IV JAN. Sanctæ Virginis Neophytæ nomen in fastos suos olim retulerat Rosweydus noster, nullo adscripto die: Neophyta V. et M. in monasterio Limpurgensi. Car-thusiani Colonienses in auctario ad Usuardum, iv Jan-uarii ista habent: Item Neophistæ Virginis et Mar-tyris. Memoratur Neopistis quædam a Baronio in Notis ad Martyrol. Rom. 28 Octob. in Cyrilla: Cy-rille Memmiae, Julianæ, Neopistis, ac Sophiæ Virgi-num ac Martyrum corpora transtulit Sergius junior in Titulum Equitii, ut vetus inscriptio marmori incisa illic posita testatur. Verum ad quem diem illa Neopistis, quam Anastasius Bibliothecarius Theopisten vocat, sit referenda; an Neophyta sit, de qua hic agi-mus nos latet. Alioquin idem fere significant Neopistis, quæ recens fidem suscepit; et Neophyta, recens insita, vel noviter genita, sive quæ recenter ad fidem accessit.
Acta,
2 Cujus vero extiterit S. Neophyta, aut quo tempore vixerit, haud satis nobis compertum. Vitam ejus RR. DD. Canonici regulares monasterii Bodecensis in diæ-cesi Paderbornensi, e præstantissimis suis MSS. co-dicibus summa humanitate Joanni Gamansio nostro communicarunt. Insunt tamen in ea nonnulla quæ co-rrectionem requirant. Nam quod dicitur mater sanctæ Virginis soror fuisse S. Osualdi Regis et Martyris, repugnat Anglicanarum rerum scriptoribus. Utid demus, cui illa et ubi nupta orto e stirpe judaica; ut cetera omittamus. Erit fortasse qui menda hæc, alicunde affusa luce, expurget. reliquæ in cænobio Lim-burg.
3 Ceterum Limburgi cænobii (ad quod translatæ a Conrado Salico Imp. S. Henrici successore reliquiæ S. Neophytæ dicentur) originem ita describit Herman-nus Contractus ad an. 1034. Conradus ex castro suo Limpurgo, inter Nemetes et Vangiones sito, mona-sterium fecit, quod in honorem sanctæ Crucis et D. Joannis Evangelistæ dedicari jussit. Idem ex Her-manno Joannes Cuspinianus, Christophorus Brawerus noster, aliique recentiores commemorant. Plenius qui tum vivebat Everhelmus in vita S. Popponis xxv Januarii cap. 9, nu. 37, cum narrasset Episcopatum Argentinensem Popponi a Conrado oblatum, ingeniose ab eo declinatum; subdit, Cæsarem quæcumque abbatiæ rectoribus essent viduatæ, eas illi committere certatim studuisse: Et primo Lintburg, inquit, in Vosago situm, quod hæreditaria forte sibi jam olim in manus venerat, probabilium cum astipulatione testium beato viro legaverat, et pro struendo inibi in honorem S. Joan-nis Evangelistæ cænobio preces intenderat. Qui ex regalium precum edicto, eumdem locum, ferarum jam tunc cubile, multo cum labore excolens, servo-rum Dei conventiculis habitacula non vilia extruxit, et Christi jugum leve sub monastica institutione ipsis injecit, tum Joannem nepotem suum tam illi loco, quam apud S. Maximinum Treverensibus præfecit.
4 Quod apud Eysengreinium in historia Spirensi tradit quidam ideo Conradum ex castro suo Lympurg magnificum cænobium maximis sumptibus ac im-pensis construxisse, quod in eo nuper filiolum Con-radum ex præcipitio quodam decidentem amiserat; fides esto penes auctorem, qui 500, post Conradum vixit annis. Ipse Eisengreinius Conrandum scribit prope Spiram urbem in Limpurgica arce habitasse; quo auctore? Vix hoc tempore cænobii exstant vestigia. ex MS. cænobii Bodecensis, descripta a Joan. Gamansio Soc. Jesu.
Egregia Virgo et Martyr Christi Neophyta, secun-dum seculi dignitatem nobilis extitit et gloriosa, utpote regali progenie exorta; sed multum nobilior claruit laudabili morum compositione, et famosa vir-tutum opinione. Quæ jugiter nominis sui attendens proprietatem, sensuum maturitate teneram tran-gressaestætatem: quod continua sanctæ conversatio-nis novitate probatur, quia noviter genita interpreta-tur. Cujus parentum nomina licet antiqua oblivio subtraxerit; vere tamen constat, quod ex nobilissimo a Israelitarum genere pater ejus originem duxerit, ita ut de eadem tribu et parentela qua Dominus Christus processerit, ipse progenitus fuerit. Mater vero nihil-minus soror germanab B. Oswaldi Regis et Marty-ris extiterit. pulcra et pia,
2 De quorum præclara stirpe hæc florida propago-exrevit; quibus et ipsa non minori cultu Christia-næ religionis æquiparari potuit, et ubere virgini-tatis et martyrii fructu fertilior resplenduit. Quæ dum in primaeva ætate eleganti forma coævulas suas omnes omnes præceleret, et in conscientia gratiæ cælestis incremento de die in diem subcresceret; tyrannus quidam ex partibus Hispaniæ, non dispar ei ingenuitate, sed omnino dissimilis intentione, eamdem sibi nuptiali lege confœderare concupivit, et ad hoc impetrandum fideles Legatos destinavit. Sed omnipotens Deus, cui complacuerunt tam merita parentum quam filiæ desiderium, longe aliam mentem illis contulit; et ipsi filiam suam immortali sponso magis dedicare cuperent, et vota illius voluntati parentum concordarent, idque ad effectum perduci omnimodis optarent. Profecti vero legationem Domini sui parentibus puellæ retulerunt, et se cum gaudio reversuros esse, si tamen id propter quod venerant obtinuissent, speraverunt. Sed spes illorum in contrarium versa est. Quare nec parentes præbuerunt assensum, nec filia recipere voluit triste nuntium; asserentes, quod non alia contradictionis caussa fuisset, nisi quod immortalem sponsum Regem Regum elegissent.
3 Frustrato igitur labore, tristes reversi ad domum suam, retulerunt contradictionem parentum suorum, puellæ constantiam suique repudium, dicentes, quid caussæ intercesserit quod desideriis illius par effectus consequi non potuerit. Hac ille relatione nimium permotus, impatientissime suam tulit repulsam, et honoris sui pertimuit incurrere detrimentum, si de formosissima, quod diu conceptum, non impleret desiderium. Igitur superni Judicis iram præ amoris magnitudine non expavit, sed hoc solum magni doloris remedium existimavit, ut perfecta Virgo, si aliquo modo fieri posset, violenter raperetur, et sic demum illius conjugio potiretur. Cum autem rumor pertulisset ad aures parentum, ab hoc cæpto irrevocabilem existere ejus animum; boni Pastoris custodiæ oviculam suam devote commendarunt, et in monasterium quoddam sanctarum Virginum, in finitima civitate situm, in honorec S. Martini et beatorum Martyrum Fabiani et Sebastiani dedicatum, cælestibus disciplinis imbuendam tradiderunt. Ubi cum aliquamdiu moraretur, et probabiliter in omnibus quæ ad sanctæ conversationis studium pertinent, Deo digne et laudabiliter conversaretur, nulla fuit in tota congregatione, quam non præcelleret bonorum gressibus operum, congregans in promptuarium cordis sui splendidum caritatis oleum, obviam cælesti sponso exitura, et ad regales nuptias ornata lampade conscientiæ introitura. igne divino succensæ extinguerentur, ne virginea corpora fœdis amplexibus contaminarentur. Cæpit itaque ille impius prædo, hostis pudicitiæ, pirata castitatis, primo blandis sermonibus intrepidas mentes puellarum, copiosa divitiarum promissione, ad consensum suæ suorumque voluptatis allicere; deinde diræ mortis comminatione deterrere. Sed lapides cælestis sanctuarii nulla poterant impulsione de suæ rectitudinis statu moveri, ut vel prosperis extollerentur, vel adversis dejicerentur.
5 Videns igitur unanimiter earum constantiam, et in omnibus infatigabilem in sancta professione perseverantiam, primo in beatam Virginem Neophytam furoris sui crudelitatem exercuit, ita ut transfixam gladiis, manibus et brachiis pedibusque singulatim abscissis, decollari jusserit; deinde singulas ferro trucidari præceperit. Talis est militum Christi triumphus, ut potius eligant bene moriendo in carne, in anima vivere, quam male vivendo in carne, in anima mori peccando. Quod manifesto declaratur in præfatis Virginibus, quæ decurso hujus mundi stadio dignæ factæ sunt supernæ remunerationis bravio: nam ab Angelis susceptæ, et ad consortium virginalis collegii perductæ, duplices coronas a justo meritorum recompensatore acceperunt; alteras quidem pro virginitatis perseverantia, alteras vero pro martyrii palma. Beata autem Neophyta quia plus ceteris afflicta est immanitate passionis, ei Dominus ampliavit mensuram remunerationis; ita ut annuatim in ejus solennitate, ipsius interventu,d triginta redimantur animæ; et a quocumque ejus memoria digne celebretur, cælesti mercede remuneretur.
6 Satiata igitur rabie nefandi percussoris, et Sanctarum corporibus bestiarum dentibus in campo relictis, non defuit qui hæc nuntiaret S. Neophytæ parentibus, devotas Deo gratiarum actiones re comperta referentibus, eo quod talem filiam genuerunt, quam nec blandimenta, nec terrores a caritate immortalis sponsi separare potuerunt. Maturata igitur profectione, perfusa roseo sanguine membra repererunt, quæ cuidam vasi ad hoc officium idoneo imposuerunt; et deferentes ad quoddam monasterium S. Stephani Protomartyris dedicatum extra civitatem, exequiis occulte completis sepelierunt: sed immensa Domini pietas tam sacri corporis thesaurum latere non sinebat in perpetuum, quia prodentibus miraculis cujus esset meriti est manifestatum. Cujus etiam sanctissimæ Virginis dum dies passionis ignoraretur, cuidam Christi Confessori, revelante Spiritu sancto, est manifestatum; videlicet quod pridie Nonas Januarii ingressa sit portam cælestis sanctuarii, ubi in conspectu Dei et Agni decantat canticum novum Virginibus sacris singulare, propter castitatis et Angelicæ conversationis meritum.
7 Egestis igitur de terra sanctissimis reliquiis, et per B.e Gregorium Papam Romam translatis, post longo tempore regnante Conrado glorioso Imperatore, et cum religiosa Gisela Imperatrice Augusta hoc impetrante, quo Dominus voluit, id est, in Lympurgense cænobium ipsis fundatoribus ædificatum, sunt translatæ: cujus intercessione et meritis tribuat nobis omnipotens Dominus, ut tam sobrie, tam juste, tam pie in hoc seculo vivamus, ut ad sidereas mansiones immaculati perveniamus. Amen. a Qui illi, ubi, quando, adulta jam Christianitate, vixere Israelitæ, qui regia inirent connubia? b Occisus est S. Osualdus Rex Northumbrie anno Christi 643. colitur 5 Augusti. At nusquâm de sorore ejus aliqua eaterno Principi nupta quidquam legimus.c Ergo post annum 400 si jam dicata S. Martino ædes erat, vixit S. Neophyta; serius etiam si sorore S. Osualdi Regis nata.d An indulgentia concessa aliqua a Pontifice, an precibus monachorum Linburgensium aliorumque piorum hominum, tot animase Purgatorio liberari conjectet Auctor, incertum.e Si neptis fuit S. Osualdi, debet hic Gregorius II aut III fuisse, qui initio octavi seculi vixerunt: nam Gregorius I annis facile 40 ante S. Osualdum decessit.
✠