Malachias Propheta, non minus puritate vitæque sanctimonia, quam nomine. Angelus Dei, colitur à Latinis XIX Kal. Febru. et in Ecclesia quidem Hierosolymitana officio semiduplici, ut ex proprio Kalend. didicimus. Eo die Mart. Romanum: In Judæa S. Malachiæ Prophetæ. Apud Græcos III Non. Jan. ut ex Menæis ac Menologio patet; eoque die Molanus et Canisius eum retulere, Galesinius quoque in Notis: Hoc ipso die fit in Ecclesia Constantinopolitana de S. Malachia Propheta; sed ix Kalend. Maii anniversarium ejus diem adscripsimus, adducti certa Martyrologii veteris auctoritate. Ast eo die nihil penitus de eo habet. Meminit illius ad cum diem Petrus de Natal. lib. 4, cap. 82. Perionius obiisse scribit Idibus Maii.
2 Vitam ejus breviter descripsit S. Epiphanius libro de vitis Prophetar. capite vigesimo secundo. Auctor Synopsis de vitis Prophetar. quæ vulgo S. Dorotheo tribuitur. S. Isidorus Hispalensis lib. de vita et morte SS. vet. Testamenti cap. 51. Agunt de eo fusius interpretes sacræ Scripturæ; nominatim Cornelius noster, qui solide errorem refutat Origenis, arbitrati eum vere Angelum fuisse, sed humanam naturam sibi hypostatice unisse. Opinionem quoque eorum qui existimarunt Esdram ac Malachiam eumdem fuisse, docte refellit Cornelius, et Bellarminus lib. de scriptoribus Ecclesiasticis.
Vita ex s. Epiphanio.
Malachias Propheta,e tribu a Zabulonis, post reditum populie Babylonia,b Sophæ in provincia Zabulonis natus est; atque etiamtum adolescens eximia vitæ integritate enituit. Multa de adventu Domini, deque mortuorum judicio vaticinatus est: prædixit implendos commutandosque Moysis ritus ac cæremonias. Et quoniam velut sanctus et mansuetus in honore apud populum habebatur, Malachias ab eo vocatus est, hoc est,c Angelus. Erat enim imprimis decora et venusta specie. Sed et quidquid ille vaticinans denuntiasset,d eadem die apparens Angelus sua interpretatione declarabat, quemadmodum contigite interregni tempore, uti in libro fSchophthim, sive Judicum, legimus.g Obiit vero sanctus Propheta adhuc juvenis, et in agro suo ad patres suos appositus est. a Menæa et Menologium, de tribu Levi. b 'Ev Sophæ. Dorotheus in Supha. Menæa, ev sophæ, Adrichomio Sopha, locus est in terra Zabulon. Perperam ergo Petrus de Natal. in Sophim, quæ civitas est Judææ, dicta postmodum Ramatha, sive Arimathia. Nam hæc in tribu Ephraim sita erat longe a Zabulon, neque simpliciter Sophim appellata, sed Ramathaim Sophim, sive Ramatha in monte Sophim.c Malachi Hebræis, id est, Angelus meus; Græcis ac Latinis Malachias, id est, Angelus Domini.d Videltur Cornelius id inter Rabbinorum commenta recensere.e Græce est Genetep xal tylveto ev talis î.m.p.tais tês âvazplas. Nam Judic. 2, 1 dicitur: Ascenditque Angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait: Eduxi vos etc. Inepte vero Joachimus Zehnerus, dum Lutherium et Rabbinos, quam Orthodozos Patres, sequi mavult, Phûneem Eleazari filium hic intelligit. Quis enim aliquando Propheta sibi opera Dei, ut populi liberationem, etc; adscripsit, nisi præsatus, Hæc dicit Dominus, aut quid simile? Non negamus Angeli nomen Sacerdotibus tribui aliquando, et aliis; sed verba Scripturæ proprie accipienda sunt, nisi quid obstet.f Raderus putat intelligi librum quartium Esdræ, ubi sub finem capitis primi dicitur: et Malachiæ, qui et Angelus Domini vocatus est. At certum videltur ad illum locum libri Judicum respezisse Epiphanium.g Esdra Sacerdote, ut scribit Petrus de Natal. jam humanis exempto, Neemia adhuc superstile.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.