Londini Britanniæ metropoli dudum ante Anglorum irruptionem Episcopi fuere, aut etiam Archiepiscopi, quæ dignitas titulo tenus a Britannis in Walliam compulsis, ad sæcula aliquot retenta est, ut IV Februarii ad S. Liphardi vitam dicemus Anglis vero religionem Christianam complexis, primus Londini Antistes Mellitus fuit, cujus vitam XXIV Aprilis dabimus; secundus S. Ceddus, sive Cedda, qui tamen an Londini Sedem habuerit, non omnino constat, Episcopus certe Orientalium Saxonum fuit, quorum metropolis Londinum; et Wilhelmus Malmesburiensis expresse Londinensium Episcopum vocat. Ejus obitus diem nusquam se reperisse testatur Joannes Capgravius in Legenda Sanctorum Angliæ. Florentius Wigorniensis diserte scribit VII Kalendas Novembr. an. DCLXIV, obiisse, sed cum Martyrologium Anglicanum hoc die illum referat, id sequemur. Frater ejus S. Ceadda fuit. Lichfeldensis Episcopus, de quo II Martii agemus: quamquam subinde is Cedda Londinensis vero Ceadda et Ceadda appelletur, sed sæpius Ceddus, Cedd, Ceaddus a Beda et Capgravio. Res ab eo præclare gestas commemorat Venerabilis Beda lib. 3, Histor. gent. Angl. cap. 21, 22, 23, et alii ex eo. shyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et vita videbantur idonei, multo cum gaudio reversus est. Erant autem Presbyteri Cedda, eth Adda, et i Betti, et k Diuna, quorum ultimus natione Scotus, ceteri fuere Angli. Adda autem erat frater Uttan Presbyteri illustris, et Abbatis monasterii, quod vocatur ad Capreæ caput. Venientes igitur in provinciam memorati Sacerdotes cum Principe, prædicabant verbum, et libenter auditi sunt: multique quotidie et nobilium et infimorum, abrenuntiata sorde idololatriæ, fidei sint fonte abluti. Nec prohibuit Penda Rex, quin etiam in sua, hoc est Merciorum, natione verbum, si qui vellent audire, prædicaretur. Quin potius odio habebat et despiciebat eos, quos fide Christi imbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos et miseros esse eos, qui Deo suo, in quem crederent, obedire contemnerent.
3 Cœpta sunt hæc l biennio ante mortem Penda Regis: ipso autem occiso, cum Oswi, Rex Christianissimus, regnum ejus acciperet, factus est Diuna, unus ex præfatis quatuor Sacerdotibus, Episcopus Mediterraneorum Anglorum, simul et Merciorum, ordinatus a Finano Episcopo. Paucitas enim Sacerdotum cogebat unum Antistitem duobus populis præfici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem acquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos, in regione quæ vocatur in Feppingum. Suscepitque pro illo Episcopatum m Ceollach, et ipse de natione Scotorum, qui non multo post Episcopatu relicto reversus est ad insulam n Hy, ubi plurimorum caput et arcem Scoti habuere cænobiorum: succedente illi in Episcopatum Trumhere viro religioso, et monachica vita instituto, natione quidem Anglo, sed a Scotis ordinato Episcopo, quod temporibus o Wlfheri Regis factum est.
Ex Beda lib. 5, cap. 21 et seqq.
S. Cedda unus e primis Mediterraneorum Anglorum Apostolis.
His temporibus Middelengli, id est, mediterranei Angli, sub Principeb Penda, filio Pendan Regis, fidem et Sacramenta veritatis perceperunt. Qui cum esset juvenis optimus, ac Regis nomine ac persona dignissimus, prælatus est a patre regno gentis illius: venitque ad Regem Nordhumbrorumc Oswi, postulans filiam ejusd Alchfledam sibi conjugem dari; neque aliter quod petebat impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma cum gente cui præerat, acciperet. At ille audita prædicatione veritatis et promissione regni cælestis, speque resurrectionis ac futuræ immortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet: persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio Regis Oswi, nominee Alchfrido, qui erat cognatus et amicus ejus, habens sororem ipsius conjugem, vocabulo Cymburgam, filiam Pendam Regis.
2 Baptizatus est ergo af Finano Episcopo, cum omnibus qui secum venerant, Comitibus ac militibus, eorumque famulis universis, in vico Regis illustri, qui vocaturg ad murum. Et acceptis quatuor Prea Id est circa an. DCLXII, ut num. 3, dicetur.b Aliis Peada dicitur, Ranulso Cestrensi Weda, filius Pendæ, sive, ut hic vocatur, Pendan, crudelissimi Merciorum Regis. Penda occiso anno Christi DCLV, XV Novembr. Merciorum regno politus est Oswius, et Peadæ genero suo regnum Australium Merciorum dedit. Sed hic an. DCLXVI. proditione, ut traditur, uxoris suæ, nefarie interfectus est ipso Paschalis festi tempore.e Successit hic S. Oswaldo fratri in regnum anno DCXLII, obiit Kalendis Martii an. DCLXXd Harpsfeldius Aluchefredam vocat, Cestrensis Elfledam. Soror fuit S. Elfledæ, de qua vii Februar.e Hic Egfrido fratri anno DCLXXXV, XX Maii Sabbato, a Pictis interfecto, successit; obiit an. DCCV, XIV Decemb. Ejus uxorem Cestrensis aliique Kyneburgam vocant, de qua xv Septembr.f De S. Finano Episcopo Lindisfarnensi agemus xvii Februarii.g Murus ingense cespitibus et palis ab Adriano primum, deinde a Severo (alii alias contra Caledonios prætenturas fecere) veluti Romanæ provinciæ límes, ductus est a mari Germanico ad Hibernicum, sive a Tinæ fluminis æstuario usque, ad Itunæ sinum. Egregie describitur a Cambdeno, qui Britannis dici ait Gual-sever, Gal-sever, Mur-Sever: Scotis Sottiswaith, Anglis et accolis The Picteswall, sive Pehitswall, id est, murum Picticum, The keepewall, id est, custodiæ murum, et per excellentiam The wall; antiquis tiquis vero Vallum barbaricum, Prætenturam, Clusutam; Dioni διατείχισμα; Herodiano χώμα; Antonino, Cassiodoro et aliis vallum, Bedæ murum. Hujus valli crebra occurrit mentio. Villam hanc regiam. Ad murum putat idem Cambdenus eam esse quæ nunc Waltowne dicitur, distatque ab Oceano xii millibus passuum.
David Camerarius hujus natalem consignat xvu Januarii, ut ad eum diem dicemus. Sed cur inter Scotos eum referat non video, cum Beda diserte testetur Anglum fuisse.
Idem Camerarius inter Sanctos Scotos hunc recenset xi Februarii et Bettam vocat cum Wigorniensi fateturque ab aliis alio die coli, quo vero, nobis incompertum est. k Jure hunc, Beda assentiente, Scotis vindicat Camerarius, adscribitque, kalendis Augusti, et tradit Diunam, Diunam, Duimam, Dinam, Diurnam, vocari Godwinus Dwinam appellat.
1 Ergo anno dclii cum, ut diximus, occisus sit Penda an. dclxv. m Harpsfeldio dicitur Cellacus. Cellach Malmesburiensi, aliis Coellachus- Camerario præterea Colathus, Ceolachus, Colachus. Eum in Junii coli, ait idem Camerarius, uti et ms. quoddam Kalendarium SS. Ordinis S. Benedicti. n Hy, sive Hu, quæ et Iona, insula Scotiæ exigua, sed propter sanctissimorum ascetarum Columbæ et sectatorum ejus palæstram celeberrima, vulgo Columbkil. De ea ad vitam S. Columbæ ix Junii et alibi. o Hic Pendæ filius, Peadæ frater et successor, anno dclxix adversus Oswium rebellavit, sibique Merciorum regnum asseruit; obiit an. dclxxxv pater fuit S. Werburgæ, de qua in Februarii agemus.
S. Cedda Apostolus et secundus Episcopus Orientalium Saxonum.
a Eo tempore etiam a Orientales Saxones fidem, quam olimb expulso Mellito Antiste abjecerat, instantia Regis Oswi receperunt. Erat enim Rex ejusdem gentis Sigbert, qui postc Sigbertum, cognomento Parvum regnavit, amicus ejusdem Oswi Regis:d qui cum frequenter ad eum in provinciam Nordhumbrorum veniret, solebat eum hortari ad intelligendum deos esse non posse, qui hominum manibus facti essent: Dei creandi materiam vivam lignum vel lapidem esse non posse, quorum recisuræ vel igni absumarentur, vel in vasa quælibet humani usus formarentur; vel certe depectui habita, foras projicerentur, et pedibus conculcata in terram verterentur. Deum potius intelligendum majestate incomprehensibilem, humanis oculis invisibilem, omnipotentem, et æternum, qui cælum et terram, et humanum genus creasset, regeret et judicaturus esset orbem in æquitate, cujus sedes æterna: meritoque, intelligendum, quia omnes qui voluntatem ejus, a quo creati sunt, discerent et facerent, æterna ab illo præmia essent percepturi. Hæc et hujusmodi multa cum Rex Oswii Regi Sigberto amicabili, et quasi fraterno consilio sæpe inculcaret, tandem juvante amicorum consensu credidit, et facto cum suis consilio, cum exhortatione faventibus cunctis et annuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano Episcopo in villa regia, cujus supra meminimus, quæ cognominatur Ad murum, est enim juxta murum, quo olim Romani Britanniam insulam præcinxere, duodecim millibus passuum a mari Orientali secreta.
5 Igitur Rex Sigbert æterni regni jam civis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit, postulans ab Oswi Rege, ut aliquos sibi Doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi converterent, ac fonte salutati abluerent. At ille mittens ad provinciam Mediterraneorum Anglorum clamavit ad se virum Dei Cedd: et dato illi socio altero quodam Presbytero, misit prædicare verbum genti Orientalium Saxonum. Ubi cum omnia perambulantes multam Domino Ecclesiam congregassent; contigit quodam tempore eumdem Cedd redire domum, ac pervenire ad Ecclesiam e Lindisfarnensem, propter colloquium Finani Episcopi: qui ubi prosperatum ei opus Evangelii comperit, fecit eum Episcopum in gente Orientalium Saxonum, vocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus Episcopis. Qui accepto gradu Episcopatus, rediit ad provinciam, et majore auctoritate cœptum opus explens, fecit per loca ecclesias,
Presbyteros et Diaconos ordinavit, qui se in verbo fidei et ministerio baptizandi adjuvarent, maxime in civitate, quæ lingua Saxonumf Ithancestir appellatur; sed in illa quæg Tilaburg cognominatur: quorum prior locus est in ripa Penteamnis, secundus in ripa Tamesis: in quibus collecto examine famulorum Christi, disciplinam vitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, erudiri docuit.
6 Cumque tempore non pauco in præfata provincia, gaudente Rege, congaudente universo populo, vitae cælestis institutio quotidianum sumeret augmentum; contigit ipsum Regem, instigante omnium bonorum inimico, propinquorum suorum manu interfici. Erant autem duo germani fratres qui hoc facinus patrarunt: qui cum interrogarentur cur hoc facerent, nihil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc seiratos fuisse et inimicos Regi, quod ille nimium suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis injurias mox obsercantibus placida mente dimitteret. Talis erat culpa Regis, pro qua occideretur, quod Evangelica præcepta devoto corde servaret. In qua tamen morte ejus innoxia, juxta prædictum viri Dei, vera est ejus culpa punita. Habuerat enim unus ex his, qui eum occiderant, Comitibus illicitum conjugium, quod cum Episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicavit eum, atque omnibus qui se audire vellent præcepit, ne domum ejus, intrarent, neque de cibis illius acciperent. Contempsit hoc Rex præceptum, et rogatus a Comite intravit epulaturus domum ejus. Qui cum abisset, obviavit ei Antistes: at Rex intuens eum, mox tremefactus desilivit de equo, ceciditque ante pedes ejus, veniam reatus sui postulans. Nam et Episcopus pariter desilivit, sederat enim et ipse in equo. Iratus autem, tetigit Regem jacentem virga quam tenebat manu, et Pontificali auctoritate protestans. Dico tibi, inquit, quia noluisti te continere a domo perditi et damnati illius, tu in ipsa mori habes. Sed credendum est, quia talis mors viri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum ejus auxerit: quia nimirum ob caussam pietatis, quæ propter observantiam mandatorum Christi contigit.
7 Successit autem Sigberto in regnum Suidhelinus filius Sexbaldi, qui baptizatus est ab ipso Cedde in provincia Orientalium Anglorum, in vico regio qui diciturh Rendlesham, id est, mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonte sancto i Edelwaldus Rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater k Annæ Regis eorumdem.
a Una de septem Saxo-Anglorum in Britannia dynastiis, Orientalium Saxonum fuit, cujus caput ad ipsos Cantii limites Londonum.
b Mortuo Seberto Rege Christiano, tres ejus filii, Sexredus, Siwardus, Sebertus, cultum idolorum restituerunt an. dcxvi, et Mellitum Episcopum expulerunt.
c Sigebertus cognomento Parvus, Siwardi filius, patre ac patruis a Kinegislo Rege Occidentatium Saxonum et Quichelino filio ejus interfectis, regnum suscepit anno Christi DCXXIII.
d Eadem paullo brevius narrat Westmonasteriensis ad ann. DCXLXVII Wigorniensis ad dcliii.
e Lindisfarne insula, vulgo Holy-iland, id est, insula sacra, Northumbriæ littori opposita, mullorum olim Sanctorum sedes.
f Westmonasteriensis vocat Ithancestriam, ailque sitam in ripa Pente fluminis. Cambdenus in Trinobantibus ait, hoc flumen Blakewater ab accolis dici, olim Pant. De Ithancestria sic scribit: Superius ad Boreale littus floruit urbs priscæ memoriæ, quam Ithancestre majores nostri dixerunt. Scribit enim ex Beda Radulphus Niger: Ceada Episcopus baptizavit Orientales Saxones juxta Maldoniam in civitate Ithancester, quæ erat in ripa Pant fluminis, quod currit juxta Maldoniam in Dengy provincia, sed modo illa civitas submersa in flumine Pant. Locum digito signare non possum, flumen tamen Froshwell hodie dictum, prius Pante fuisse nominatum, minime dubito, eam alter ex ejus fontibus Pantswell nuncupetur; et Monachi de Coggeshall sic dixerunt. Sunt qui asserunt hanc Ithancester in extremo Centuriæ de Dengy, promontorio impositam fuisse, ubi hodie S. Peters upon the wall, id est, ad aggerem. Per hoc enim littus aggeribus contra Oceanum irruentem vix agros tuentur accolæ. Certerum hanc Ithancester Othonam fuisse quodammodo credo, ubi numerus Fortensium eum suo Præposito, inclinante Romano Imperio, sub Comite littoris Saxonici contra piraticas Saxonum deprædationes stationem egit. Ab OTHONA enim in ITRANA deflexio flexio non est duriuscula, et situs ad sinum, in quem plura flumina exonerantur, huic usui erat percommodus. Hæc ille perquam curiose. Joannes Spedus lib. 1. Theatri Britanniæ cap. 16, hæc omnia oculis exhábet, censetque Ithancestriam fuisse, ubi nunc vicus ille est S. Petri ad aggerem.
g Westmonasteriensis Tileburg vocat, modo Tilbury dicitur, constatque ex pauculis ad lævam Tamisis ripam castis. Cambdenus ait hic Ceadæ sedem fuisse, cum circa annum dcxxx. Orientales Saxones per baptismum in Christi Ecclesiam insereret. Sed qui id factum dicamus circa annum dcxxx, cum Oswius, cujus consilio fidem suscepit Sigebertus Bonus Sigebaldi filius, non nisi an. dcxlii, regnare caperit? h Est hic locus in Suffolcia ad lævam Debeni fluminis ripam. De eo agit Cambdenus in Icenis. i Hinc conjici potest, quo fere tempore baptizatus sit Suidhelinus, aut, ut Harpsfeldius scribit, Suithelmus, Swidhelmus Cambdeno: nam anno dcly, occiso cum Penda Æthelero factus est Orientalium Anglorum Rex Edwaldus sive Æthelwaldus: obiit ann. dclxiv, quo jam Suidhelini successor Sigerus Orientalibus Saxonibus imperabat. k Interfectus est Annas Rex piissimus a Penda an. dclxiv.
Alia Ceddæ opera, abstinentia, mors.
Solebat autem idem vir Domini, cum apud Orientales Saxones Episcopatus officio fungeretur, sæpius etiam suam, id est Nordhumbrorum provinciam exhortandi gratia revisere. Quem cum a Edilwaldus filiusb Oswaldi Regis, qui inc Deirorum partibus regnum habebat, virum sanctum et sapientem probumque moribus videret, postulavit eum possessionem terræ aliquam a sed, ad construendum monasterium, in quo ipse Rex et frequentius ad deprecandum Dominum verbumque audiendum advenire, et defunctos sepelire deberet. Nam et ipsum fideliter credidit, multum juvari eorum orationibus quotidianis, qui illo in loco Domino servirent. Habuerat autem idem Rex secum fratrem germanum ejusdem Episcopi vocabulo Celin, virum æque Deo devotum, qui et ipsi ac familiae ipsius verbum et Sacramenta fidei (erat enim Presbyter) ministrare solebat, per cujus notitiam maxime ad diligendum noscendumque Episcopum pervenit.
9 Favens ergo votis Regis Antistes, elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis: in quibus latronum magis latibula, ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse videbantur hominum, ut, juxta prophetiam Isaiæ, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur viror calami et junci; id est, quod fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius vel bestiæ commorari vel homines bestialiter vivere consueverant. Studens autem vir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac jejuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta jacere; postulavit a Rege, ut sibi per totum quadragesimæ tempus quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis caussa demorandi concederet; quibus diebus cunctis, excepta Dominica, jejunium ad vesperam juxta morem protelans, nec tunc nisi panis permodicum et unum ovum gallinaceum cum parvo lacte aqua mixto percipiebat. Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinæ regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium vel ecclesiam, prius orationibus ac jejuniis Domino consecrent. Cumque decem dies quadragesimæ restarent, venit qui clamaret eum ad Regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium caussa intermitteretur, petiit Presbyterum suum Cymbellum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia cœpta complere. Cui cum ille libenter acquiesceret, expleto studio jejuniorum et orationis, fecit sibi monasterium, quod nunc Lestinghem vocatur, et religiosis moribus juxta ritum Lindisfarnensium, ubi educatus erat, instituit.
10 Qui cum annis multis et in præfata provincia Episcopatum administraret, et hujus quoque monasterii, statutis Præpositis, curam gereret; casu contigit, ut ad ipsum monasteriumg tempore mortalitatis adveniens, tactus ibidem infirmitate corporis obiret: qui primo quidem foris sepultus est, tempore autem procedente in monasterio ecclesia est in honorem beatæ Dei Genitricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius ad dextram altaris reconditum. Dedit autem Episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea Episcopus factus est. Quatuor siquidem, quos diximus, germani fratres, Cedd, et Cymbil, et Ceulin, et Ceadda (quod raro invenitur) omnes Sacerdotes Domini fuere præclari, et duo ex eis etiam summi Sacerdotii gradu functi sunt.
11 Cum ergo Episcopum defunctum ac sepultum in provincia Nordhumbrorum audiretur, fratres qui in monasterio ejus erant in provincia Orientalium Saxonum, venerunt illo de suo monasterio homines circiter triginta, cupientes ad corpus sui Patris aut vivere, (si sic Deo placeret) aut morientes ibi sepeliri: qui libenter a suis fratribus et commilitonibus suscepti, omnes ibidem superveniente præfatæ pestilentiæ clade defuncti sunt; excepto uno puerulo, quem orationibus Patris sui a morte constat esse servatum. Nam cum multo post hæc tempore viveret, et Scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lavacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem Presbyterii promotus est, multisque in Ecclesia utilis fuit. De quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus (ut dixi) sui Patris, ad cujus corpus dilectionis ipsius gratia venerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem evaderet æternam, et aliis quoque fratribus ministerium vitæ ac salutis docendo exhiberet.
a Edelwaldus, Wigorniensi Æthelwaldus, Oidwaldus Westmonasteriensi, an dcli. S. Oswino (de quo xx Augusti agemus) in regnum Deirorum successit permittente Oswio patrum. Eo mortuo regnum datum Alfrido Oswii filio.
b Colitur S. Oswaldus v Augusti.
c Erat Northumbria divisa in Bernicios et Dieros; hi Australiores.
d Videtur desiderari, accipere, vel quid simile.
e Isaias cap. 35. v. 7, ita habet: In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci, arbitrorque omnino Bedam scriptisse oreretur viror calami, etc.
f Est quidem Quadragesimæ tempore interdictus ovorum et lacticiniorum usus, nisi ob penuriam piscium alicubi eum indulgeant Antistites. Sed verisimile est. aut Ceddæ ob stomachi imbecilitatem eo cibo fuisse opus, aut certe apud Scotos eam Ecclesiasticæ abstinentiæ legem aut consuetudinem necdum fuisse receptam. Et quamquam de ea re pridem ad S. Augustini quæsita rescripserat S. Gregorius, id tamen Scoti, apud quos Cedda eruditus erat, non admiserant, nec forte audierant. De hac autem salutari abstinentia præclare disserit Stephanus Fagundez Noster in opere de Præceptis Ecclesiæ, et præsertim in apologetico de hac ipsa quæstione libello.
g Beda lib. 3, cap. 27, testatur anno dclxiv, subitam pestilentiæ luem primo Australes Britanniæ plagas depopulatam, deinde Nordhumbrorum quoque ditionem, et Hiberniam. Ea igitur extinctus est S. Cedda, ut tradit Wigorniensis ad eumdem annum.
Alia Ceddæ opera, ac miracula.
Cum eo tempore Monachi Huenses, omnesque Septemtrionales Scoti in celebrando Pascha aliisque nonnullis ritibus a Romana Ecclesia discreparent; habita est in Anglia in monasterio S. Hildæ (de quo ad ejus vitam XVII Novemb.) super ea præcipue quæstione Synodus anno Christi DCLXIV, regni Oswii Regis XXII, ut refert Beda lib. 3, cap. 23, in qua erat etiam venerabilis Episcopus Cedda, jam diu ordinatus a Scottis, qui et interpres in eo Concilio vigilantissimus utriusque partis extitit. Confutata isthic Scottorum observatione, Cedd, ut idem ait Beda cap. 26, relictis Scottorum vestigiis ad suam sedem rediit, utpote agnita observatione Catholici Paschæ. Sed de illa tota quæstione alias erit dicendi locus. Consuli interea potest Ægidii Bucherii nostri commentarius in Victorii Canonem nonem Paschalem cap. 10. Hujus Concilii meminit Wigorniensis ad eumdem annum.
13 Idem Beda lib. 4, cap. 3, refert cum S. Ceadda de mundo transiret, visam a quodam viro sancto animam Ceddi fratris ipsius cum agmine Angelorum descendentium de cælo, et assumpta secum anima ejus ad cælestia regna redire. Retulit id S. Higbaldus Abbas, de quo agemus XXII Septembris. Vitam S. Ceddi ex hac contractam habet Joannes Capgravius. De eodem agit Harpsfeldius sec. 7, c. 13, 22, etc. Florentius Wigorniensis in Chronico, præcipue ad annum DCLII. Ranulphus Cestrensis lib. 5, c. 15 et 16. Matthæus Westmonasteriensis ad an. DCXLIX et alibi. Wilhelmus Malmesburiensis lib. 1, de Regis Anglor. cap. 6, et lib. 2, de Pontificibus Anglor. Polydorus Vergilius lib. 4, Histor. Angl. et alii innumeri.
✠