Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · Svezak I

Dodatak uz 11. siječnja

AD XI JANUARII

Sadržaj (5)
  1. De s. Hygino Papa.
  2. De s. Leucio ep.
  3. De s. Honorata V.
  4. De s. Theodosio cænobiarcha.
  5. De s. Tatone monacho.

De s. Hygino Papa.

Pag. 665, col. 1, post nu. 2, adde In Breviario Cardinalis Quignonii rejecta est S. Hygini commemoratio in XXX Januarii.

De s. Leucio ep.

Pag. 667, col. 2, nu. 4, Præf. lin. 11 post, conversione narrantur, adde Idem tamen Monachus in Recognitione sui Sanctuarii testatur se nactum esse ejusdem Vitæ (quale ex MSS. Ecclesiar. Beneventanæ et Tranensis hic damus) exemplar, in quo nec de Heleno Episcopo, nec de S. Engeniæ conversione agatur: fatetur tamen in ea Vita multa sibi non probari.

Pag. 671, post cap. 3, adde b Non probat Monachus, quod Alexandrinus Presbyter factus dicitur S. Leucius, cum monasterium, in quo cum S. Eugenia virgine degebat, Heliopolitano fuerit Episcopo subjectum. At quid si in alio, non in S. Eugeniæ, cænobio degebat? Eugeniæ, ut ipse fatetur, nulla hic mentio fit.c Longe post S. Leucii ætatem translatum Alexandria S. Marci corpus, ut 25 April. dicemus.

Pag. 673, in fine ad nu. 4, adde b Marius de Vipera in Catalogo SS. Beneventanorum testatur S. Leucii reliquias Beneventi in Divi Sophiæ æde asservari: duo ibidem illi templa dicata, unum in urbe ipsa prope portam Summam, jam vetustate consumptum; alterum extra urbem, a quo pagus ipse S. Leucii dictus, pro seq. litt.b cd, ponec de.

De s. Honorata V.

Pag. 580, col. 2, adde in fine m Antonius Maria Spella lib. de Epp. Ticinen. scribit Hippolitum Rossium Episcopum Ticinensem, cum majorem basilicam vellet ampliare, vetus illud Historiarum monasteriom subruisse, translato S. Honoratæ corpore ad cænobium quod S. Mariæ dalla Caccie dicitur, solenni cum supplicatione anno 1567, 17 Aprilis, qui dies illius cænobii sanctimonialibus deinceps celebris est, S. Honoratæ dicatus honoribus.

De s. Theodosio cænobiarcha.

Pag. 683, col. 2, initio num. 20, dele, In hoc celeberrimi, et seq. 8, lineas, usque Hoc S. Theodosii monasterium. dele et quod in margine est, visitur ab Eudocia Augusta. Hauseramus id ex vita S. Sabæ, ut est a Surio et Lipomano edita. Verum ubi Græcum exemplar consuluimus, et vetus Latinum MS. vidimus non Theodosii, sed Euthymii monitis institutam Eudociam fuisse, quod et 20 Janu. monuimus ad Vitam S. Euthymii cap. 14, litt. h, pag. 310.

De s. Tatone monacho.

Pag. 713, col. 2, lin. penult. post, Hæc Ferrarius, adde Eadem memorat Marius de Vipera lib. de SS. Benevent. part. 2, ex monumentis monasterii S. Vincentii.

✠

Svezak I Kalendar godine