Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · Svezak I

Epilog: ponovljena piščeva izjava

EPILOGUS. ITERATA AUCTORIS PROTESTATIO

HABES ADMODUM REVERENDE PRÆLATE. Vosque religiosissimi Lætiensis cœnobii P atres, quibus auctoribus, quorum excitatus exemplo, ad hoc elucubrandum opus accesserim; quid spectem, quo procedam ordine; quam vera hæc sint quæ trado ac probabilia; qui opem contulerint hactenus, quibus ex fontibus pleraque hauserim; quid Lectores flagitem, ac Vos præsertim: nam mihi plurimorum instar Vos estis, quorum et judicium atque eruditionem in sacris antiquitatibus examinandis, et promptum studium in indagandis, et benevolentiam in communicandis, sum frequenter expertus. Precum quoque Vestrarum mihi non defutura spero auxilia: quibus subnixus et maturius accuratiusque hoc perficiam opus, et ad imitanda, quæ memoro, Divorum exempla diligentius incumbam. Ac sane plus in sanctis illis Vestris precibus præsidii colloco, quam in quantavis vel industria vel contentione, mea aut aliorum. Neque mea hæc me opinio fefellit adhuc. Dicam libere: unum e præcipuis hujus operis in cælo Patronis, qui vitam mihi, qui vires, qui otium, qui lumen ingenii a Deo impetrent, esse censeo sanctissimum Vestrum quondam Abbatem ANTONIUM WINGHIUM. Nec enim potest quam hic ita sancte susceperat mentem, in cælis mutasse, etsi clarius nunc pervideat imbecillitatem meam, et quibus involutus tenebris sim peccati et ignorantiæ. Et quidem postquam ille migravit e vita, visus sum mihi quandoque, felicius quam sperassem, allatam unde unde operi huic difficultatem extricasse: quod illius patrocinio acceptum tuli; nec vana, ut arbitror, fide. Vos spero ab amantissimi Parentis vel judicio vel benignitate nequaquam velle dissentire. Oro igitur, ut precemini identidem Deum Dei matrem benignissimam, Sanctosque omnes, ut hoc sanciant curentque opus a me consummari; sed et studia ita conformari mea moresque, ut plus ipsis ab imitatione quam laudatione mea honoris accedat, mihi ceterisque mortalibus emolumenti.

Id tamen ita suscipi a Vobis opus meum volo, quod et antea professus sum, ut HISTORIAM HUMANAM. Si quæ sunt ex Divinæ Scripturæ libris hausta quandoque, si quæ ex probatis veterum scriptis; iis par est suam constare auctoritatem; iis vero quæ ex aliorum historicorum monumentis, quantam singuli merentur auctores. Si quæ a me visa commemoro, in iis an fidem merear, ii viderint, quibus meæ explorata est vitæ ratio. Quæ ante meam gesta sunt ætatem narranti nolo fidem habeat quisquam, nisi a quibus ea acceperim, edicam: illis vero credi postulo, si digni sunt; sin minus, ignosci simplicitati meæ, qui improvide crediderim.

Non existimo uspiam me a sacrosanctis Summorum Pontificum legibus, decretis Conciliorum, Catholicorum Patrum scitis vel latum unguem recedere: in eoque operam pono, ut maxime genuina et probata Sanctorum Acta promam. Si quid tamen aut protuli in lucem, quod non modo in solemnibus Ecclesiæ conventibus recitari, sed nec privato studio a piis hominibus legi, verum perpetuis obrui tenebris Ecclesia volebat, si quid temere pronuntiavi scripsive non satis illius definitionibus consentaneum; id repudio ipse ac damno. Neque sciens ulli tribui Sancti ac Beati appellationem, cui non eam vel Ecclesiæ judicium, vel majorum pietas, vel antiquorum Scriptorum auctoritas contulerit. Nulla cujusquam, qui non videatur per communem Ecclesiæ consensum, vel immemorabilem temporis cursum, aut per Patrum virorumque sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia ac tolerantia Sedis Apostolicæ vel Ordinarii, venerationem obtinere, miracula, vaticinia, arcanorum manifestationes commemoravi, quæ sunt nuper iteratis Pontificis Maximi constitutionibus vetita. Si tamen peccavi uspiam imprudens (nam Sanctos Deumque arbitrum mentis meæ testor, sponte id nec fecisse, nec facturum umquam, etiamsi me millies ea caussa mortem necesse esset oppetere) sed si inscius uspiam hoc in genere sum hallucinatus; monete eruditissimi Religiosissimique Patres, vel alius quivis veritatis studiosus; corrigam illico: neque hæc solum corrigam, quæ tanti sunt momenti, sed si quid aliud, quantumvis exiguum, circa Chronologiam, topographiam, Acta ipsa, remve aliam quamcumque peccavi, aquocumque cognovero veritatem, continuo retractabo. Æternam Veritatem precor, ut et mentes Vestras meamque illuminet, et calamum regat; donec perenni nos sui conspectu a fruitione, studiis hisce et laboribus ærumnisque perfunctos, dignetur.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.

Svezak I Kalendar godine