In unico MS. Sanctorum Kalendario S. Gregoriæ Virginis nomen reperimus, consignatum his verbis: S. Gregoriæ sanctimonialis in Urbo, cujus me-minit S. Gregorius. At nimirum Magni Gregorii Papæ multorum instar est testimonium. Is lib. 3, Dia-logorum cap. 14, ita scribit: Prioribus Gothorum tem-poribus fuit juxta Spoletanam urbem vir vitæ vene-rabilis, Isaac nomine, qui usque ad extrema pene Gothorum tempora pervenit, quem nostrorum multi noverunt, et maxime sacra virgo Gregoria, quæ nunc in hac Romana urbe juxta ecclesiam B. Mariæ semper Virginis habitat. Quæ dum adolescentiæ suæ tempore, constitutis jam nuptiis, in ecclesiam fugis-set, et sanctimonialis vitæ conversationem quæreret, ab eodem viro defensa, atque ad eum quem desid-rabat habitum, Domino protegente, perducta est. Quæ quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in cœlo. De ea rursum agemus XI Aprilis in vita S. Isaac monachi. Mirum est eam nec ab Antonio Gal-lonio in vitis sanctariem Virginum Romanarum, nec a Silvano Razzi in historia feminarum virtute illustrium, recenseri.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.