Methodus et symmetria operis.
§ I. Ordo dicendorum et ratio.
Rerum omnium quæ existunt, ordo quidam est ac modus, a natura, aut potius ab auctore naturæ, sapientissime constitutus. Cernitur is quoque (licet sæpius hominum improbitate perturbatus) in rebus publicis, ex pulcherrima partium omnium, ceu membrorum, compositione ac disciplina consertus. Verum alibi nusquam illustrius, quam in Sanctorum vita elucet, a quibus est tum in Numinis veneratione publica ac privata, tum in ceterarum functionibus ac muniis virtutum, omnique vitæ ratione, ordo quidam, idemque fere Divina haustus institutione, studiosissime conservatus; ut æquum propterea sit, omnem, qui de eorum gestis instituitur, sermonem certo quoque ordine disponi. Ergo ne quis ut in vasta atque immani silva chaos quoddam suspicetur, atque indigestam molem; breviter hic totius operis ordinem explicabo. Ac primo rerum ipsarum quæ dicuntur est ordo: dein eorum quæ perspicuitati serviunt ac commodo Lectoris, apta atque idonea ratio tum styli qualitas et conformatio: Indicum etiam (nam eorum præcipuus præcipuus est usus) necessaria explicatio: odiosæ præterea sunt quæstiones nonnullæ ac censoriæ notationes, a quibus cur retorqueam stylum, exponenda est caussa: demum quæ in posterum mediter, operum est idea quædam aut consilium aperiendum.
Qui antehac Sanctorum Vitas scriptere, ii vel nullum secuti ordinem sunt, ut qui secundam partem Legendæ composuit, atque in nonnullis voluminibus Lipomanus; vel alphabeticum dumtaxat nominum, ut Mombritius; vel ætatis ac temporum, ut recentiores nonnulli, vel festorum, quæ in ritualibus libris Ecclesiæ Romanæ descripta sunt, ad quæ ceterorum Sanctorum, etsi in nullis extent Kalendariis, mortuales dies accommodant; ita Jacobus de Voragine, Surius, ac reliqui fere omnes. At si in eumdem diem plures inciderint Sancti, horum ab iis promiscue scripta nomina; vitæ editæ, nullo vel ætatum discrimine, vel litterarum; ut cernere est in Petro de Natalibus ac Surio. Ego fastos quidem sum Romanos secutus, ut quo quisque in cælum migravit die, aut quo præcipua illius agitur festivitas, Acta darem. Sed et dierum quoque singulorum Sanctos in certum reposui ordinem, ut, quantum eorum assequi ætatem potui, prius de iis agerem, qui prius vixerunt, aut certe prius excesserunt e vivis. Non ita tamen id arripui scrupulose, quin ubi ætas controvertitur alicujus, communi adhæserim sententiæ, licet ut verior ea esset timerem. Ubi nullo ex vestigio certam deprehendere ætatem aliquorum potui, ut sæpe Martyrum, hos in ea conjeci tempora, quibus maxime congruere visi sunt. Sed de chronologia mox iterum.
Primum igitur consignato die quolibet qui eo die coluntur Sancti, aut quorum quoquo modo celebratur memoria, eorum nomina ordine, quem jam exposui, recenseo; addito, cum mihi cognitus est, loco quo vixerunt, et quam gesserunt dignitate, aut gradu, v. g. S. Gaudentius Episcopus Novariensis in Italia. S. Leo Tribunus, Martyr in Bulgaria, etc. Atque ea ratione unico obtutu de quibus eo die agatur Sanctis, quoque ordine, perspici potest.
Sequuntur Prætermissi et in alios dios rejecti. Sæpe namque Sancti unius plura sunt festa, in una etiam atque eadem Ecclesia: nam quorumdam obitus sive natalis celebratur, Translatio, nec una; ordinatio, miraculum quodpiam: aliorum a diversis populis diverso die agitur, etiam eadem celebritas. Esset vero illud ridiculum, si quis unius Sancti pluribus diebus edi uno in opere Acta vellet. Semel igitur illa dedi; quibus vero diebus alibi agitari eorum festivitatem vel recoli in Divinis officiis memoriam comperi, indicavi isthic, ubi Acta eorum queant inveniri: idque eo consilio, ut si quis Patroni fortassis sui, aut cetoroquin quopiam in loco celebris Sancti Vitam quærat, neque tamen eo die reperiat, sciat quo sibi sit recurrendum. Plerumque vero ad eum diem cujusque Vitam rejicio, quem maxime solennem agi existimo in loco ubi illius conditum est corpus, aut qui illius ortu patrociniove gloriatur. Sunt præterea recentioribus Martyrologiis, aut Sanctorum catalogis, multorum inscripta nomina, quibus tamen cælestes honores non sunt Ecclesiæ judicio decreti, vel antiqua populorum pietate prærogati. Hos ego mihi omittendos esse merito existimavi, recentiores præsertim: neque præter Venerabilem illum Ludovicum Blosium Abbatem Lætiensem, (cujus cur vitam hic dederim, suo loco exposui) alterius cujusquam res gestas retuli, qui non ab aliquibus scriptoribus in Divorum albo collocetur. An legitime id factum esset, sæpius addubitavi; ac tunc si dedi vitam, (dedi autem paucorum) omisi tamen Sancti aut Beati titulum: plerumque tamen Vitam omisi, nomen indicavi, ut sicubi me mea conjectura fefellerit, me lector eruditus admoneat. Ac vero conjeceram in hanc Omittendorum classem nonnullos, quorum postea et sanctitatem publicis festis monumentisque celebratam didici, et res gestas accepi.
In hoc quoque omissorum syllabo ordo est a me duplex observatus: nam primo eos recenseo, qui in priorem, juxta Kalendarii seriem, rejiciuntur mensem aut diem: exempli gratia, si die xii Januarii in Martyrologiis Sancti occurrant, quorum aliqui x Februarii, vi Aprilis, xv Januarii, vii Januarii colantur, alii etiam plane omittendi videantur; primum eos refero qui ad præcedentes Januarii dies, tum qui ad ipsum duodecimum pertinent, sive qui adscripti illi diei sunt, sed videntur esse omittendi; dein qui ad dies consequentes ejusdem mensis; ac denique mensium aliorum, eadem semper serie atque ordine dierum. Secundo cum omnino prætermissi eodem die plures sunt, hos quoque eo ordine digessi quem eorum postulare ætas, etsi non semper accuratissime expensa, videretur.
Tertio loco Præfationes sunt, sive προλεγόμενα, aut præviæ de vitis singulis dissertationes. In his locum, in quo præcipue Sancti singuli coluntur, quove orti, aut in quo ætatem degere, vel quem suis reliquiis consecravere, expono: tempus quo vixere, ex certis characteribus, si quidem ii suppetunt, eruo: sanctitatem publice celebratam, ex Actis canonizationis, Martyrologiis, veterum scriptorum testimoniis, templis eorum honoridicatis, reliquiarum legitimis translationibus, atque aliis monumentis, affirmo: Vita a quod scripta, quo tempore, quibus probata, citata, a quo accepta, commemoro. Atque in hoc postremo capite ita sum religiosus (quod id existimem ad gratitudinem testandam, impetrandamque fidem valere quam plurimum) ut nullam omnino Vitam edam, quin a qua Ecclesia aut cœnobio accepta sit, indicem; expressis etiam privatorum nominibus, qui vel suos codices commodarunt, vel sua manu ex alienis Acta vel unius Sancti descripsere. Et fuerunt, qui quas paraverant publico vitas, eas a se dilucidatas in hoc tamen amplo opere maluerunt extare, quam separatim tenui cymba vagari: his etiam ut æquum est, suus constat honos; uti et iis qui e Græca lingua, aliave barbara vitam alicujus Sancti vertere, aut miracula. Quæcumque vero in Rosweydi armariis reperi, ea omnia summa fide significo ab eo me accepisse: idque eo studiosius facio, quod fuit nonnemo, qui vel existimavit, vel certe persuadere aliis conatus est, nullam a me Vitam edi, quam nonille olim congesserit. Melius id norunt qui plurima post illius mortem suppeditarunt et in dies suppeditantamici. Magna tamen pars operis, aut totum potius illi debetur, quod et multa collegit, et auspicatus est opus, quod vel mihi fortassis non venisset in mentem, vel certe ut id aggrederer non sivissent Ordinis nostri Præsides.
Non Vitas autem solas edo Sanctorum, sed et Translationes, et patrata ab iis post mortem miracula; quæ si separatim peculiari commentario descripta sunt, iis sua præfigo Prolegomena æque ut vitis ipsis, eodemque modo ea dilucido: sin pars sunt Vitæ, eive attexta, de iis seorsim nisi in communibus ante Vitam Prolegomenis non disputo. Si quæ autem alia de iisdem Sanctis alii tradidere scriptores, ea vel in Prolegomenis, vel post vitam profero, aut si eadem narrantur in Vita, indico solum. Prolegomena vero ipsa si prolixiora sunt in plures partior paragraphos. Quæ porro Prolegomenorum, eadem Vitarum est ratio, quæ non continua serie conscriptæ ab auctoribus sunt, sed a me e variis scriptoribus collectæ, quasique consarcinatæ. Ceterum quæ in hisce Prolegomenis tracto, eadem v. cl. Andreas Saussaius in commentariis apodieticis ad Martyrologium Gallicanum, daturum se pollicetur, fortassis etiam luculentius. Miracula Sanctorum sunt qui edi non probent, vel quod iis, ut loquuntur, confirmari nunc nostræ religionis veritatem necesse non sit, vel quod multa in iis inesse videantur inania ac futilia, quæque risum potius exprimant quam fidem aut pium animi sensum, vel denique quod in iis multa multa memorentur Ecclesiasticæ libertatis violatoribus, sacrorum contemptoribus, aliisque sceleratis hominibus inflicta cælitus supplicia, quæ qui eadem nunc designant flagitia, merito sibi sentiunt esse pertimescenda, putantque palam exprobrari. Quam fidem quæ vulgantur a me Divorum historiæ mereantur, sequenti capite exponam. Non solum autem ad religionis persuadendam veritatem aut facta olim miracula sunt aut fiunt etiamnum a Deo: magnus eorum fructus est, si a sceleribus deterreantur mortales: quamquam neque hoc potest accidere, quin confirmetur etiam religio, ac præsertim salutaris de suprema Dei providentia opinio. Et multi ante me sapientissimi sanctissimique viri Sanctorum conscripsere miracula, quorum sunt quædam in generalibus Ecclesiæ conciliis approbata.
Quarto ipsas edo Vitas germana phrasi, qua sunt olim ab Auctoribus conscriptæ, cum mss. codicibus accuratissime collatas; si quidem archetypa ejusmodi exemplaria reperire potui. Si non extabant illæ prius Latine, indico quis verterit; ubi id non indico, sed solum e Greco, Italico, Gallico, Hispanico, Teutonico versas, a me versæ sunt. Si plures extant unius Sancti Vitæ, et a nominatis præsertim scriptæ auctoribus, eæque hactenus non editæ, omnes hic edo; nisi compendia sint aliæ aliarum. Nam cum antiqua nactus sum Acta, plerumque Metaphrastæ et recentiorum narrationes prætermitto.
Hisce vitis ac miraculis subjicio, ubi opus esse videtur, perbreves Annotationes; quibus vel variæ lectiones in diversis mss. animadversæ indicantur, non omnes cujuscumque generis, quod esset supervacaneum, sed quæ alicujus esse momenti visæ sunt; vel si quæ nomina urbium aliorumve occurrunt locorum, quæ non satis in eadem Vita explicata esse videantur, ea breviter ubi sita sint annoto. Si quæ verba barbara, aut minus usitata, eoque obscurā, explano ea breviter. Si quæ temporum nota, a vulgata dissentiens chronologia, aut quæ non satis perspicua esse videatur, eam, si in Prolegomenis id factum non est, expono. Si quid est quod cum Theologorum placitis neutiquam congruere videatur, id vel enodo, vel qua licet excuso, vel etiam qui corrigi possit doceo. Denique cum præter eam quam edo Sancti cujuspiam Vitam, alia extent subinde ab aliis scripta auctoribus ejusdem Acta, aut ab historicis relata, si quid hic omissum aut aliter narratum sit, admoneo.
Non defuere viri doctissimi, qui hasce Annotationes existimarent nullum esse usum habituras, eoque ut vano labori parcerem hortarentur. Neque enim eruditos Lectores illis egere; neque qui egeant, eorum esse habendam rationem, nisi ipsam passim velimus Latinam phrasim in rudium gratiam explanare: Jacobum Sirmondum, Dionysium Petavium, aliosque pari eruditione viros Annotationes hasce, aut etiam propter eas opus universum contempturos. Perculit, fateor, me virorum tantorum allata ad labefactandum institutum meum auctoritas. Ergo ne Heroibus illis, qui mihi singuli instar essent plurimorum lectorum, aut etiam omnium, displiceret labor hic meus, quas jam paratas habebam Annotationes expunxi plerasque; ideoque rariores quatuor primis diebus adjectæ. His excusis, cum bella justitium, ut ante scripsi, prælis indixissent, pensiculatius cœpi cogitare, quibus hæc ederem? anne solos eruditissimos homines volvere opus meum vellem, an non potius plebem omnem litteratorum? his numquid commodo esse Annotationes illæ possint? Cui ingratum fore, ubi Sancti alterius fieri mentionem legerit, moneri quo die sit illius Acta reperturus? Si solum Petavii Sirmondique similibus legi mea velim, satis esse si decem aut duodecim cudantur exemplaria; neque enim esse nunc aut intra longissimum fortasse tempus futuros pari eruditione decem. Quid? an nescire eos, scribi multa quibus solum vulgus rude et imperitum utatur, plura quæ mediocriter docti legant, quæ doctissimi pauca? Notam mihi eorum esse humanitatem ac comitatem, plurimis litteris officiisque immerenti mihi præstitis testatam, ut non facile sint, quod ipsis etiam usui non sit, sed prodesse tamen aliis queat, aspernaturi. Accedebat aliorum scriptis celebrium virorum auctoritas, Jacobi Tirini, Joannis Tollenarii, Laurentii Uweni, Autberti Miræi, atque aliorum multorum, qui et lectas hasce brevissimas notas probabant, et ut porro similes elucubrarem hortabantur.
Antonii Winghii Lætiensis Abbatis longe vires meas, ac fortassis modum humanæ imbecillitatis, vota ac consilia excessere. Optare enim se aiebat, ut non brevissima solum scholia, sed luculentiores commentarios darem, quales fere Petrus Halloix noster ad Vitas Sanctorum Scriptorum Orientis adjecisset, de quo auctore multus tunc nobis fuerat sermo, et cum summa ejus, ac merita, conjunctus laude. Negavi eam esse mihi vim animi, ac corporis firmitatem, nisi viginti alios excitaret ipse, qui ad idem studium suam operam serio conferrent. Quem deinde lecturum hæc? cogitaret operis mei molem etiam absque ejusmodi commentariis: quid si illi accesserint, et par characterum magnitudo? Trecentis profecto voluminibus opus omne non iri expletum. Acquievit continuo responsioni huic meæ vir optimus.
§ II. Ad perspicuitatem et lectorum commodum excogitata.
Providere quidem omnes oportet, qui ad libros edendos animum appellunt, ut non modo stylus clarus apertusque sit, sed et litterarum forma ac chartæ ratio sit ejusmodi, nihil ut lectorem offendat ac fatiget. Numquam tamen mihi eorum imitanda esse duxi exempla, qui characterum magnitudine, nitore chartæ ceteraque elegantia capti, nil pensi habent, quanti pretii futuri sint libri, et quam multi eos coempturi. Volui ego ita opus hoc meum cudi, ut nec fœda esset charta, neque deformes litteræ, quæ averterent potius, quam allicerent lectorem; neque tamen ita splendida essent ac sumptuosa, ut emptores pretii magnitudo deterreret. Idcirco Typographum monui, prudentem virum ac cordatum, ut chartam, characterem, et cætera quæ opus forent, adhiberet, qualia sibi esse utilia judicaret: nam quod illi utile esset, id mihi maxime jucundum fore, ut nimirum quam plurimi libros meos emant ac legant. Fecit ille pro sua prudentia et humanitate, ut neque papyri aut typorum munditiam requirerem, neque pretium enorme damnarem. Et quidem ordinari a me characterum diversitatem et modum voluit, ac cetera quæ censerem operis perspicuitati servire. Quæ huc faciant, quæque adhibita litterarum differentia, summatim hic edisseram.
Primum grandiori forma characteris (ut de titulis nihil dicam) impressa Sanctorum cujusque diei nomina, ut ipsa litterarum magnitudo illico oculos advertat Lectoris animumque. Ejus tamen Sancti nomen, cujus eo die festivitas sit in Romano Kalendario consignata, quadratis est litteris, ut emineat, non tamen primo loco, ut in Martyrologio, sed ordine ætatis, efformatum. Duo deinceps sunt genera litterarum, mediocri magnitudine, quam ex re medianam vocant; aliæ longiores aliquanto quam latiores, vulgo Italicæ dicuntur; typothetæ nostrates, quod iis calamo efformandis citatius moveri manus possit, et velut currere videatur, Cursivas quasi cursorias, appellant. Aliæ rotundæ sunt ac teretes, et passim Romanæ nominantur. His Vitas, et quæcumque alienis verbis efferuntur, excudi curavi: cursoriis illis quæ mea sunt, aut quasi mea, quia adjutorum et laboris sociorum, de quibus infra. Annotationes tiones vero, ut quas lectorum quidam præteribunt festini, vel sibi non necessarias rati, minimo excusæ sunt charactere.
Principio Vitæ cujusque aut præviæ meæ de ea dissertationis, in margine diem signavi quo is colitur Sanctus, et annum quo decessit: vel si annum certa nota temporis circumscribere ac definire non potui, tum seculum quo vixit, aut seculi initium finemve expressi. Ast in supremo margine quasique superliminari paginæ cujusque et Sancti nomen, cujus isthic datur vita, et dies mensis adscriptus; ne quemquam oporteat plura volvere folia ut norit quo de Sancto agatur, et quo die mensis. Quia vero ejusdem Sancti plures quandoque sunt vitæ, a diversis scriptæ auctoribus, ideo in exteriori margine paginæ cujusque, summo loco a quo ista auctore sint quæ dicuntur, aut unde accepta indicatur, hac formula: AUCTORE N. N. EX MSS. aut EX EUSEBIO, EX SURIO etc. Si quæ ea pagina habentur, quæ nulli certo tribuenda Auctori videantur, sed sint a me undique compilata, adposui, EX VARII.
Vitas singulas in capita distribui, ut laborem levarem tædiumque Lectoris. Neque semper partitiones sum secutus quæ vel in aliorum editionibus vel in MSS. extabant, quod plerumque mutuo non responderent codices; unde conjecturam capiebam, non esse ab ipsis auctoribus illas capitum factas sectiones ac titulos. Si quando divisisse Auctorem commentarium suum in capitula, aut titulos apposuisse, probabile fuit, retinui utraque. Nisi forte brevia nimis capita erant, et quasi a singulis periodis repetita, aut nimis longa et ad plures paginas diffusa: aliam enim tunc divisionem adhibui; ea tamen moderatione, ut priorem Auctoris partitionem singillatim exponerem, præsertim si additi tituli essent. Ipsorum porro titulorum alii cursoria, rotunda alii littera impressi; illi a me, hi ab auctoribus compositi, aut certe in MSS. reperti.
Quia vero auctorum præfationes sæpenumero jejunæ sunt et frigidæ, narrationes ipsæ inertes et languidæ, ac succo vacuæ; ne quis possit queri male in iis legendis operam collocari, aut certe ne molesto quidpiam quærendi labore conficiatur: compendia omnium quæ tractantur in margine apposui, quasique in summam cuncta aut certe præcipua redegi. Hæc qui percurret, paucis horis vasti etiam voluminis materiam evolvet: si penitius quidpiam introspicere ac pernoscere cupiet, licebit pensiculare ac sigillatim cuncta perlegere.
Annotationes singulis subnexæ capitulis quem ad locum spectent, præfixæ litteræ significant, quæ eædem et in contextu orationis et in margininibus impressæ. Quæ ex divinæ Scripturæ libris aliisve citantur auctoribus, ea quo ex loco sumpta sint vel in ipsam serie narrationis indicatur vel in margine. Quæ autem cito Auctorum loca, ipse vidi: nihil aliena fide profero: si Auctores non fuerunt ad manum, apud quem eos citatos repererim indico. De iis quæ sunt ex peregrinis linguis Latine versa, sequenti paragrapho dicam.
Numeros addidi justis intervallis ad Vitam ac præfationes. Hos subservire posse Indicibus rebar cum impressionem auspicare. Facilior reperta dein ratio est. Possunt tamen hi numeri aliis usui esse: neque aut deformant historiam, aut ab aliorum consuetudine scriptorum abhorrent; et fere hosce numeros exprimo, cum vitam unam cito ad alterius illustrationem.
§ III. Stylus Auctoris.
Expectat nunc fortasse quispiam, ut quæ scriptorum profero monumenta, sola fere antiquitate commendata, ea extrinsecus saltem styli elegantia condecorem; quæ, inquam, ad eorum explanationem profero, iis munditiam addam ornatumque dictionis. Ita qui veterum semitruncas statuas, carie situque exesas imagines, fractos enses ac loricas consectantur, ea ubi adepti sunt, vel in fabrefactis capsis reponunt, vel limbis pretiosis circumdant, vel illustri in cœnaculis loco suspendunt, quasi hac vetustatis reverentia, illius fluentem ac prope obsoletum reparare ornatum velint, honorem sibi conciliare. Erunt igitur veterum illæ gemmæ Scriptorum, etsi non magno artificio sculptæ, auro nunc splendidæ dictionis includendæ. Verendum alioquin, ne non modo non augeam, sed plurimum etiam imminuam gloriam Sanctorum, quorum Acta dudum propter inornatam agrestemque dictionem neglecta, ita proferam in lucem, ut nullum iis novæ, vel in ceteris saltem lucubrationibus meis, elegantiæ splendorem adjungam.
Merentur quidem Sancti ut eorum laudes omni eloquentiæ facultate, arte, contentione celebrentur: neque ab eo studio avertere exemplo meo quemquam velim: hortor potius omnes, ut eo vim omnem ingeniumque conferant, ut Sanctorum res gestas stylo illustrent. Nusquam alibi major honestas, dignitas, decus. Nusquam gratia amplior, et eorum qui laudantur, et qui laudationem legunt; nusquam luculentior merces, nusquam invidia minor. Ut tamen dedito studio expoliam stylum, inducere in animum non possum: neque fortassis si in id incumberem, optatum assequere: sed ut assequi me posse confiderem, nolim tamen tempus, quod angustis sane a natura definitum spatiis est, ex utilioribus occupationibus ereptum, in eo studio consumere. Nec sum adeo stolidus, qui si quid ultro aptum perfectumque occurrerit, id repudiem, quasi Latine etiam loqui nolim; sed nolo vel tenuem in ea elegantia consectanda operam perdere. Præstat stylus obvius et expositus minimeque operosus: atque eum mihi plures viri graves persuasere. Qui deliciis humanæ litteraturæ pascuntur, alibi eas quærant licebit: non sunt ad eorum genium meæ accommodatæ lucubrationes. Ea Sanctis acceptissima dictio, quæ cum eorum modestia, morumque simplicitate consentit.
Incompto igitur, sed facili usus sum stylo, sive in Prolegomenis digerendis explicandisque, sive in Actis variorum Sanctorum ex Græca lingua aliave vertendis: nam ubi interpretis non est nomen expressum, meus omnis est labor: quo si qui me levare voluerint, in beneficii non vulgaris loco ponam, et potero me tanto expeditius ad alia excutienda referre, ipsosque reor Sanctos iis obsequii memoria ac remuneratione, et quamdiu in vivis erunt, et cum ad ipsos in cælum emigraverint, plene esse satisfacturos.
Unum adhuc monere operæ pretium fuerit, quæ ex Græcis sumo auctoribus, ea ut antea jam versa sunt quandoque transscribere, sæpius meis verbis interpretari: neque enim, opinor, cum linguam quampiam novi, erit qui me, si nolim, alio coget interprete uti; aut prohibebit, si velim. Sed utinam semper essent Græca ad manum!
§ IV. Appendix ad singulos tomos, post inserenda, et forte amplior.
Quoniam addiscimus quotidie aliquid, fimusque assiduo studio sapientiores, multa me antea etiam sedulo indagantem fugerunt, quæ deinde absolutis jam aut certe affectis tomis his duobus, amicorum beneficio sum assecutus, de Vita Sanctorum quorumdam, translationibus, miraculis: quorum alii ignoti mihi erant, aliorum Acta vel nancisci nequiveram vel non integra, aliorum miracula, ceteraque insignia ignorabam. In Appendixem hæc conjeci, suis locis, quæ accurate indicavi, inserenda, si nova unquam hujus operis adornetur editio; quod (ut nunc sunt tempora) cito futurum non spero: si fiat tamen aliquando, aptius fortassis in tres tomos distribuetur Januarius; fecissemque id sane, si prævidissem fore ut tantum moles excresceret. Idcirco si hinc ad asceticas institutiones, conciones, morales in Divinam Scripturam commentarios, sumere quis materiam, ut est amplissima, voluerit; ei ego magnopere auctor sim, ne tomum citet, sed diem mensis, aut cujusque Sancti Vitam: ne, si alia partitio operis fiat, Lectori is suo perturbationem ac tenebras offundat.
Novum etiam edi postea supplementum debebit, ubi ad plurium eruditorum manus pervenerit hoc meum opus: nam multa latent etiamnum, quæ tunc ab iis proferentur in lucem; multa non latent illa quidem omnino, sed tamen adipisci ea non potui; multa de reliquiis ac miraculis adhuc neglecta, colligentur. Sed de hisce rebus, in quibus benignos Lectores navare mihi, aut Sanctis potius operam exoptem, infra admonebo. Edidere vero ejusmodi supplementa complures, ut Cardinalis Baronius ad singulos Annalium Ecclesiasticorum tomos. Andreas Saussaius ad Martyrologium Gallicanum appendicem non unam adjecit, etiam in prima editione, uti hic ego. Atque ut nemini antea id foret usitatum, 'sumerem mihi tamen hanc veniam, ut quæ vel addenda occurrerent vel retractanda, ea si in nova editione non possem, ad alios tomos veluti mantissam adjungerem.
Altera igitur Appendicis caussa est, ut si quid perperam scriptum est a me, retractem: quod quidem ingenue facturum me profiteor. Non possum omnia coram lustrare, et quæ ante pedes posita sunt, ea fortassis non recte semper sum assecutus. Humanum est. Ubi errorem cognovero, fatebor, et ne quem alium decipiam, monebo. Sunt hic ita retractata nonnulla, quorum non eram antea perfecta imbutus cognitione.
Operæ quoque typographicæ, impressores ac typethæ, solent errata, quæ corrigi Auctor velit, committere. Recognovi quidem ipse pleraque cum cuderentur, sed et legentem fefellere me menda nonnulla; et licet a me notata, non sustulerunt ipsi quandoque, quin et nova invexerunt, nec semper poti aut oscitantes per incuriam, sed diligenter etiam advigilantes: nam laxata typorum compage proclive est ut littera una alterave effluat aut subsidat. Quædam igitur hujusmodi errata, quæ alicujus momenti esse videntur, hic emendo: alia vel levia sunt, vel quæ facile assequi Lector possit.
§ v. Indices tomis singulis sex.
Fructum uberrimum ac lætissimum suarum lucbrationum ii referunt Scriptores, qui aptos illis Indices faciunt. Nam quibus etiam non est otium ut opus universum evolvant, ii ex indicibus quid in rem suam haurire inde possint statuunt: qui evolverunt aliquando, illis adjuvantur, ut certa capita, quibus indigent, quæque haud satis accurate memoria tenent, valeant invenire. Tredecim Indices pollicebatur Rosweydus, sed in separatum volumem conjectos mensium simul omnium. Magis ea mihi probata ratio, ut singuli suos Indices haberent tomi; propterea, quod est permolestum, cum re quapiam ex Indice annotata, alium tomum oportet sumere in manus ut ea possit reperiri. Imo cum non una omnes prodeunt tomi, si Indice omni carerent priores, verendum foret ne eorum esset emolumentum vel nullum, vel sane perexiguum.
Additi igitur sunt Januario Indices, atque adeo tomis singulis sui. Sunt ii sex omnino, sed qui Rosweydi tredecim illos fere complectantur.
Primus est INDEX SANCTORUM ordine litterarum alphabetico, non omnium tamen, quorum toto opere, aut eo etiam tomo quoquo modo mentio fit, sed quorum iis diebus, quos ille continet tomus, agitur festivitas, aut certe consignatur et illustratur a nobis natalis. Neque nudum dumtaxat exprimitur nomen; sed cuique præfigitur dies, qui illius consecratus est memoria. Tum singulorum indicatur ordo seu status, officium, laureola; an monachi fuerint, viduæ, Episcopi, Abbates, Presbyteri, Reges, milites, Virgines, Martyres, etc. Demum locus, quem vel vita in eo acta, vel morte, vel reliquiis ad eum translatis, vel gloria miraculorum præcipue illustrarunt. E. G. xiii. Hilarius Ep. Pictavis in Gallia. xiv. Accursius Ord. Minorum Martyr in Mauritania.
Additur deinde quid de singulis tradatur hoc volumine; an Vita? a quo scripta, nominato Auctore, an anonymo, an Sanctorum ipsorum æquali? an ex aliorum scriptis, Eusebii, Metaphrastæ, Lipomani, Surii, Ferrarii? an ex variis Martyrologiis? iisse solum manu exaratis? pluribusne an unico? an ex Menæis Græcorum aut Menologio? an Vitæ præfixa a nobis Prolegomena? quæ si longiora, atque in capitula vel paragraphos, uti Acta ipsa, distributa, eorum elenchus proponitur, quasique brevi in tabella subjicitur oculis, quidquid de singulis Sanctis hic extat. Similis est hic Index ei qui passim in ceterorum Martyrologiis et Hagiologiis visitur, Sanctis alphabeti serie descriptis; et alteri, qui plurimis de quacumque materia disserentibus Scriptoribus usitatus, ut Disputationum ac capitum singulorum texatur syllabus, quo unico fere obtutu universi operis partes omnes perspiciantur. Tales olim Fastos, vel certe, si id mallem, dierum ipsorum, non alphabeti, retento ordine, ut præmitterem, mihi auctor fuit Georgius Garneveltius Carthusianus, vir doctissimus: ex iis enim perspecturos esse omnes, quid de singulis Sanctis nactus essem, quid desiderarem. Id ut facerem tum adduci me non sum passus, non, ne prius (quod tamen cavendum amici monebant) fontes indicarem atque omnibus aperirem meos, quam ipse mihi inde rivos ducerem; sed quod opus non videbatur post Rosweydi Fastos altera suspensa hedera. At faciam id fortassis postea, si ulla in sequentibus publicandis tomis mora afferatur.
Secundus est INDEX CHRONOLOGICUS, sive præcentio quædam accuratioris Chronologiae quam meditor. Hic strictim, ordo seculorum, quot a Christi ortu fluxerunt, juxta receptam æræ subducendæ rationem, texitur; et quo Sancti præcipui, de quibus quoque volumine agitur, obierint, native aut ad episcopatum vel regnum aut quid aliud evecti sint, aut translati anno vel tempore, indicatur, cum id manifestis notis deprehendi potest, vel certe, num ea de re a nobis et quo loco disputetur. Etiam cum nihil ipsi certum statuimus, sed signatum ab aliis annum, quem neque firmare nostro calculo neque rejicere possemus, expressimus, eum tamen indicamus addito Auctoris nomine.
Duo hi Indices, quia Lectoribus ad intelligenter adhibendam lectionem facem præferant, præpositi operi sunt. Ceteri, quia non ad symmetriam quasique generalem fabricam operis pertinent, sed ad extrariam ejus usuram, postponuntur. Ad hosce adjectæ in margine litteræ A B C D E F, quæ laborem levent quidpiam vestigantium. Nam indicata signo arithmetico pagina in qua reperiri quid possit, adhuc laboriosum fuerit, utra columna id contineatur assequi, et an earum alterutrius principio, medio, fine. In eam rem numeros singulis partitiunculis additos excogitaram: neque omnino litterarum toto opere margini imprimendarum non venerat in mentem, sed necessarias non judicaram, verebarque nimium oplere margines, quod oculum offendit vel cursim perlustrantium libros. Verum qui hos singulari industria Indices concinnavit, de quo infra, aliud ut factum præoptarem persuasit. Nec difficile erit Lectori eas litteras in singulis paginis sibi cogitatione describere, ut quod scrutatur facilius queat reperire, cum littera ea quam fingere eum animo jubemus, semper hic numeris paginarum indicatis addita sit. Sin numeros antea in singulis Vitis expressos addere hic voluis-semus, facile orta aliqua esset ex numerorum multiplicitate confusio; cum præsertim eosdem numeros crebro prior columna in Prolegomenis, et in Actis posterior exhibiteat, quare aliquod rursus statuendum fuisset discrimen. A igitur primam prioris columnæ partem designat, sive 24 lineas aut circiter, B secundam ejusdem columnæ partem, C postremam; eodemque modo D E F secundam columnam partiuntur.
Tertius est INDEX HISTORICUS, propria fere nomina continens, non eorum Sanctorum quorum in primo Indice proposita series est, sed aliorum quorumvis hominum. At si Sanctorum quoque, quorum antea datus est Index, aliis diebus, quibus tamen eorum natalis non agitur, mentio fiat; ii in hoc Indice denuo exprimuntur, indicato die quo coluntur, et pagina qua rursus eorum extat mentio. E. G. Gudila Virgo 8 Januar. et 1078. e. Porro Sanctis ac Beatis, vel quibus hæc cælestis gloriæ nomenclatio ab Auctoribus tribuitur, sive, ut, jam dixi, altero horum tomorum celebrentur, sive ad alios pertineant menses, signum † non littera S aut B præfixa, ne ea fortassis oculo quidpiam vestiganti, eoque seriem litterarum gradatim percurrenti moram injiceret. Dies in quos extra Januarium plerique rejiciuntur, indicati non sunt, quod quorumdam ambiguus adhuc nobis sit natalis ac titulus sanctitatis: quorum certus est ac fixus, is fere locis in Indice expressis annotatur. In hoc Indice plerumque ad perspicuitatem vel status hominum singulorum aperitur, ut Rex, monachus, miles, Comes, Abbas, Episcopus etc. vel Sanctorum laureola, Virgo, Martyr, Doctor. Subinde in minus vulgo notis seculum quo vixerunt, vel natio e qua orti, vel regio in qua versati, indicatur. Etiam eorum qui Vitas hic excusas scripserunt aut in linguam Latinam verterunt, in hunc Indicem relata nomina.
Quartus INDEX TOPOGRAPHICUS, continens nomina regionum, urbium, oppidorum, vicorum, montium, fluviorum, fontium, ac quorumcumque locorum. Singulis adduntur Sancti qui illius tomi die aliquo in iis locis obierunt, aut certe coluntur; solaque ea pagina exprimitur qua cœptum de iis Sanctis locisve agi, licet quandoque in iisdem actis sæpius eadem nominentur loca. Omittuntur vero nomina sive regionum sive urbium passim, etiam fere pueris, nota, Italia, Hispania, Gallia, Germania, Anglia, Belgica, etc. Roma, Constantinopolis, Hierosolyma, etc.
Quintus INDEX ONOMASTICUS, sive GRAMMATICUS, in quo verba recensentur obsoleta, peregrina et e barbara lingua efformata, aut ceteroquin obscura, quæ eo volumine occurrunt, ac fere explicantur. Si quapiam indicata pagina littera nulla, ex iis de quibus ante dictum, apposita est, id indicio est sæpius illud vocabulum ea pagina recurrere. Porro et hic et præcedens Index præludium est majoris postea moliendi operis, de quo infra.
Sextus INDEX MORALIS, in quo materia amplissima, quæ Concionatoribus, Catechistis, Interpretibus Divinorum voluminum, institutionum asceticarum Scriptoribus, ac Philologis, esse usui possit. Non est ea tamen juxta festorum Evangelia atque Epistolas distributa, quod is fere cujusque palato gratissimus est cibus, quem coxit ipse sibi, non a caupone nundinatus est. Quæcumque igitur res ad morum conformationem usurpari potest, etsi ipsa ad mores per se non spectet, virtutem, inquam, aut vitium, aliamve animi affectionem non significet; hic a personis separata locisque ac temporibus, brevissime proponitur, aut potius commonstratur, loco indicato fusius exposita. Ad hunc Indicem revocata etiam ea vocabula sunt quæ ordines hominum varios aut status officiaque significant, ut Conjugati, Viduæ, Virgines, Reges, Pontifices etc. Morbi, quorum a variis Sanctis impetrari solita curatio: tormenta irrogata Martyribus: ritus sacri ac profani: religionis Catholicæ dogmata: et quæcumque demum a sacræ Scripturæ interpretibus in moralibus Digresionibus, ut ipsi vocant, congeri et pertractari solent.
Ipsius Scripturæ explicata vel prolata toto opere loca, necessarium esse non putavi peculiari Indice complecti ac repræsentare, quod ejus et vasta moles futura videbatur, et usus pertenuis.
§ vi. Quædam consulto vilata.
Supervacaneum fortasse cuipiam videatur, cum exposuerim quæ dicturus sim, ea quæ non sim dicturus enarrare; quod prope infinitum esse possit. Sed quoniam sunt nonnulla, quæ viri docti dici a me debuisse existimabunt, atque ubi ea pertractem sciscitaturi sunt, aut quid tandem de iis sentiam; occurrendum ei quæstioni ac dubitationi hic fuit, eximendusque ille ex eorum animis scrupulus. Sunt autem quæ quidem nunc in mentem veniunt omnino tria, quæ cum ad multorum Sanctorum historias illustrandas pertineant, nusquam tamen plane et ex professo quid sentiam exposui. Nam quod aliorum reprehensione Auctorum calamum abstineam, nihil attinet dicere: perspiciet id et probabit æquus lector. Ego quidem Nullius addictus jurare in verba magistri, (nec in historia oportet) quod certum aut simile certi visum fuit, arripui, et idoneis testimoniis firmavi. Quod falsum putavi, id libere respui: qui id tradidissent, non reprehendi; solum dixi, falsos videri fuisse argumento aliquo aut interpretis errore deceptos, hallucinatos, non vidisse quæ proferimus aut non examinasse monumenta, denique (quod erat levissimum) ita eos sensisse, mihi aliud videri. Fieri enim nullo pacto potest, ut non dicas dissentire te ab eo cujus quid non probes. At sunt quidam qui non solum sibi a reprehensionibus non temperant, sed in maledicta, contumelias, iracundias, contentionesque pertinaces prorumpunt. Alii cum videri velint sine ulla iracundia disputare ac scribere, et magnam adhibere moderationem, præsertim Criticorum e numero, hæc tamen passim usurpant: Logi, nugæ, gerræ, fabulæ, somnia, stertere hic auctor videtur, an non somniavit cum ista scripsit? satisne sobrius fuit cum id dixit? videre id debuit, si quidquam vidit, etc. At quis omnia videt? Quis omnia, etiam ante pedes posita, attendit? Quis omnia capit?
Ego ne in heterodoxos quidem, (cum quibus mihi tamen, ubi de sacrosanctis agitur fidei mysteriis, quæ isti sacrilege convellunt ac contemerant, æternas esse inimicitias profiteor) sed cum iidem a me dissentiunt, atque a vero etiam aberrant, in historia scribenda vel interpretanda, acrius in eos non invehor. Nam si ex animi sententia quidpiam tradunt, quod tamen verum non videatur, commiseratione potius digni sunt, qui eo teneantur errore: sin ultro malitiosa et veteratoria arte fucum facere Lectoribus student; bis miserandi sunt, quod in errore sint, et voluntario; qui ut evellatur danda est opera, atque orandus Deus ut iis lumen quo perspicere veritatem possint, largiatur. At si verbis eos acrioribus coarguas, obfirmabunt penitus animos. Quamquam sunt inter eos quidam ea petulantia aut potius furore, ut difficile sit non commoveri cum in eorum scripta incideris: quo in genere mihi nonnumquam Magdenburgenses Centuriatores esse videntur, at præ illis etiam Joannes Balæus spurci oris ac calami scriptor, atque illius similes nonnulli non Ecclesiæ solum, sed et monasteriorum desertores, qui vereri videntur ne non serio profugisse a Catholicorum castris existimentur, nisi in ipsos ipsorumque majores, quavis vel dignitate vel sanctitatis opinione illustres, impudenter deblaterent. Sed neque in horum castiganda maledicentia perdendum mihi laborem esse duxi; quam etiam inter ipsos ii damnant qui sunt aliquanto moderatiores. Multo etiam minus in alios Scriptores aculeatum stylum vibro.
Adversus omnes religiosorum hominum congregationes quam decet reverentiam adhibeo, multaque de iis honorifice et libenter prædico: iisque gratulor, quod ipsorum institutis informati complures ad eximiam sanctitatem gloriamque pervenerunt, unde ipsos ordines summa laus, et summa gratia Ecclesiæ universæ est consecuta. Nulla eorum decora, quæ quidem a sanctis hominibus in eos manarint, sciens prætereo. Si quid me latuit, suggerant. De nullo ordine parcius, quam de nostro loquor, ut qui sit e postremis ac minimis. Sed venio ad ea quæ veluti scopulos ac syrtes quasdam vitanda mihi proposui.
Primo, inter Hibernos ac Scotos magna pugnatur pugna de natione, nomine, patria, gentilibus Sanctis. Contendunt Hiberni, veteres Scotos Hiberniæ incolas fuisse; (nec potest hoc negari) ab illis ortos se veros et germanos Scotos esse: quod non eo nomine appellentur, ideo fieri, quia quam olim in Britanniam miserant coloniam, ea cum Pictis aliisque Britannis atque Anglorum quoque nonnullis in unam coaluerit gentem, et Scotorum sibi velut proprium vendicaverit nomen; veteres omnes Sanctos, qui Scoti dicuntur, non ex hac bellicosa natione, aut nationum colluvione, sed ex Hibernia, Sanctorum insula, ortos esse omnes. Hæc illi, nec falso omnia. Negant Scoti ab Hibernis se, quos probrosis etiam nominibus incessunt, prognatos: sed cum majores sui olim Hiberniam insulam tenuerint, subjugatis Hibernis Aboriginibus, postea tamen migrasse omnes in Britanniæ partem eam quæ nunc Scotia dicitur, non armis pulsos abignava gente, sed sponte sua, fortassis ut saxosa et aspera regio duraret ad laborem corpora et animos, quos fœcundum ac molle Hiberniæ solum effeminare potuisset: Sanctos Scotos suos esse omnes, apud se habitasse et obiisse. Atque ea aguntur tantis aculeis verborum, animorum acerbitate tanta, ut putes de imperio non solum insulæ utriusque, sed prope universi orbis terrarum esse certamen, cum possint majorum laudem utrique participare, eo cumulatius, quo perfectius eorum fuerint virtutes imitati. Non sum nescius utra pars sæpius (non semper tamen) jure superior esse videatur; sed decidere lites tantas, haud id opis meæ esse confiteor. Cum Scotos appellatos esse Sanctos reperio, Scotis accenseo; cum Hibernos, Hibernis: cum loca memorari, in quibus vixerint, modernæ Scotiæ, secerno ab Hibernis, secus cum Hiberniæ. Auctores neotericos gentis utriusque sequor, cum veterum dicta proferunt; cum sua auctoritate quid narrant, aut ea citant monumenta, quæ nec ego vidi, nec videre facile quisquam possit, sollicite pertento omnia, nec temere usquam pedem figo. Nolo mihi Hibernos irasci aut Scotos, cum utramque gentem amem: Sanctos quorum gente se satos gloriantur, (unica tamen, uno a Patre propagata, una lege caritatis colligata, natio Cælitum est) mihi propitios esse precor, ut et Divinam mihi gratiam concilient, et intelligentiam imprimant Actorum suorum, quæ plusquam Cimmeriis obvoluta nonnumquam tenebris sunt.
Alter scopulus, ad quem ne affligerem aut quoquo modo appellerem navim, hactenus cavi, est de Galliarum Apostolis disputatio. Omnes fere Gallicanæ Ecclesiæ a Christi et Apostolorum ejus discipulis plantatæ apud se fidei primordia repetunt. Multis viris doctis, etiam Gallis, ea non probatur opinio; quod et S. Gregorius Turonensis lib. 1 histor. Francor. cap. 28, primarios eorum, qui ab Apostolis, aut saltem Apostolorum ævo a Romanis Pontificibus missi in Gallias prædicantur, Decio imperante, sub annum Christi 250 scribit advenisse, atque ista ex historia passionis sancti Martyris Saturnini profert: Sub Decio et Grato Coss. sicut fideli recordatione retinetur, primum ac summum Tolosana civitas S. Saturninum habere cæperat Sacerdotem. Hi etiam missi sunt, Turonicis Gatianus Episcopus, Arelatensibus Trophimus Episcopus, Narbonæ Paulus Episcopus, Tolosæ Saturninus Episcopus, Parisiacis Dionysius Episcopus, Arvernis Stremonius Episcopus, Lemovicinis Martialis est destinatus Episcopus. Et Gregorio multo antiquior Sulpitius Severus S. Martini discipulus sacræ historiæ lib. 2 ita scribit: Sub Aurelio deinde Antonini filio persecutio quinta agitata. Ac tum prima intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta. Difficile est tamen credere, ab Apostolis, quorum in omnem terram sonus exivit, et in fines orbis terræ verba eorum, Galliam cultissimam provinciam et late Romanis frequentatam, omnino esse neglectam. Sit sane S. Dionysius Parisiorum Apostolus alius ab Areapagita, et multo recentior, quod facile viris doctissimis assentiar; an non alii ante eum in Gallia, et multi, extitisse potuerunt præcones veritatis? Treviri ante S. Maximinum, qui Constantini Magni vixit temporibus, septem et viginti habuere Episcopos, et plerosque eorum publice venerantur, nec omnes tamen, imo paucos, martyrio sublatos. Quis credat 80 annorum spatio a Decii temporibus, aut 170 a Marco Aurelio, tot in una Cathedra sedisse? Sed hac omni disputatione abstineo. Cum vitam nactus sum Sancti alieujus, quid de ejus ætate in ea tradatur, quid ab aliis Scriptoribus astruatur, et quatenus id probem, expono. Pleniorem de ea re omni disceptationem vel relinquo doctioribus, quorum nonnulli nuper de hac controversia præclare scripserunt, vel alteri loco ac tempori reservo.
Tertia Syrtis est, quam velis remisque devito, Hispaniensium quorumdam Scriptorum auctoritas. Dexter Paciani Filius, inquit S. Hieronymus lib. de illust. Eccles. Scriptorib. cap. 132, clarus apud seculum, et fidei deditus, fertur ad me omnimodam historiam texuisse, quam necdum legi. Fuitis Prætorio Præfectus sub Theodosio seniore, eique librum eumdem, ut viri eruditi censent, Hieronymus dedicavit. Historia illa, quam nondum viderat S. Hieronymus, licet sibi dicatam ab amico, aut certe destinatam, ea an umquam prodierit nescio: nusquam certe citatam legi. At nuper repertum est Chronicon quoddam, in quo Sancti plurimi, Chronologiæ qua nunc utimur ratione, non per æras aut Consules distributi referuntur, qui vel ex Hispania oriundi vel in ea rerum gestarum gloria clari fuerint; idque Fl. Dextri nomine vulgatum. Et genuinum illius fœtum esse Hispani plerique mordicus pugnant. Annotationibus id Rudericus Carus, prolixis commentariis Franciscus Bivarius illustrarunt: apologiam pro eo scripsit Thomas Tamayus de Vargas v. cl. amicus meus. Plurimi viri docti negant id Dextri opus esse, et multa afferunt argumenta, nec parum valida, quamobrem ipsis ita videatur. Nolo ego in certamen hujus Scriptoris gratia cum bellicosa gente descendere. Cujusmodi esset Dextri opus, nemo tradidit. Hoc Chronicon an omnimoda historia dici potuerit, alii viderint. Mihi opus videtur scriptoris non indiligentis, sed qui obtorto collo in Hispaniam trahat quotquot potest viros illustres, et in Sanctorum classem redigat, quos ne constat quidem Christianos extitisse. Sed dictionis elegantiam requiro, qua usum fuisse Dextrum facile assentietur, qui patrem ejus Pacianum, cujus domestica disciplina vel exemplo optimis artibus institutum fuisse filium verisimile est, legerit castigatæ eloquentiæ virum prædicari ab Hieronymo, et tam vita quam sermone clarum; quique ista meminerit ab eodem Hieronymo scripta esse ad Dextrum, Ut quod Cicero tuus, qui in arce Romanæ eloquentiæ stetit, non est facere dedignatus in Bruto. Quis suum dicet Ciceronem dicive patietur, qui numquam eum legat? aut quis leget, et tam inornate scribet? Sed tamen sentiat quisque ut volet: ego Chronicon illud nec esse Sub Decio et Grato Coss. sicut fideli recordatione reti-
Dextri assevero, neque contentiose pernego: ejus auctoritate non temere nitor, præsertim si alii melioris notæ Scriptores refragentur.
Nuper Luitprandi Diaconi Ticinensis, dein Cremonensis Episcopi, antea, ut volunt, Subdiaconi Toletani, Chronicon et Adversaria prodierunt, multimoda antiquitate referta, cum eruditis Notis Laurentii Ramirezii de Prado v. cl. et Hieronymi de la Higuera nostri. Audio dubitare viros doctos, an Luitprandi esse videantur, quamque mereantur fidem. Ego id examinare nolui. Gratias iis habeo, qui illa protulerunt, a quocumque scripta Auctore.
§vi. Alia Auctori designata in posterum opera
Rideat hic me Democritus spes longas inchoantem, cum mors fortassis lateri adstet. Fixus Dei manu terminus est, cui vel hodie possum imprudens calamum impingere: cur ergo tam longinqua specto? Vastum præ manibus est opus, vix serio affectum: quasique id jam absolutum sit, alia quæ post suscipiam meditari juvat atque ordinare. At nihil ego vel vires supra, vel præter Dei voluntatem molior. Id modo significo, si Deus vitam, et vires corporis animique dederit, ut quod jam cœpi opus perficiam, alia esse, quæ cum his conjuncta, et publico aliquam allatura utilitatem, velim tunc capessere; quæque si quid mihi prius evenerit, aliis qui se Divorum amatores profiteantur, ut suscipiant auctor sim, non intercessurus si id etiam me superstite aggrediantur, aliquidque ad Cælitum amplificandum honorem afferant. Quod vero sæpius sum Deum precatus, ut si hic meus ei non esset acceptus labor, si non ad augendam Sanctorum gloriam, atque ad mortales studio virtutis inflammandos accommodatus; tempestive obicem poneret, neu progredi in opere infructuoso pateretur, sed alia in re desudare atque elaborare juberet; id multo etiam magis nunc precor, ut si ista a me peragi ei gratum, honorificum Sanctis, alienae saluti utile non est, eam Præsidibus meis mentem injiciat, ut ad aliam rem quampiam conferre me studium et operam velint.
Ita ergo affectus animo, gnarus vitam brevem esse et incertam, cogito, si Deus annuerit, hoc perfecto de Vitis Sanctorum opere, Vitas omnes quas Græce scriptas reperero, edere Græcolatine, partim a me versas quæ necdum Latine extant, partim ab aliis sumptas qui jam antea apte verterint, partim recognitas quas nunc Hellenismo fædatas merito queruntur viri quidam eruditi. Hoc consilium meum supra exposui, cum de Metaphraste agerem.
Meditor deinde volumine uno chronologiam Sanctorum omnem complecti, ut, quoad licebit certas consequi notas, quæ ab orbe condito ad hanc usque ætatem gesta sunt a Sanctis, quam fieri accuratissime poterit, suis omnia temporibus consignem.
Altero volumine Topographiam Sanctorum describam, locaque omnia, quæ ii adiisse memorantur, recensebo et exponam.
Tertium volumem Onomasticon erit, continebitque vocum et phraseon, quæ toto hoc opere occurrerint solæcæ, barbaræ, peregrinæ, obscuræ, explanationem.
Dein aliquot voluminibus variorum Martyrologia, præsertim vetera, ex mss. codicum fide repræsentabo, et fortassis Notis illustrabo. Belgicum quoque luculentius quam sit hactenus ullum editum.
Tomo uno alterove Morales præceptiones et Exempla colligam; nisi. quod malim, in hoc me alius sua industria et diligentia sublevet.
Fortassis de Scriptoribus a me lectis aut hoc opere citatis commentarium conficiam.
Episcopatuum item orbis totius, Episcoporumque accuratum texere indicem licebit, ac monasteriorum; vel quorum hoc in opere mentio fit, vel de quibus alii sparsim scripserunt Auctores.
Cogitavi eorum etiam res gestas conscribere, qui ab anno MD, vel certe ex quo Europam involvere fædissimarum hæresum turbines, Luthero auctore, cœperunt, pro Catholicæ religionis defensione ab hæreticis aliisque fidei orthodoxæ hostibus sunt trucidati; etsi nondum sint Ecclesiæ judicio vindicati.
Denique sanctitate illustrium hominum colligere vitas statui, quorum necdum ab Ecclesia consecrata est populorum venerationi memoria. Hoc priusquam aggrediar, aut saltem emittam, opus, Apostolicæ Sedi ut mihi id historica fide vulgare liceat, supplicabo. Neque eum laborem aut Deo, aut supremis Ecclesiæ Antistitibus ingratum reor futurum. Non enim solent Duces, cum paucos, quorum maxime virtus in bello enituit, præmiis donant, atque insigni aliquo honoris, monumentoque laudis decorant; interdicere ne cujus præterea e reliqua militum turba virtutem liceat privato præconio celebrare; cum id in suam quoque laudem reique publicæ sentiant redundare.
Hisce absolutis, ecquid erit reliquum temporis, quod ab æternitatis conficiendis negotiis demi queat? Si quid erit, ascetica doctrina, ut a Sanctis tradita hoc in opere, vel reipsa exercita excultaque, oblectabo animum meum senescens: et ut aliis vel sic prosim, omnia ad certa capita ac præcepta revocabo. Favete Cælites: omnis hic laudi vestræ dicatus est labor.
✠