Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · Svezak I

Dodatak uz 1. siječnja

AD I JANUARII

Sadržaj (9)
  1. De ss. Elvano et medvino.
  2. Ad vitam s. Mochuæ, sive cuani.
  3. Ad vitam s. Mochuæ Ballensis.
  4. De s. Agrippino ep.
  5. Ad vitam s. Eugendi.
  6. De s. Marino Abb. lerin.
  7. Ad vitam s. Guilielmi Abb.
  8. De s. Claro salighenstadien.
  9. Ad vitam s. Odilonis Abb.

Ad catalogum Prætermissorum pag. 2, addatur S. Clarus, apud Pictones sub Gallieno martyrio coronatus, memoratur ab Andrea Saussaio in Supplemento Martyrologii Gallicani; iterumque in ipso Martyrologio xx Julii.

S. Quintini Martyris, corporum transvectio hoc S. Cassiani Episcopi, die consignata est in eodem Martyrologio Gallicano Saussaii, quæ tradit semel atque iterum Laudunum ob incursionem Normannorum esse deportata: atque inde tandem proprium in locum Augustam Veromanduorum relata.

De S. Cassiano Ep. Augustodunensi agemus v Augusti. De S. Quintino Martyre xxxi Octobr.

Franciscus Spoletinus, Ordinis Minorum, (quem S. Antoninus 3 par; tit. 24, cap. 9, § 10, Wadingus tom. 2, Annal. Minor. ad an. 1288, num. 36. Bosius de signis Ecclesiæ tom. 1, lib. 7, cap. 3, sect. 13. Marcus Ulyssippon. par. 2, lib. 5, cap. 17, testantur, Damiatæ in Ægypto martyrium subiisse) refertur hoc die in Martyrol. Franciscano Arturi Monstierii. Nobis non constat, an publico Ecclesiæ judicio sit in sanctorum Martyrum tabulas relatus.

Hieronymus ab Albintimilio, sive a Vintemiglia (ut vulgo nunc loquuntur) refertur ab eodem Arturo in Martyrol. Franciscano. Testatur certe Franciscus Gonzaga in Origine Seraphicæ religionis. par. 2, provin. Siciliæ, Conventu 21 in tractu Triocalensi monasterium extare Seraphicis Ordinis S. Mariæ de Jesu appellatum, ubi beatorum Patrum, ut ait, Guliermi ab Intimelio, sive Vintimilio, hujus olim provinciæ Vicarii, ac Ludovici Catalagironensis, nec non et B. F. Pauli Trioclensis, sive a Randatio, laici professi, corpora optimo loco recondita in Christo quiescunt, et a secularibus, ob miracula quæ ibi contingunt, in maxima veneratione habentur. Hæc ille. Verum an publica Ecclesiæ auctoritate aliquis eis honos decretus sit, nos latet. Ludovicum hic a Gonzaga memoratum, refert Monstierius, xxxi Julii, Paulum vero xxvii ejusdem.

DE SACRO CHRISTI PRÆPUTIO.

Pag. 4, col. 1, nu. 3, post testimonium Innocentii III, Papæ, adde (Odo Gisseius noster in historia Podiensi scribit, sacrum illud pignus amplius Carosii (quod in Pictonibus est cænobium) non extare, simili prope casu, quo suum Antverpiensibus, ereptum.)

Eadem pag. post nu. 5, adde Idem Gisseius noster hist. Podien. lib. 1, cap. 17, testatur, etiamnum asservari Podii, sive Anicii Velaunorum, Christi præputium, sive ejus partem, et magna veneratione circum-gestari in solenni supplicatione festo Ascensionis, et die Dedicationis Ecclesiæ XI Julii.

Pag. 6, col. 1. post nu. 22, adde (Eamdem historiam aliquanto brevius recenset Silvester Petrasancta noster in sacris Bibliorum metaphoris, centur. 1, metaph. 33.)

Eadem pag. col. 1, post nu. 23, adde (Eadem testimonia aliaque succincte recitat Augustinus Wichmannus Brabantiæ Marianæ lib. 2, cap. 22.)

Pag. 8, col. 2, ad finem tractatus de Christi Præputio, adde Testatur Andreas Saussaius in Supplemento Martyrol. Gallicani, asservari Compendii in basilica SS. Cornelii et Cypriani, et hoc die populo ostendi, cultrum lapideum, quo circumcisus est Christus.

De ss. Elvano et medvino.

Pag. 10, col. 1, nu. 1, post, Avalonæ sepultos, adde In posteriore Martyrologii Anglicani editione refertur S. Medvinus Kalendis Januarii, at S. Elvanus xxvi Septembris.

Ibidem col. 2, in fine, adde (De tota hac legatione agemus plenius III Decembris ad S. Lucii vitam, et xxvi Maii ad S. Eleutheri. Disputat de ea fuse Jacobus Usserius in Britannicarum rerum antiquitatibus cap. 3 et 4, et Michael Alfordus noster in Britannia illustrata.)

Ad vitam s. Mochuæ, sive cuani.

Pag. 46, post cap. 2, ad nu. 3 addatur (a S. Colmani Elo, sive Columbani. Vitam dabimus 26 Septembris, in qua tamen hoc miraculum non memoratur.)

Ibidem post cap. 3, ad nu. 6 (a Colitur S. Munnus, qui et Fintanus, 21 Octobris. Geminam ejus vitam habemus, et in utraque lepra ei divinitus infictia dicitur, quod aspere suos corriperet, ac ruborem iis incuteret, quod numquam S. Molva fecerat: nec elegisse sibi lepram, sed in exilium ultro abire voluisse, ne amplius præsset monachis; verum id vetante Angelo, postridie dicitur lepra percussus, atque illud flagellum patienter ultra 20 annos tolerasse. Non fit tamen isthic mentio curatæ a Mochua lepræ.)

Ibidem post cap. 4, ad nu. 8 a Habemus vitam S. Kenani Episcopi, sed correctione egentem; in qua idem de serenitate Sanctorum precibus impetrata refertur, nulla tamen facta peculiari S. Mochuæ mentione.

Ad vitam s. Mochuæ Ballensis.

Pag. 48, post cap. 1, ad nu. 3 a De S. Gongello. sive Congallo, et nobilissimo monasterio Banchor, agemus 10 Maii. Aliud fuit Banchor cænobium apud Britannos in Cestrensi Comitatu, cujus alumnus fuisse Pelagius hæresiarcha existimatur.

De s. Agrippino ep.

Pag. 49, post ea quæ de S. Agrippino dicuntur, addatur (Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano, vii Martii S. Agrippinum adscripsit. Postea tamen illum in catalogum retulit eorum quorum ignorabat natales.)

Ad vitam s. Eugendi.

Pag. 49. Hæc vita ante S. Fulgentii Episcopi Ruspensis Vitam reponenda. Nam cum sub SS. Romano et Lupicino, qui sub Chilperico Burgundionum Rege floruerunt, monachus sit factus, et sexagesimo primo ætatis anno mortuus, non potuit ad annum DXXIX, quo S. Fulgentius decessit, pervenire. Sed de SS. Romani et Lupicini ætate plenius suo loco agemus.

Pag. 52, cap. 7, nu. 9, in margine citatur Ruffinus lib. 7, histor. Eccles. c. 26, corrige (cap. 23.) Cujus autem isthic mentio fit, est S. Gregorius Thaumaturgus, qui colitur XVII Novembr.

De s. Marino Abb. lerin.

Pag. 53, col. 2, lin. 3, adde (Inscripsit quoque Marinum Gallicano Martyrologio Andreas Saussaius.) S. Marini Debet autem ante Cuanum Cronanumque reponi, cum ætas. ii sub finem sexti seculi, aut initium septimi decesserint, ipse vero cum discipulis S. Eugendi vixerit.

Ad vitam s. Guilielmi Abb.

NOT. 17. Pag. 57, col. 2, nu. 5, tradit Claudius Robertus inter alias etiam Vezaliensem reformasse, repone (Verciacensem) de qua cap. 5, agitur, et 13 Janu. in Vita S. Viventii.

NOT. 18. Pag. 60, post cap. 5, ad nu. 17 a Saussaius in supplem. Junii vu consignat ordinationem sive consecrationem S. Guilielmi in Abbatem monasterii Divionensis S. Benigni. Wion eo die depositionem ejus refert, refragante Glabro Vitæ scriptore. Eodem die nomen S. Guilielmi suis fastis inscripserunt Ferrarius et Dorganius, veluti is illius esset natalis.

De s. Claro salighenstadien.

Pag. 65, post nu. 2, col. 2, addatur Incidit aliquando subvereri, ne Clarum, Abbatem monasterii S. Marcelli, monachum cænobii SS. Marcellini et Petri fecerit Trithemius. Certe quidem eo antiquiorem neminem legimus, qui hujus Clari meminerit. Sed magnum momentum habet traditio ipsius monasterii, fortassis et monumenta, nobis ignota.

Ad vitam s. Odilonis Abb.

Pag. 66, post cap. 2, ad nu. 10. a Colitur S. Majolus II Maii. Ceterum, ut supra in Vita S. Guilielmi Abbatis cap. 10, num. 26, testatur Glaber, S. Guilielmi hortalu primum permotus est Odilo, ut monasticam vitam capesseret, venituque paullo post ad S. Majolum.

✠

Svezak I Kalendar godine