Bituricensis Ecclesiæ quadragesimus tertius Antistes recensetur a Joanne Chenu et Demochare Stephanus, a Cl. Roberto quadragesimus quartus; rectius forte quadragesimus quintus, cum Ebroinum constet ante eum sedisse, quem ille postponit. Ab eodem autem Roberto Beatus, ab illis Sanctus appellatur, ab Andrea Saussaio solum piæ memoriæ. At Chenu, qui peculiari studio Archiepiscoporum Bituricensium res gestas digessit, ait quiescere eum in ecclesia S. Austregisilli de castro juxta Bituricam urbem, et ibidem pie coli. Constantinus Glinius, qui Sanctum quoque vocat, refert eum 13 Februarii; at ceteri jam citati, hoc die.
2 Cl. Robertus scribit interfuisse conventui ad Theodonis villam pro restitutione Ludovici Pii 833, citatque Baronium, in quo id non reperimus; nec omnino verum est, cum isthic Aiulfus Archiepiscopus ejus successor adfuerit. Nedum id verum esse queat, quod idem ait Robertus Concilio II Aquisgranensi anno 836 interfuisse. Chenu ait anno 833 Idibus Januarii obiisse, cum sedisset annis 8, temporibus Gregorii IV Papæ, qui a 24 Septemb. 827 ad finem fere 843 Ecclesiam gubernavit. Fuit, ut inquit Robertus, ita modestus, ut uno Sacerdote et uno famulo contentus esset; illud in ore frequenter habens: Bona Ecclesiæ patrimonia esse pauperum. Idem commemorat Saussaius.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus II, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.