Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 4. siječnja

O bl. Rogeriju opatu Élana

DE B. ROGERIO ABBATE ELLANTII

Sadržaj (6)
  1. Prologus auctoris.
  2. Quomodo piscem in olus Conventus mitti jussit.
  3. Quomodo cum asino suo in fluvium cecidit, et illæsus evasit.
  4. De annulo a digito mulieris ejecto.
  5. De adventu Archiepiscopi Remensis apud Ellantium.
  6. Quomodo apud Ellantium vitam duxit disciplinatam.

Rogerium Abbatem Ellantii in diæcesi Remensi, recenset Hugo Menardus in catalogo Sanctorum et Beatorum ordinis Cisterciensis ex vetusto Missali a 100 annis excuso. Kalendarium quoque Cisterciensis Divione editum, hoc die, et Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, qui et nobis vitam ejus a monacho Ellantino scriptam communicavit. Est Ellantium (olim Slam vel Slantium) anno MCXLVIII constructum, ut ex hoc versu Chronographico patet:

CLaM dat principium de Slam, sed deme bis unum.

Prologus auctoris.

Optimum semper fuit in Ecclesia Dei Sanctorum describere vitas virorum, ut sint in speculum et quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram. Per hoc enim quodammodo apud nos post mortem vivunt; multosque ex iis qui viventes mortui sunt, ad veram provocant et revocant vitam. Quia vero in diebus istis tepescente caritate superabundat iniquitas in cordibus nostris, signa non videmus, jam non est Propheta, nostrisque exigentibus culpis defecit Sanctus, et diminutæ sunt veritates a filiis hominum; ad refocillandam flammam caritatis in nobis, et ad exemplum posteris porrigendum sanctæ conversationis, maximeque vobis hujus monasterii monachis, videor mihi non supervacue ex his qui empti sunt de terra revocare ad medium dilectum Deo et hominibus, cujus memoria in benedictione est, sanctum et venerabilem Patrem nostrum Rogerium, primum hujus cœnobii Abbatem; qui vere juxta testimonium antiquorum, in diebus suis placuit Deo et inventus est justus. Obsecro autem eos qui lecturi sunt hæc, ut fidem dictis adhibeant, et vos maxime fratres, qui hunc Sanctum Dei penes vos habuistis, et cum fide devotionem adhibeatis; quatenus ejus intercedentibus meritis ad superna polorum gaudia pervenire valeatis.

Quomodo in sua provincia mundum contentpsit, et de professione ejus apud Locum-Regis, et de adventu ejus apud Ellantium.

Laudabilis igitur Pater Rogerius primus Ellantii Abbas, ex Anglia progenitus, Angelicam vitam duxit in terra, in quantum homini fragili licet et mortali. Qui bonæ indolis factus adolescens, cum intelligeret quod secundum Joannem. Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, et superbia vitæ; et Mundus transit et concupiscentia ejus; îpsum jam mundum hujusmodi consilio salutari contemnere cæpit. Vocem enim Prophetæ dicentis attendens. Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet Rex decorem tuum, quoniam îpse est Dominus Deus tuus; cum sancto Patriarcha Abraham egressus est de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui, et venit in terram quam monstravit ei Dominus, terram vero Gallicanam: in qua quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, sic pius ille Pater filios in Dei servitio postmodum congregavit.

3 Cum autem diligenter inquireret in quo loco Creatori suo sanctius famulari valeret; Dei nutu applicuit ad quemdam locum novellæ plantationis Ordinis Cisterciensis, qui dicitur Locus-Regis. Relicta igitur domo rebusque patriæ, soli Deo placere desiderans inibi sanctæ conversationis habitum suscepit. Conversionis autem suæ insignia, et quomodo vitam Evangelicam in eodem cœnobio duxerit, sufficienter posse puto neminem enarrare. Solius quippe donatoris de accipiente est nosse, quomodo ab îpso mox conversationis suæ exordio prævenerit eum Dominus in benedictionibus dulcedinis; quanta resplenduerit gratia electionis; quomodo inebriaverit eum ab ubertate domus suæ. Severus vultu, modestus habitu, circumspectus fuit in verbis, in opere timoratus, in sacramenditatione assiduus, in oratione devotus; magnanimus in fide, longanimis in spe, perfectus in caritate, jucundus inter opprobria, inter obsequia verecundus.

4 Cum autem placuit ei, qui eum segregavit a sæculo et vocavit, ut ampliori gratia revelaret in eo gloriam suam, misit in cor Abbatis Loci-Regis, ut ad ædificandam domum istam mitteret de fratribus suis: super quibus licet multum renitentem constituit Abbatem et Præfectum. Advenientes autem ad locum istum tunc desertum cum Abbate suo viri virtutum, simpliciter aliquanto tempore Domino servierunt in paupertate spiritus, in fame et siti, in frigore et nuditate, in vigiliis, in angustiis multis. Ibi in signis et miraculis pluribus gloriosis, ut experti sunt multi, fidelem suum famulum Deus glorificavit B. Rogerium Abbatem, sicut est mirabilis in Sanctis suis, et gloriosus in majestate sua. Mansit autem habitu humilis, somno brevis, pane atro, et aqua brevi; incondito et vix salso olere vescebatur; in mensa nihil penitus volebat deferri, nisi ea quæ communiter conventui parabantur. Quantum vero comitatem inter fratres dilexerit, per exemplum subsequens poterit declarari.

Locus-Regis Abbatia est ordinis Cisterc. in diæcesi Bituric. filia Curiæ-Dei, fundata an. 1129, 24 April.

Quomodo piscem in olus Conventus mitti jussit.

Accidit ut die quadam piscis non modicus ei offerretur et præsentaretur de oratorio revertenti: qui magnitudinem ejus aliquantulum exhilaratus considerans requisivit an ex eo singuli fratres portionem possent accipere ordinatam. Cum autem dicerent: Nequaquam: Projicite inquit, in olus; ne saltem a sapore illius nostrorum aliquis fratrum efficiatur orbatus. O virum per omnia pietate, misericordia, caritate ineffabilem, qui ne pusillum aliquem contristaret, piscis carnibus etiam ordinate noluit saturari! Renuit in hoc cibo consolari anima ipsius, ne fratrum aliquis ab ejus participatione fieret alienus.

Quomodo cum asino suo in fluvium cecidit, et illæsus evasit.

Quodam autem tempore cum idem Pater sanctus pro negotiis domus suæ foras exiret, et equitaret asinum, quem semper consueverat equitare; et per quemdam pontem transiret; factum est dum debile animal pedem incaute solo infigeret, de eodem ponte in amnem cecidit cum sessore. Cumque Conversus eum sequens, absorptum ab aquis Abbatem non videret, cum duris et immensis singultibus cœpit acclamare: Heu! Heu Pater! quid accidit? et conversus ad Dominum dixit cum lacrymis et immensis singultibus cordis: Domine, Domine, numquid perdes justum cum impio? Numquid sine causa sanctum et innocentem condemnabis? Numquid morietur prudens parieter et indoctus? Eritque utriusque æqualis conditio? Cumque hæc et hujusmodi tundendo pectus frequenter ingeminaret, ex adversa parte oculos attollens, vidit Abbatem suum sedentem super asinum juxta ripam. Quo properante velociterque currente præ gaudio, invenit eum ita siccum ac incolumem ac si fluminis undas minime tetigisset. Novum profecto et inauditum in diebus illis in famulo suo miraculum Dominus declaravit: qui enim sua dextera B. Petrum ambulantem in fluctibus ne mergeretur erexit, et coapostolum ejus Paulum tertio naufragantem de profundo pelagi liberavit; ipse etiam dextera sua Abbatem nostrum de undis sine ulla sui læsione reduxit: et qui sua virtute, in deserto quadraginta annis filiorum Israel vestimenta, ne ab aquis madefierent, custodivit; idem ipse non solum servi sui corpus, sed etiam vestimenta ne ab aquis madefierent custodivit. Cum enim suus eum Conversus vellet detergere, non habens alia vestimenta, quæ sibi posset offerre, ita siccum reperit ac si in amnem numquam cecidisset. Quod miraculum ne eo vivente referret, eum per obedientiæ sanctæ vinculum alligavit.

De annulo a digito mulieris ejecto.

In confinio autem hujus cœnobii manebat quædam mulier, quæ a parentibus suis juvencula fuerat maritata. Hæc vero quodam annulo pretioso dotata in tantum eum dilexit, quod numquam potuit sustinere, ut vel ad horam a digito suo amoveretur. Unde factum est, ut dum ipsa juventutis annos decurrerat, et incrassaretur digitus, idem impinguatus arctari cœpit graviter in annulo, ac idem annulus carnibus supercrescentibus operiri. Interea mulieris suspirat, plorat, lamentatur; non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus. A marito circumcirca medici requiruntur; veniunt, tangunt, medicantur, dicunt nullam manui prævalere medicinam, nisi digitus abscindatur. Cum igitur supra hoc nullum remedium invenire valeret, nullumque recipere posset solamen humanum, cum clamoribus immensis currit ad divinum adjutorium: quærit, rogat, petit singultibus et lamentationibus, Christi benignitatem provocat miserantis: Miserere mei Domine, miserere mei. Inter ipsa autem lamentationis crebra suspiria, sibi a vicinis condolentibus suggeritur, ut eat apud Ellantium, et ab Abbate sancto loci illius, orationum suarum suffragia super hoc confidenter exposcat. Credimus, aiunt, quod per ipsum apud Dominum poteris obtinere salutem, quam nullorum medicorum arte acquisivisti. Consilio igitur tali recepto, accessit instanter et præ foribus monasterii accubans, suppliciter rogat, quatenus ei liceat colloqui cum Abbate. Ad cujus petitionem portarius mox ingressus ad eumdem, ei humiliter intimavit ad portam advenisse quamdam mulierem, quæ cum ingenti desiderio ejus aspectum et colloquium expectabat. Pater autem plus et misericors accessit continuo, et audita gravi querimonia mulieris, respondit: Extrahe manum tuam de sinu tuo, et demonstra digitum, ubi tantus dolor invalescit. Illa igitur manum detrahente, signo crucis elevato Pater sanctus manu propria annulum tetigit, et de digito mulieris sine ullo dolore extraxit, sique sanam ad propria cum exultatione remisit.

A Rogerio, signo Crucis extrahitur.

De adventu Archiepiscopi Remensis apud Ellantium.

Cum igitur hujus viri sancti fama miraculis crebrescentibus diffunderetur circumcirca, multi pro salute tam animarum quam corporum ad eum fideliter confluebant, et remeantes ab eo reportabant antidotum exoptatum. Unde factum est, ut Reverendus Archiepiscopus Remensis, Dominus Henricus Francorum Regis frater germanus, audita fama ejus et fratrum suorum, ad eos visitandi gratia satis devotus accessit. In cujus adventu Pater sanctus ejusque religiosi exultantes, eum cum honore debito susceperunt, et humilitatis officia secundum possibilitatem domus exhibuerunt humiliter et devote. Ipse autem bonus Pastor diligenter victum eorum pariter et vestitum mirabatur, quomodo tam præclari viri vitam tam asperam degissent. Panis enim non solum furfureus, sed et adeo erat amarus, ut vix inde pauperes fragmenta recipere dignarentur. Propterea tamen inter eos Non murmur resonat, non querimonia; Sed corde tacito mens bene conscia Conservat patientiam.

Unde magis eis compatitur venerabilis Archiepiscopus; ac inter cetera dixit Abbati et fratribus subridendo: Ne cum advenero ad vos de cetero mihi panis iste Propheticus apponatur, concedo vobis ex territorio meo juxta Attigniacum, quantum per annum arare poterunt quinque juga boum: tellus enim bona est, et magis frumentum quam bladum aliud ferre consuevit. Fratribus igitur cum sancto Patre gratias referentibus, eis valedicens recessit, et Abbatem ad distribuendum ei terræ situm deduxit. Advenientes autem ad Attigniacum terras illico partiri præcepit, et Abbatem in possessionem misit, ibique Abbas grangiam instruxit et ædificavit.

Quomodo liber ejus in fluvium cecidit.

Cum autem ad grangiam supradictam Pater sanctus aliquando visitandi causa accederet, loci illius placuit circuire fines. Cumque pedes eundo prata grangiæ transiret, et veniret secus ripam fluminis, tamquam aliquantulum fessus resedit. Resurgente autem eo, tempus fuit ut horam canonicam persolveret, ad quam dicendam necessarium fuit ut librum de sacculo detraheret; quo extracto, cum minus caute ipsum teneret, subito ex ejus manu est elapsus, atque in amnem ruit inibi decurrentem. Cum enim supernaret et undis, fluentibus per medium flumen velociter traheretur, aliquantulum ingemiscens super amissione libri, oravit Dominum ut sibi redderet, si placeret. Illico adfuit plus Dominus, qui semper respicit in orationem humilium, et non spernit preces eorum: per Dei enim virtutem libellus ex undis educitur, et per præcurrentem puerum in viri Dei manibus præsentatur. Nimirum qui Prophetam Jonam in mari, et in ventre ceti sanum servavit, ipse quoque dono suæ misericordiæ librum Patris nostri ne contaminaretur ab aquis custodivit. Revera multum valet deprecatio justi assidua. In Patre namque nostro antiqua renovantur miracula. Precibus Elisæi ferrum de aquarum profundo revertitur ad lignum: precibus Patris nostri liber ex aquis educitur sanus. Vere gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in majestate sua, qui miraculis gloriosum Patrem nostrum Rogerium in diebus suis glorificavit.

De pisce invento in fonte, et de aqua in vinum mutata, et de infirmo sanato, quem ipse visitavit.

Per idem fere tempus ad visitandum infirmum, longe tamen positum, est misericorditer citatus: qui licet solito tunc debilior esset, proficisci tamen ob istiusmodi causam non repudiavit, sed festinanter ad eum perrexit. Cum autem pertransiret per quemdam locum desertum, locum horroris et vastæ solitudinis, hora transierat jam reflectionis. Cum vero conquereretur Conversus pariter et servus, et ambularent tristes, laborem itineris et famis patienter amplius non ferentes, dicunt Abbati: Dum pergitis ad visitandos infirmos alienos, vos sanos et domesticos fame perire vultis? Pater autem sanctus non iratus, non turbatus, sed compassus eorum angustiis respondit: Confidite, et nolite turbari, quoniam cito visitabit nos pius et misericors Dominus. Vix autem verba compleverat, cum ecce respicientes a lateredextro, vident domum non magnam, ibique eum declinare precantur, donec saltem pane reficiantur et aqua. Ipse vero importunis eorum precibus acquiescens, cum ipsis pariter ad eamdem domum accessit. Requisivit autem humiliter a magistro domus illius, si vel pecunia mediante essetubi reflectionem qualemcumque percipere valerent. Ad cujus vocem cum responderet magister, nihil esse paratum ad horam, nisi panem hordeaceum et aquam; Pater sanctus cibum Apostolicum gratanter acceptans: Afferte, inquit, quæ habetis in nomine Domini nostri Jesu Christi. Currit igitur ad fontem famulus ipsius Abbatis, ut ad prandium aquam recentem deportet: eo autem in fontem si tulam immergente, in eam intrat piscis miræ magnitudinis, qui cum videret eum in situla palpitantem, citius cucurrit, et omnibus qui in domo erant cum ingenti gaudio demonstravit. Mirari pariter et gaudere singuli super pisce, dicentes numquam vidisse se piscem alias in fonte. Quid plura? exenteratur, scinditur, coquitur, coctus dividitur singulis, pro ut cuique opus erat.

11 Interea dum exultant et epulantur, hospes cum gemitu conqueritur quia vinum non habet. Ante Abbatem defertur aqua, quæ ad benedictionem ejus vini meri convertitur in saporem. Bibunt autem ex eo omnes, et cum magna exultatione acclamant: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia magna solus. Benedictus Dominus, qui ad benedictionem servi sui, et glorificandum nomen suum inter nos hodie miraculum iteravit, quod fecisse legitur in initio servorum suorum. Surgens igitur a mensa infirmum suum visitavit, et eo per Dei gratiam sanitati restituto, ipse quoque ab ægritudine sua melioratus, ad propria remeavit. O quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! ita enim vir iste sanctus curam corporis sui totam commiserat Deo, quod numquam manticam panibus onustam bajulasse fertur. In omnibus angustiis et necessitatibus suis illud Propheticum semper in corde, semper in ore versabat: Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Et illud Evangelii: Nolite solliciti esse dicentes, quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? Hoc attendebat: Primum quærite regnum Dei, et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis.

12 Nec solum in victu, sed etiam in vestitu, adeo paupertatem tenuit, ut cucullam aut tunicam numquam mutaverit, quam diu potuit corpus ejus operire. Si in aliquo dissecta vel disrupta fuit, eam a quolibet faciebat resarciri. Sotulares nihilominus tamdiu frequenter portabat foratos, donec stramen per soleas exiret. Pedales autraro aut numquam dicitur habuisse. Caritas enim illum accenderat usquequaque: nec paupertatis amaritudinem sustinere permittebat amoris magnitudo. Cum autem qualibet corporis molestia laborabat, dicebat illud Apostoli: Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Hæc et hujusmodi sanctarum scripturarum medicamina, ita eum in sanctitate servabant; ut mentem nec gaudio nec mærore concuteret: sed inter prospera et adversa securus recto tramite viam semper regiam tenebat.

De reditu ipsius a Capitulo generali.

Epdem autem Patre aliquando remeante a Capitulo generali cum Converso suo, imbribus et ventorum procellis una die graviter est afflictus, qui cum diætam suam non posset ad plenum implere, in quodam Prioratu nigrorum monachorum coactus declinavit. Petit Conversus pro Abbate suo a Priore et Fratribus suppliciter hospitium. Ducitur in quoddam tuguriolum magis idoneum porcis vel canibus, quam Abbati. Mensa tandem erigitur, in qua panis quasi furfureus superimponitur, in cratere vinum infunditur mixtum aqua. Madidus interea Pater almus, frigore rigescit, pallidus efficitur, frigus in viscera transit. Conqueritur modicum ministro, et suppliciter dicit ei quod eat, et quærat ligna, quibus calefieri possit. Preces porrigit, preces ingeminat; sed in vanum. Converso autem discurrente per domum propter ligna, non est inventus in ea qui vel ad horam super egenum egenum et pauperem intelligeret, qui super angustias Abbati ad modicum condoleret. Sed ironice respondebant monachi Converso: Non est in hac domo stipula: non sunt prunæ, non sunt ligna, unde calefieri valeat vester Abbas; aliud potius hospitium requirere debetis, in quo sibi ignis et cetera necessaria lautius parentur. Humano ergo destitutus auxilio Pater sanctus, ad Dominum, ut solitus erat, recurrit; Domini nostri Jesu Christi pœnas et penurias revocans: sique cor suum igne divino succendit. Dixit itaque fratri suo: Noctem istam ducamus pervigilem; Dominum collaudantes, in fame et siti, in frigore et nuditate, cum Apostolo gloriantes.

14 Nocte igitur sic transacta iter arripuit summo mane: cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur super his quæ sibi acciderant illa nocte, Conversus casu respiciens vidit ex eadem domoflammas egredi copiosas et ferri in sublime, auditque tumultum familiæ proclamantis: Subvenite, succurrite, nostri monachi ardent. Tunc Conversus ad Abbatem: Eia Pater, inquit, heri nostri monachi non habebant unde vel modicum ignem nobis accenderent; modo tanta abundantia perfruuntur, sicut video simul et audio quod ardent. Talia eo ingeminante subridendo, Pater sanctus eum increpavit cum mœrore, affirmans eum graviter deliquisse in hoc quod de calamitate inimicorum suorum aliquantulum exultasset: inde et pœnitehtiam ei superinjunxit. Qui de cetero in via nihil simile patientes, sani et incolumes ad propria sunt reversi. Multa quidem et alia signa per eum fecit Dominus in conspectu hominum et discipulorum suorum, quæ in prasenti opusculo non sunt annotata: hæc autem scripta sunt ut credatis quia ipse fuit vere amicus Dei; et ut credentes, ejus intercedentibus meritis, per Dominum nostrum Jesum Christum, vitam possideatis æternam.

Quia vero placita erat Deo anima illius, tempus advenit ut transiret de hoc mundo ad Patrem, secundum quod scriptum est: Constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. Aliquantulum igitur in infirmitate detentus, jam jamque languore ingravescente, mortem præ foribus sentiens imminere, Sacramentis salutaribus constipatus, suis fratribus cum lacrymis valedixit, et a sua obedientia absolutus, inter manus eorum animam reddidit Salvatori Domino nostro Jesu Christo; cui est honor et gloria per omnia sæcula sæculorum.

Quomodo apud Ellantium vitam duxit disciplinatam.

Elix revera cœnobium istud, quod tantum ac talem pastorem in suo principio meruit possidere! Quis enim virtutes ejus digne poterit enarrare? Quis misericordiam ejus multimodam poterit indagare? Semper enim primus fuit ad compatiendum, et promptus ad subveniendum, ad ignoscendum facilis, ad irascendum difficilis, de illatis sibi injuriis ulcisci numquam acquiescens. O vere beatus, sic affectus, sic imbutus rore misericordiæ, sic affluens visceribus pietatis! Sic enim omnia faciebat, sic factus est tamquam vas perditum, ut ceteris semper occurrerit et succurrerit. Mortuus denique erat sibi, ut omnibus viveret, omnibus subveniret. Multam proinde aggrantiam sparserat vir ille sanctus, quem sic affecerat sollicitudo fraternæ caritatis. Si enim forte aliquem ex suis, quos genuerat in Evangelio, deprehendisset forti aliqua tentatione concussum, et inde turbatum, tristem, pusillanimemque factum, quomodo condolebat, quomodo plangebat, quomodo consolabatur, quot argumenta patientiæ mox reperiebat, ut erigeret desolatum! Si autem promptum, alacrem, bene proficientem cognosceret, exultabat, instruebat de quibus poterat ut perseveraret, et ut in melius semper proficeret hortabatur. Omnibus se conformabat, omnium in se transferebat affectum. Beatus siquidem iste, qui numquam reddidit malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario convitiantes et detrahentes benedicebat: cum his etiam qui oderunt pacem, pacificus esse studuit, sciens se esse etiam insipientibus debitorem. Quis autem vacua ab eo manu recessit? Si dives, consilium; si pauper, subsidium ab eo reportabat. Equidem indefessa manus, oculus simplex, pectus consilii, lingua loquens judicium, sicut scriptum est: Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.

17 Quis illo rigidior in custodia disciplinæ? Quis illo in castigando corpus suum districtior? in contemplando suspensior? in differendo sublimior? Cumque omnium judicio omnibus esset sapientior, sibi tamen in oculis suis non sapiens videbatur. Utinam multos, etsi minus sapientes, non plus tangeret illa maledictio: Væ, qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Quis unquam ex ejus ore sonum detractionis, verbum scurrilitatis, sermonem gloriæ, verbum invidiæ audivit? Quis vel alios judicantem, vel judicanti consentientem aliquando deprehendit? Quis eum loquentem inania audire potuit? Imo quis non ab eo vel si talia forte loqueretur timuit audiri? Nimirum custodiebat sollicite vias suas ut non delinqueret in lingua sua, sciens quod qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir.

18 Porro quanti fervoris fuerit in opere Dei diebus ac noctibus usque ad diem mortis suæ, non est nostræ facultatis exolvere. A puerilibusannis locatus est in servitio Dei, et usque ad exitum vixit in illius servitio, cui servire regnare est. A principio vero cœnobii hujus non solum conversatus est cum fratribus suis sine querela, sed et cum gratia, cujus ex hoc memoria in benedictione est. Ad sacrum nempe tumulum illius infirmi multi fideliter accedentes, ejus intercedentibus meritis, restituti sunt sanitati. Plurimi quoque tentationibus, et angustiis gravibus depressi, ejus interventu, a Deo sunt misericorditer liberati. Quis ejus consilio, quis auxilio destitutus, non continuo convaluit, si patrocinium ejus fideliter imploravit? Experti sunt hoc multi, experieris et tu quicumque tribulatus, pusillanimis, vel turbatus es; si tamen, non ut tentator, sed cum fide non ficta ad eum accesseris, et suffragium ejus devoto et perfecto corde poposceris; qui etiam pro suis persecutoribus exoravit in terris, non erit dubium quin pro amicis, et sibi famulantibus pie Deum exoret in cælis.

Hujus cari et patroni nostri, hujus amici Dei omnipotentis, devotis precibus clementiam imploremus; ut pro ncbis semper suis meritis et precibus intercedat apud Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria cum Patre, in unitate sancti Spiritus, per omnia sæcula sæculorum, Amen.

✠

4. siječnja Kalendar godine