Sanctum Prophetam Semeam Elamiten hodie celebrant Græci in Menæis. Is ipse est qui in vulgata editione Semeias, ab aliis Semaias appellatur. Hic cum ab Roboami imperio decem descivissent Tribus, easque Roboamus numeroso coacto 180, millium exercitu, armis revocare cogitaret; a Deo missus obviam est Regi atque exercitui, jam Sichem oppido, ubi castra fixerat Jeroboamus rebellium Tribuum Dux, appropinquanti, appropinquanti, atque ista jussus publice edicere: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc, permittente scilicet defectionem illam populi in ultionem scelerum Salomonis. Paruit ille intrepidus divino mandato: visque verbis illius addita divinitus est: nam audierunt sermonem Domini, ut 3 Reg. 12, 24, et 2, Paralip. 11, 4, dicitur, et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus, nec perrexerunt contra Jeroboam.
2 Egregie hæc Jacobus Salianus noster expendit tom. 4 Annalium veteris testamenti, ad an. Mundi 3061, nu. 4, et 3. Eximium plane, inquit, et admirabile Regis, et Principum ejus, et universi exercitus obedientiæ exemplum. Nam si rem ipsam intuemur; agebatur de re omnium maxima, de qua homines inter se contentiosissime decertare solent, eamque rebus omnibus anteferre, rati regnandi causasa, ut aiebat cum Etheocle Julius Cæsar, jus omne violari posse, ceteris autem rebus pietatem colendam. Quanto hic magis ad bellum inflammabantur animi, cum ad commune illud Principum desiderium, vindictæ cupiditas et ignominia amissi regni accederet, quibus quasi gladiis ignis ille fodicaretur? Si gerendæ rei opportunitatem; collectus erat jam exercitus maximus atque validissimus, stabant in armis acies: si finem quærimus; causam justam defendebant, injustam defectionem punituri, ut merito victoriam sperare possent: si personam a bello revocantem; unus homo prohibebat, qui se Dei jussu loqui profitebatur, qui nullam pro se rationem, nullam caussam, nullum miraculum præferebat. Quem plerique ut delirum senem, cum contumelia procul amandassent: imo et ut proditorem, et ab hostibus subornatum, male mulctatum in crucem egissent.
3 Quid ipse Rex Roboam, nonne admirabilem exhibet patientiam, animique demissionem? Qui ne verbo quidem uno contradicit Prophetæ: non opponit belli æquitatem; agi non de injuste acquirendo, sed juste recuperando regno. Non queritur injuriæ sibi factæ atrocitatem, ereptam maximi regni partem, interfectum quæstorem regium; se ipsum conviciis appetitum, et ad fugam compulsum. Non objicit collectum jam magno labore, magnisque sumptibus exercitum; si dimittatur, hostes in armis quamprimum fore, aut etiam jam esse, qui reliquam regni partem eripiant.
4 Oportuit utique Deum totum exercitum a pugnæ cupiditate divinitus avertere, metum et terrorem et victoriæ desperationem in corda eorum injicere, eisque certo persuadere se contra Deum ipsum, non contra homines pugnam capessere. Et huc videtur alludere Abia qui Roboamo patri successit in regnum, cum fatetur eum fuisse rudem, et corde pavido; ideoque neque Israelitis resistere potuisse. Accedebat non ignotum Roboamo et Principibus Ahiæ Silonitæ facinus et vaticinium. Nec forte miraculum aliquod defuit: quamquam et hæc ipsa tam inopinata cessatio ab armis, non exiguum prodigium fuisse videatur. Audierunt, ergo, sermonem Domini et reversi sunt de itinere, sicut præceperat eis Dominus.
5 Cum deinde in omne flagitium præceps iret cum Proceribus suis Roboamus, triennio post, irato Numine, ascendit, inquit sacer scriptor 2 Paralip. cap. 12, Sesac Rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes. Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. Semeias autem Propheta ingressus est ad Roboam et Principes Juda, qui congregati fuerant in Jerusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. Viri sancti aspectu et oratione conterriti cum Rege Principes, Justus est, inquiunt, Dominus. Flexit ea submissio confessioque benignissimum Numen, ut tantisper furorem Ægyptii Regis compesceret, ne crudelius sæviret in populum, sed tributo urbi imposito, temploque ac regia spoliatis, domum abiret. Idque ab eodem denuntiatum est Semeia, divinorum interprete judiciorum. Cumque vidisset Dominus, inquit Scriptura, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stilabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. Verumtamen servient ei (pendendo nimirum tributo) ut sciant distantiam servitutis meæ et servitutis regni terrarum, etc.
6 Cetera Semeiæ acta in obscuro sunt, nisi quod eum quædam scripsisse constat, de quibus 2 Paralip. 12, 15. Opera vero Roboam prima et novissima, scripta sunt in libris Semeiæ Prophetæ, et Addo Videntis, et diligenter exposita. Verum hi quoque libri, a Jacobo Bonfrerio nostro, Præloquior. in Scriptur. cap. 6, sect. 2, sacris scriptis accensi, interciderunt.
✠