Martyrologium Romanum ita hujus sancti Antistitis memoriam consecrat pridie Nonas Januarii: Apud Lingonas S. Gregorii Episcopi, miraculis clari. Refertur et a Bellino, Maurolyco, Molano in Addit. ad Usuardum, Galesinio, Canisio, Carthus. Colon. in auctario ad Usuardum. In MS. vero Florario Sanctorum vi Januarii, his verbis: Depositio B. Gregorii Lingonensis Episcopi et Confessoris. Obiit anno salutis DXXXV. Galesinius in Notis obiisse tradit anno DXXIV. Browerus noster in carmen 2, lib. 4 Venantii Fortunati, et Baronius, DXLI sed non recte id colligunt, eo quod Arvernensi Concilio interfuerit: est enim id celebratum anno DXXXV ut recte ostendit Sirmondus; sed Aurelianensi III subscripsit per Evantium Presbyterum anno DXXXVIII. Aurelianensi vero IV habito anno DXLI, nec per se, nec per legatum: unde probabile est tum mortuum fuisse, eodem fortassis anno, ac vacasse tunc eam Sedem. Sed nec solide sedere eum anno DIX cæpisse colligit Baronius ex Concilio Epaonensi; nam id non illo anno, sed DXVII est habitum, ut probat Sirmondus noster.
2 Vitam S. Gregorii scripsit S. Gregorius Turonensis in libro de vitis Patrum cap. 7, quam Rosweydus noster cum insigni MS. nos cum MSS. monasterii S. Mariæ Bonifontis, S. Mariæ de Ripatorio, ac S. Maximini; editionibusque Suriana, et alia Bibliothecæ Patrum, Mombritio, Vincentio lib. 21, cap. 53, contulimus.
3 Ejus meminit idem Gregorius Turonen. Histor. Franc. lib. 3, cap. 13, ubi refert, Attalum ejus nepotem in servitutem abductum, Leonis cujusdam coci industria liberatum, quem deinde Sanctus a jugo servitutis absolvens cum omni domo sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitæ suæ. Eodem libroc. 19, appellat magnum Dei Sacerdotem, signis et virtutibus clarum; testaturque in loco Divionensis castri maxime fuisse assiduum. Celebrat eum præter Baronium et Browerum citatos, Claudius Robertus fuse in catalogo Episcoporum Lingonensium, Joannes Chenu, S. Antoninus p. 2, tit. 12, cap. 8. 11.
Vita ex mss.
Auctore s. Gregorio Turon. prologus.
Egregiæ sanctitatis viri, quos palma perfectæ beatitudinis ae terris editos evexit ad cælos, ii sunt, quos aut non fictæ caritatis vinculum ligat, aut eleemosynarum fructus ditat, aut flos castitatis adornat, aut martyrii agonizatio certa coronat: in quibus ad inchoandum perfectæ justitiæ opus illud fuit studium, ut in primis corpus sine macula, præparatum habitaculum Spiritui sancto præberent; et sic ad reliquarum virtutum excelsa contenderent: atque ipsi sibi persecutores facti, dum in se suab perimebant vitia, tamquam Martyres probati, peracto cursu agonis legitimi triumpharent. Quod nullus sine Dei ope valebit efficere, et nisi Dominici adjutorii munimine protegatur, velutc parma aut galea; et quod egerit, non sui, sed divini nominis gloriæ deputet; juxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur. In hoc enim et B. Gregorius omnem gloriamd contulit: qui de excelsa Senatorii ordinis potentia, ad illam se humilitatem subdidit, ut omnibus sæculi curis abjectis, soli se Deo dicaret opere, quem retinebat in pectore.
a Al. æternis deditos erexit. Sur. a terris elevans.
b al. premebant,c per arma et galeam.
d al. habuit.
S. Gregorii genus, dignitas, sanctimonia.
Igitur S. Gregorius ex Senatoribus a primis Comes institutus, Augustodunensis civitatis Comitatum ambivit. In Comitatu autem positus regionem illam per quadraginta annos justitia comitanteb rexit, et ita severus et districtus fuit in malefactoribus, ut vix eum ullus reorumc sustinere posset. Conjugem de genere senatorio habuit, Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem tantummodo dicitur cognovisse; de qua etd filios Domino largiente suscepit. Aliam vero mulierem, ut juvenilis fervor assolet inardescere, non contigit.
3 Post mortem autem uxoris, ad Deum convertitur, et electus a Clero et populo, Lingonicæ urbi ordinatur Episcopus. Cui magna fuit abstinentia: sed ne jactantia putaretur occulte sub triticeis panibus, alios tenues ex hordeo supponebat, triticeum frangens aliis erogabat, ipse vero clam hordaceum, nemine intelligente, præsumens: similiter et de vino faciens, cum aquam ei pincerna porrigeret, ad disimulandum desuper vinum fundi jubebat, tale e vitrum eligens, quod claritatem aquæ obtegeret.
4 Jam in jejuniis, eleemosynis, orationibus, atque vigiliis, tam efficax, tamque devotus erat, ut in medio mundi positus, novus effulgeret eremita. Nam cum energumeni eum inf primordio Episcopatus sui confiterentur, rogabant eum Presbyteri ut eos benedicere dignaretur, quod ille, ne vanam incurreret gloriam, viriliter refutabat. clamans indignum se ad manifestandas virtutes Dominicas esse ministrum. Sed tamen quia hoc diutius dissimulare non potuit, adduci eos ad se jubens, sine ullo tactu, facto tantum signo Crucis e contra, dæmonia discedere verbo imperavit. Quod illa protinus audientia, corpora quæ nequitia suag devinxerant, absolvebant. Nam illo absente multi de virga, quam manu ferre solitus erat, suspensos atque signatos energumenosh expellebant. Nihilominus et de stratu ejus si quis ægrotus quippiam abstulisset, erat præsens medicamentum.
5 Armentaria autem i neptis ejus, cum graviter quodam tempore in adolescentia sua a quartano fatigaretur incommodo, ac medicorum studio plerumque fota nullum posset sentire levamen; et ab ipso beato Confessore sæpius, ut orationi insisteret, hortaretur; quodam die lectum ejus expetiit, in quo posita, ita febris ejus cuncta restincta est, ut numquam hac deinceps ægrotaret.
a MS. S. Max. primo, bene litteris institutus.
b al. correxit.
c MS. S. Max. evadere.
d Ex his fuit S. Tetricus Ep. Lingon. qui colitur 18 Martii; et ut fertur, S. Eustadius Abb. Divionensis, 3 Jan.
e Quidam vinum.
f MS. Rip primo die.
g al. divexarant.
h Al. per pedes confligebant. i alii proneptis.
Ejus pietas, præcipue erga S. Benignum.
Huic S. Benignus Martyr, qui jure Burgundionum vocatur Apostolus, seipsum revelavit, et de prohibitione, qua ignoranter detestabatur sepulchrum ejus a devotis frequentari, salubriter corripuit; utque super ipsum ædificaret oratorium præcepit. Qua ille territus revelatione, tantum præteritæ delicta ignorantiæ deflevit amarius, quantum de magni inventione thesauri nimium erat lætabundus. Adeo enim laboravit in ejus obsequio tota mentis promptanimitate, ut cryptam antiquitate lapsam decenti transvolveret opere: et sarcophagum ipsius corporis, quod erat gravissimi ponderis, cum duobus tantum Presbyteris vera sanctitate præditis transferret quaqua vellet, ope adjutus divinae virtutis. Cupiebat quippe pro ejus amore diuturni temporis spatio secus Mausoleum ejus degere, tam pro magnifica ipsius, quam urgebat, constructione a templi, et adunatione gregis monastici, quam etiam pro eleganti amænitate loci.
7 Cum ergo præfatus Antistes apud Divionense castrum moraretur assidue, et domus ejus baptisterio adhæreret, in quo multorum Sanctorum reliquiæ habebantur; nocte de stratu suo nullo sentiente consurgens, gens, ad orationem Deo teste tantum pergebat, ostio divinitus reserato, attente psallebat in baptisterio. Sed cum hoc multi temporis spatio ageret, tandem ab uno Diacono res cognita atque manifestata est. Is cum cognovisset hæc agi, a longe, ne eum vir beatus sentire posset, prosequebatur, et quid ageret expectabat: aiebat enim Diaconus quod veniens Sanctus Dei ad ostium baptisterii pulsans manu propria, ostium nemine comparente aperiebatur: illoque ingrediente, diutissime silentium erat; postea psallentium tamquam multarum vocum per trium horarum et fere amplius spatium audiebatur. Credo ego quod cum magnorum Sanctorum in eodem loco haberentur reliquæ, ipsi se beato viro revelantes psallentium Deo laudes in commune reddebant. Nam impleto cursu revertens ad lectulum, ita se caute super stratum deponebat, ut prorsus nemo sentiret: observatores vero ostium baptisterii obseratum invenientes, clave sua solito aperiebant: commotoque signo Sanctus Dei, sicut reliqui, novus ad officium Dominicum consurgebat.
Mors, sepultura, miracula.
Hic itaque post ostensa multarum insignia virtutum miracula, post multiplicia Deo adquisita fidelium animarum lucra, cum jam divinitus disponeretur remunerari pro laboribus suis digno cælestis gloriæ præmio, et ad diem sanctum Epiphaniorum ad civitatem Lingonas ambulasset; a modica pulsatus febre, relicto sæculo migravit ad Christum in pace. Cujus beata facies ita erat glorificata post transitum, ut rosis similis cerneretur, hæc enim apparebat rubea, reliquum vero corpus tamquam candens lilium refulgebat: ut æstimares eum jam tunc ad futuræ resurrectionis gloriam præparatum.
9 Deferentes autem eum ad castrum Divionem, ubi ob devotionem S. Benigni se petierat tumulari; in campania illa, quæ a partibus Aquilonis habetur, haud procul a castro aggravati gestatores, nec amplius eum ferre valentes, feretrum solo deposuerunt: ibique parumper resumentes vires, et post paullulum elevantes, ad intramuraneam eum castri ecclesiam detulerunt. Advenientibus autem quinta die Episcopis ab eadem ecclesia ad antiquitus constructam, et sepulturis Lingonensium Pontificum insignatam, B. Joannis Baptistæ deferebatur: et ecce vincti carceris, de meritis ejus confidentes, ad beatum corpus clamare cœperunt, dicentes: Miserere nostri Domine piissime, ut quos vivens in hoc sæculo non absolvisti, vel defunctus et cæleste regnum nunc possidens digneris absolvere. Visita nos, quæsumus, et misereri nostri. Hæc etalia illis acclamantibus aggravatum est corpus, ita ut penitus sustinere non possent. Tunc deponentes feretrum super terram, virtutem beati Antistitis præstolabantur. His ergo expectantibus, subito reseratis ostiis carceris, trabes illa, quæ vinctorum pedes coarctabat, repulsis obicibus scinditur media, contractisque catenis omnes pariter dissolvuntur, et ad virtutiferam Sancti glebam nemine retinente perveniunt. Dehinc elevantibus feretrum gestatoribus, ii interreliquos obsequuntur, qui et postea ex Judicis sententia sine aliquo damno sunt dimissi.
10 Post hæc beatus Confessor sepultus multis emicuit viriutibus. Aiebat enim quidam Religiosus cælos se apertos in die sepulturæ ejus vidisse: nec enim ambigitur quod post actus cælicos sidereis sit cætibus aggregatus.
11 Vinctus quidam per viam illam qua beatum corpus a Lingonis est exhibitum, ad antedictum castrum adducebatur: cumque milites cum equitibus eum præcedentes post terga miserum traherent vinctum, ad locum, ubi beati Confessoris membra quieverant, pervenerunt. Quo prætereuntes, vinctus ille invocato nomine sancti Antistitis petiit ut sua eum misericordia liberaret. Quo orante laxati sunt laquei de manibus ejus: at ille sentiens se solutum, quietum reddidit, coopertisque manibus putabatur adhuc esse ligatus. Ingressi autem portam Castri cumante atrium ecclesiæ pervenissent, hic illico exiliens, et corrigiam ligaminis in ora trahentium se projiciens, ecclesiam petiit, per quam cum auxilio omnipotentis Dei et obtentu beati Pontificis liberatus est.
Translatio, alia miracula, epitaphium.
Admirabile est et illud miraculum, qualiter beatum corpus ejus, cum post multa tempora transferretur, apparuit gloriosum. Nam cum beatus Pontifex in angulo basilicæ fuisset sepultus, et parvus esset locus ille, nec illuc populi possent accedere ut devotio postulabat; S. Tetricus filius et successor ejus hæc cernens, et virtutes ibidem assidue operari perspiciens, ante altare basilicæ fundamenta jacit; erectamque absidam miro opere construit et transvolvit: qua transvoluta, disruptoque pariete arcum ædificat. Quod opus cum ad perfectum perduxisset atque exornasset, in media abside loculum fodit, ubi corpus beati Patris transferre volens, convocat Presbyteros et Abbates ad istud officium: qui vigilantes orabant ut se beatus Confessor ad hanc præparatam habitationem transferri permitteret.
13 Mane autem facto cum choris psallentium apprehensum sarcophagum ante altare in absidam, quam beatus Pontifex ædificaverat, transtulerunt: quod sepulchrum dum diligenter componunt, subito, et, ut credo, ad Dei jussum, opertorium sarcophagi motum est in una parte; et ecce apparuit beata facies ejus integra et illasa, ita ut putares eum non mortuum esse, sed dormientem: sed nec de ipso vestimento, quod cum ipso positum fuit, aliquid ostensum est diminutum. Unde non immerito apparuit gloriosus post transitum, cujus caro non fuit corrupta ludibrio. Magna est enim corporis et cordis integritas, quæ et in præsenti sæculo præstat gratiam, et in futuro vitam largitur æternam; de qua Apostolus Paulus ait: Pacem sequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit Deum.
14 Puella quædam die Dominico dum caput suum componeret, pectine apprehenso, credo ob injuriam diei sancti, in manibus ejus adhæsit; ita ut adfixidentes tam in digitis quam in palmis magnum ei dolorem inferrent. Quæ cum basilicas Sanctorum flens atque obsecrans circumiret, nihilque remedii impetraret, ad sepulchrum B. Gregorii Antistitis in ejus virtute confisa prosternitur. Cumque diutissime pii Confessoris præsidium flagitasset, directa manus ejus ad opus pristinum, pectine decidente, reducitur.
15 Sed et energumeni merita ejus ac nomen confitentes, ad ejus sepulchrum sæpe purgantur. Nam plerumque vidimus post ejus transitum virgula, cujus supra meminimus, quam manu gerebat, per parictes ita eos affixos ut putares illos validis atque acutissimis sudibus retineri. Multa quidem et alia de eodem gesta cognovimus, sed ne fastidium alicui facerent, pauca de pluribus perstrinximus. Qbiit autem Beatus Gregorius tricesimo tertio Episcopatus sui anno, ætate nonagenaria, qui se virtutibus manifestis sæpius declaravit.
16 Ad cujus perpetuandam memoriam tale super ipsius Mausoleum celeberrimus Poetarum Fortunatus composuit epitaphium:
Postquam sidereus dirupit tartara Princeps, Sub pedibus justi mors inimica jaces.
Hoc veneranda sacri testatur vita Gregori, Qui modo post tumulos intrat honore polos.
Nobilis antiqua decurrens a laude parentum, Nobilior gestis nunc super astra manet. Arbiter ante ferox, dehinc pius ipse Sacerdos: Quos domuit Judex,b patris amore fovet. Triginta et geminosc.... rexit ovile per annos: Et grege de Christi gaudia pastor habet.
Si quæras meritum, produnt miracula rerum, Per quem debilibus fertur amica salus. Acta sunt hæc pridie Nonarum Januariarum, adjuvante Domino nostro Jesu Christo: cui est cum Deo Patre et Spiritu paraclito omnis honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
✠