Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 3. siječnja

O sv. Danijelu mučeniku u Padovi

DE S. DANIELE MARTYRE PATAVII

Sadržaj (1)
  1. De eodem s. Daniele ex bernardino scardeonio.

Martyrologium Romanum et Molanus in Addit. ad Usuard. Patavii S. Danielis Martyris: estque hæc Inventionis dies, ut in Notis docet Baronius ex tabulis Ecclesiæ Patavinæ. Ejusdem meminere Maurolycus, Martyrologium Germanicum, Usuardi editio Colonien. anni 1521.

2 Galesinius: Patavii, S. Danielis Levitæ et Martyris Inventio. Is enim S. Prosdocimi Episcopi Diaconus, cum Christianam fidem constantissime palam prædicaret, ab urbis Præfecto comprehensus, inter lapideam et ligneam tabulam clavis confossus, martyrio coronatur. Illius corpus diu occultum, Ulderichi ejusdem urbis Episcopi precibus, admirabiliter multis post illius martyrium annis, hoc ipso die inventum est, summa Cleri et populi celebritate. Eadem fere habet Ghinius.

3 Uldericus ille, anno MXIV, creatus Patavinus Episcopus memoratur. Historiam Inventionis S. Danielis damus ex Agonibus Martyrum: aliamque mortis atque inventionis ex Bernardino Scardeonio, cujus compendium extat apud Ferrarium in Catalogo Sanctorum Italiaæ. Episcoporum Patavinorum extat apud Claudium Robertum catalogus: nullum tamen Joannem exhibet, qui circa annum DCCLXVII vixerit. Agit de S. Daniele et Petrus de Natalibus lib. 2, cap. 40. sibi subveniret, et si usquam in ea urbe Daniel Martyr ejus quiesceret, preces ejus exaudiret, ut ipse visum reciperet.

6 Cum igitur id per dies complures faceret, et semel orandi causa, sacras divæ Virginis et Martyris Justinæ subiisset ædes, quo in loco Daniel Martyr conditus fuerat, (id quod tunc omnibus incolis ignotum erat) se illi Martyr iterum revelavit, dicens: Hic ora, nam hic jacet Danielis Martyris corpus, quem ut visum recipias requirere jussus es. Oravit ergo eo in loco cæcus; et visum recepit.

7 Quo facto, ipse et sui duces gratias magnifice Christo et Martyri agentes, adeunt illico Joannem Episcopum, sanctum virum, qui illo in tempore loco præerat, et indicant omnia, quæ beneficio Martyris fecerat Christus cæco, qui illuc ex Tuscia advenerat, et quomodo ad memoriam Danielis Martyris orans, visum receperat. Convocato itaque Clero, sociatus Episcopus, secum ducens cæcum, sed jam gratia Christi videntem, tendit in sacræ virginis Justinæ templum. Cui ingresso ostendit is qui fuerat cæcus orationis locum, ubi et beneficium visus receperat. Jussit ergo Episcopus circumfodi terram, et aperiri locum, et invenit instar sepulcri tabulatum lapideum, longis clavis in summo eminentibus per intima confixum; quod levari jussit: ubi autem levatum est, vidit in imo aliud tabulatum, quod acies illorum immanium clavorum penetrabant, et juxta breve quoddam scriptum: HIC CORPUS DANIELIS LEVITE. PRO CONFESSIONE NOMINIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI CIC PASSI, REQUIESCIT. Jussit ergo venerabilis Pontifex tabulata aperiri; et reperit corpus Martyris per meditullium capitis, per cerebrum, per pectoris medium, per petinem, et per cetera corporis membra horribilibus illis clavis transfixum; sanguinemque adeo recentem, ac si modo illum glorioso martyrio in odorem suavitatis fudisset. Neque teter cadaveris odor offendebat assistentium præsentiam, quia Dominus martyrem suum a corruptione præservaverat. Ex quo intellexerunt Pontifex et viri sancti ac religiosi qui assistebant, martyrii Danielis pro nomine Jesu Salvatoris passi modum.

Daniel Levita martyrium passus est in urbe Patavina; verum quo tempore, et a quibus ignotum est. Sic tamen passio ejus martyriique modus cognitus est. Nam ipse se revelans cuidam oculis capto in Tuscia dixit illi: Si vis videndi gratiam obtinere, vade, pete Patavium, et Danielis Martyris implora opem, ad memoriam sepulturæ ejus; ubi et invoca Domini nostri Jesu Christi misericordiam, et ipse te illuminabit. Quo audito, cæcus procuravit se in urbem Patavinam deduci. Erat enim annus Domini septingentesimus sexagesimus septimus. Quo in tempore et urbs illa et in ea multa loca sancta variis tumultibus et incursibus Barbarorum vastata fuerant.

5 Veniens itaque cæcus, per omnia templa, oratoria, et etiam ruinas locorum sanctorum, diligenter inquirit, ubinam corpus beati Martyris Christi Danielis requiesceret. At nullus inventus est qui illi quidquam indicare posset. Unde ipse effectus admodum tristis, se illusum putabat: orabat tamen Dominum per omnia devotionis loca, ut ejus misericordia

8 Levatum igitur corpus, et pretiosis velaminibus adornatum, Episcopus, sancti viri, universus Clerus, et populus innumerus cum canticis et hymnis intulerunt in majorem ecclesiam sub nomine Dei genitricis Mariæ fundatam anno, qui dictus est, septingentesimo sexagesimo septimo. Ubi Christus interventu sui Martyris virtutes fecit et signa; cui cum Patre et Spiritu sancto honor et gloria in sæcula. Amen.

De eodem s. Daniele ex bernardino scardeonio.

Daniel Martyr B. Prosdocimi Episcopi Levita, Patavii, licet Hebræa natus familia, cum constantissime Christianam fidem populum palam publiceque doceret, ab urbis Præfecto comprehensus, inter lapideam et ligneam tabulas clavis ferreis confossus, hoc genere martyrii, inter cælestes reliquos meruit habere triumphum, anno salutis clxviii.

10 Hujus autem corpus aliquamdiu fuit hominibus ignotum. Sed cum Ulderichus Episcopus Patavinus piis orationibus instaret, ut omnipotens Deus gregem suum et universum populum Patavinum in vera Christi fide, et Catholica religione constantius roboraret, quod intervenientibus Sanctorum precibus facile consequi posse sperabat; accidit anno salutis mlxiv, ut cæco cuidam in Hethruria per quietem juvenis quidam Levitico habitu indutus appareret, visum sibi pro mercede promittens, si Patavium pergat et in basilica D. Justinæ corpus B. Danielis Martyris investiget, humi, haud procul ab ara D. Prosdocimi conditum. Is ergo tanta mercede allectus, et de pollicitis nihil diffidens, Patavium statim contendit, et monasterium D. Justinæ ingreditur, remque omnem monachis exponit; rogatque ut per eos sibi liceat ea nocte in templo in orationibus pernoctare.

11 Annuentibus illis, noctu inter orandum per visum ostensus est ei locus, ubi quæsitus thesaurus defossus latebat. Quare mox ubi illuxit, Episcopus accersitur, et populus convocatur, cæcus locum assignat, et fossoribus præest. Quid multis? humo nondum penitus effossa, parvo labore repertum ac cognitum est, quod homines diu ante latuerat. Ibi nanque Martyris corpus constrictum inter duas tabulas; ligneam et marmoream, suavissime, et ultra quam cogitari possit mirifice redolens invenitur. Quo facto extemplo cæco visus redditur: et omnium ordinum homines, qui tunc forte aderant, miro stupore replentur, laudantes, et benedicentes Deum. Interim vero tantæ et tam novæ rei fama per totam civitatem diffusa, undique confluitur, et innumera miracula fiunt, et ita hinc precibus, hinc lacrymis, hinc gaudio tota civitas agitatur. Locus autem subterraneus in hunc diem integer est, in quo venerabile illud corpus tam diu latuerat.

12 Episcopus autem Bernardus postea cupiens his sanctis reliquiis exonare ædem suam cathedralem, egit cum monachis, ut corpus illud eo transferendum concederent, et ne ingratus cuiquam videri posset, in præmium tam pretiosi muneris amplissima ruris lignarii prope urbem prædia Abbatiæ remisit, quæ pridem ei ex paterna (ut dicitur) hereditate contigerant.

13 Interim vero non minus mirabile dictu accidit. Cum enim jam sacratissimi corporis Translatio fieret, non sine densa concurrentis undique populi multitudine, illico ubi intra mœnia primum receptum est, sistunt ex onere supra modum pressi et defatigati portantes. Hinc nec vis ulla, nec artes quantumvis ingeniosissimæ reliquum itineris perficere valent. Quocirca Episcopus cum universo populo tali facto perterritus: nuncupatis suppliciter votis de construendo ibidem templo sub titulo S. Danielis, statim progressus, antea nescio quo modo inhibitus, facilis datur: nec ullum amplius obstitit impedimentum, quo minus in templum cathedrale corpus illud, tanto miraculo repertum, deportaretur: ubi ad hoc usque tempus feliciter quiescit.

14 Celebratur autem hujus Inventio III Nonas Januarii: Translatio vero facta ad novam Capellam mccxcv, fit tertia Dominica Maii. Jacet nunc in arca marmorea, ubi informibus notis insculptum est hoc epitaphium:

HIC REQUIESCIT MARTYR DANIEL LEVITA.

13 Hactenus Scardeonius lib. 2, class. 6, qui ejusdem Sancti meminit lib. 2, class. 3, cap. 1. Capite vero 32, testatur extra mœnia Patavina collem amænum existere S. Danielis, in eoque egregium monasterium exædificatum Canonicorum Regularium.

✠

3. siječnja Kalendar godine