Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak II · 16. siječnja

O sv. Danaktu mučeniku

DE S. DANACTE MARTYRE,

Ex Menæis Græcorum.

Spoliatus delta littera et capite Danax, Cæsus visus es cœlipotens a Rex. Hic ex Illyrico oriundus, loco quib Aulon dicitur, Clericus fuit sanctæ Dei, quæ ibidem erat, ecclesiæ. Cum sacra vasa accepisset, ut illa ab infidelium incursione servaret, quodam loco ab illis deprehensus, jussus est Baccho sacrificare. Sed cum id ut ageret induci non posset, gladiis eorum confossus occubuit. a Græce sic habetur:

Συναφαιρέτης το δελτα κάρα Δάναξ, Τμηθείς γάρ άφθης οὐρανοκράτωρ άναξ.

At prior versus, ut conslet sic restituendus videtur: Συναφαιρέτης το δελτα παί το κάρα Δάναξ. Annominatio est in vocibus Δάναξ et ἔναξ, quarum hæc Regem significat. De hoc porro Martyre nihil alibi legimus, nisi quod de eo agat quoque Maximus Cytheræus.b Apud Ptolemæum lib. 3, cap. 13, tabula 10. Europae Aulon urbs est et navale Macedoniæ ad mare Adriaticum. Plurium locorum id nomen est, quod αὐλών vallem significet.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.

16. siječnja Kalendar godine