia si aliquo juris adminiculo, legum suffragio, et Canonum juvamine, hæc contra virum Dei allegare potuissent, tot Legatis ab Apostolica Sede huc directis, in cella beati viri per censuram Ecclesiasticam interdici divina fecissent. Verum sicut in Dialogorum libro legitur, quod Sacerdos quidam a B. Benedictum in sua parochia monasterium construentem, gravissima persecutione insectatus etatus est; ita nimirum et isti S. Gerlacum gratis impugnantes, ad iracundiam concitavere. Et sicut Sacerdos prædictus pro injuria, quam Beato intulit Benedicto, divinam sensit ultionem; ita nihilominus nonnulli eorum qui ad detrahendum B. Gerlaco plus pertinaces, et ad obloquendum magis procaces, et ad irritandum eum amplius effrænes fuerunt, mercedem, quam oportuit, in semetipsis receperunt: sicut loco suo plenius enarrabimus. a Id XXI Martii in S. Benedicti vita referetur.
✠