Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 2. siječnja

O sv. Bladulfu, monahu iz Bobbija

DE S. BLADULPHO

Sadržaj (1)
  1. Monacho bobiensi.

Monacho bobiensi.

Galesinius, Maurolycus, MS. Florarium, Kalendarium Benedictinum, Usuadi editio Colon. ann. 1490 et 1521. Ferrarius, Wion, Menardus hoc die S. Bladulphi, sive Baldulphi, aut Blidulphi natalem referunt. Fuit is monachus monasterii S. Columbani Bobii in Liguria ad amnem Trebiam, sub Ducatu Mediolanensi, ut Ferrarius testatur. Ultima Augusti ejus et plurium aliorum translatio celebratur, facta anno 1482.

2 Præclarum ad ejus defensionem patratum a Deo miraculum ex Jona Abbate refert Barronius ad annum DCXXVI, num. 31. Cum aliquo tempore Blidulphus Presbyter, ejusdem Bobiensis monasterii monachus, a beato Patre Attala ad Ticinum urbem directus fuisset, ibique pervenisset, obvium habuit Ariovaldum Regem Longobardorum Arianæ sectæ credulum. Is ergo cum vidisset Blidulfum Presbyterum, ait ad suos: De Columbani monachis iste est, qui nobis salutantibus apta denegat respondere. Cumque jam haud procul abesset Presbyter, salutavit eum Rex, ironice tamen. Ad hæc Blidulphus: Salutem, inquit, optarem tuam, si tu seductoribus tuis non faveres, et alienis a veritate Christi doctrinis animum non accommodares. Justum etenim esset, ineffabilem Trinitatem una Deitate confiteri, non tres potestates, sed tres personas; nec unam trium nominum personam, sed tres in veritate, Patris, et Filii, et Spiritus sancti personas, una voluntate, potestate, et essentia.

3 Hæc paulisper audiens Rex, cum progressus fuisset, iracundia succensus, questus est, se non habere ministros, qui obruente noctis calligine monachum illum ita contumaciter in conspectu suo locutum sollicitarent, et fustibus ac sudibus conscissum morti traderent. Tunc unus vesanior ceteris, ad hoc patrandum se respondit esse paratum. Dicit ei Rex: Si voluntati meæ satisfeceris in hoc, muneribus te mox, illucescente die crastino, ditabo. Progressus itaque pessimus ille, alium sibi sceleris socium similem sibi assumit, et obortis tetris tenebris, viam qua monachus a cæna cujusdam Christiani, qui invitaverat eum, ad hospitium regredi debuit, vigilanter custodit. Cum ergo monachus inopinate venisset ad locum custodiæ, percussus in cerebro, et omni compage corporis collisus, pro mortuo cadavere relictus est ab ipsis satellitibus, nullo de populo id sentiente: erat enim abditus locus, sed nec vocem dare quiverat, anticipatus loco, et immanibus ictibus.

4 Porro is ad cujus domum metatus fuerat, nesciens quidem eventum rei, sed tamen suspicatus hoc hoc ipsum quod evenerat (erat enim et ipse Presbyter) arrepto baculo, venit ad locum, reperiensque jacentem, ac si somno depressum, excitare conatus est. Ad cujus ille vocem, velut ab stratu incolumis surgit, nec plagarum vestigiis apparentibus, cum eo pariter ad hospitium pergit, indicans qualiter a latronibus quibusdam comprehensus, dirissimis plagis mactatus fuisset, nec tamen aliquid inde sensisset.

5 Peractis deinde causas pro quibus exierat, ad monasterium repedavit. Post cujus discessum protinus ille, qui se spontaneum ad iniquum opus patrandum indiderat, daemonio corripitur, et diversis penarum incendiis flagellatur, commissum facinus exitiabiliter confitetur. Universus autem populus in ejus cruciatibus timore perculsus clamāvit, et dixit: Quicumque Bobiensibus monachis malum aliquod intulerit, simili ultioni subjacebit: et qui Arianorum persuasionibus acquiescit, tales iras justi Judicis merito sustinebit.

✠

2. siječnja Kalendar godine