Semper in Ecclesia dies Inventionis sacrarum reliquiarum ac Translationis religiose observati sunt. Quod tum ex Martyrologiis, tum ex variis SS. PP. sermonibus liquet.
2 De hac S. Quintini secunda Inventione ista reperi in antiquissimo Martyrologio monasterii S. Martini Tornaci: In pago Viromandensi Inventio corporis B. Quintini Martyris ab Eligio Episcopo, et Translatio ipsius. Eadem Molanus in Adit. ad Usuardum, et Galesinius, ac Martyrologium Germanicum Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum: Apud Augustam Veromanduorum Inventio corporis S. Quintini.
3 De Veromanduis, S. Quintini oppido, ejusque corporis Inventione hæc scribit Papirius Massonus in descriptione fluminum Galliæ: Oritur Somma in vico Veromanduorum Fervaquio, unde S. Quintini municipium petit: de quo Usuardus in Martyrologio vetus scriptor sic ait: In Galliis oppido Vermandensi S. Quintini, qui sub Maximino Imperatore martyrium passus, cujus corpus post annos quinquagenta quinque revelante Angelo inventum est. Hæc ille pridie Kal. Novemb. In vita quoque ejus Martyris scriptum invenio quod sequitur: Ejus venerabile corpus licet ab impiis in Somona fluvio cum plumbo fuisset immersum, tamen per annos plurimos latuit, et incorruptum est repertum. Sigebertus historicus ad annum nongentesimum sexagesimum quartum: Ecclesia, inquit, S. Quintini Martyris est in Insula super fluvium Somenæ sita, cujus martyrium anno Christi trecentesimo secundo contigit. Addit Sigebertus ab Eusebia matrona in superiori loco præeminentis oppidi quod antiquitus Augusta Veromanduorum vocabatur, corpus ejus esse collocatum; et rursus ab Eligio Episcopo Noviomensi detectum.
Inventionem hanc commemorat S. Audoenus in vita S. Eligii quam 1 Decemb. integram daturi sumus. Hanc autem partem ex quatuor MSS. codicibus descripsimus,
Rubeæ vallis Lovaniensi, Balthasaris Moreti v. cl. S. Mariæ Bonifontis; quæ ita habet:
4 Eligio viro sanctissimo inter cetera virtutum suarum miracula id etiam a Domino concessum erat, ut sanctorum Martyrum corpora, quæ per tot sæcula abdita populis hactenus habebantur, eo investigante ac nimio ardore fidei indagante, patefacta proderentur. Siquidem nonnulla venerabantur prius a populo in locis quibus non erant, et tamen quo in loco certius humata tegerentur, prorsus ignorabatur. Ex eo ergo tempore, quo Eligius Pontifex consecratus Pastor est datus, ab eo nonnulla inventa populis sunt declarata. Ex quibus primum ac summum sanctum Martyrem Quintinum in principio Episcopatus sui, grandi instantia quæsitum, olim quoque celatum, promovit palam in publicum.
5 Denique priusquam Eligius ejusdem loci datus esset Episcopus, extitit quidam vir improbus, nomine Maurinus, ut videbatur populis, habitu religiosus; cantor etiam in Regis palatio laudatus, atque ex hoc, ut rei docuit exitus, mente tumidus, corde protervus, atque actione dissipatus: qui audacia suæ præsumptionis deceptus, cœpit verbis extollere, a se Martyris Quintini corpus, et inquiri posse, et inveniri. Sed ut ejus proterviam illico et Eligii merita demum Dominus declararet, mox ut terram sarculo scalpere cœpit, manubrium fossorii manibus ejus inhæsit: sique miser opus præsumptum relinquens, sequenti quoque die in manibus suis vermibus ebullientibus miserabiliter expiravit. Ex quo facto tantus timor adolevit in populo, ut nullus deinceps, quamvis probabilis vitæ, præter Eligium, hujusmodi negotium auderet appetere.
6 Eligius ergo cura Pastorali suscepta statim in exordio suæ ordinationis cœpit assiduare erga locum illum. Est enim haud procul ab urbe Viromandensi, in eo scilicet loco ubi quondam Martyr ex fluvio elevatus vatus ab Eusebia in monte fuerat tumulatus. Eligius itaque divino nutu instigatus, volvebat in animo, sed et libere proclamabat populo, non illic haberi corpus, quo eum loco venerabatur, sed esse potius in parte ulterius. Cumque diu hujusmodi conditio mentem ejus stimularet, cœpit tandem sagaci inquisitione per basilicæ pavimentum huc illucque tentare, sicubi sacratum tumulum posset deprehendere. Sed cum nullatenus indicium tumuli reperiret, cœpit a fratribus destitui, prosequentibus cum tremore interitum illius, qui dudum ejusmodi investigationem superba mente concipiens, lugubri morte vitam finisset; nec non et antiquitatem corporis longinquitate jam temporis consumpti, atque ad nihilum in pulverem redacti objicientes, conabantur eum a cœpto mentis proposito revocare. Cumque ei istismodi impedimenta a fratribus objicerentur, altius ille ingemiscens, aiebat: Nolite fratres, quæso, nolite impedire devotionem meam: nam ego credo in Creatorem meum quod non me dignabitur tanto thesauro, tantumque mihi desiderato fraudare commercio.
7 Tuncergo attentius persistens, levavit triduanum jejunium, atque enixius Christi Domini divinitatem cum lacrymis exorrans, vovit non se prius quidquam alimoniæ accepturum, quam mereretur desideratum percipere votum. Tanta namque erat ei fides, tantaque constantia, ut plerumque sic facienda præveniret, tamquam jam facta crederet, et nonnumquam ita cum Deo quemādmodum cum terreno suo loqueretur domino, ac propositum, quod ipse statueret in Deo, complere indubitanter se crederet. Unde etiam cum a multis dehortaretur, dicebat; Tu: inquit, Domine Jesu qui omnia nosti priusquam fiant, tu scis quia nisi manifestum ostenderis mihi corpus hujus testis tui, qui propter nomen sanctum tuum passus est, quamquam sim indignus, numquam tamen plebis hujus Episcopatum geram, sed exul potius ab hac provincia procul secedam, ubi, ut dignum est, inter bestias moriar.
8 Quid multa? cœpto operi persistens, cum adjutores ejus per diversa ecclesiæ loca tentando discurrerent, nullamque inveniendi spem caperent; leniter ille omnes compescens, unum eis locum, quo nulla esse suspicio poterat, in posteriori ecclesiæ parte effodiendum designat. Tunc omnium labore ibi converso libenter jussis obtemperant: defossaque jam in altum pedes decem, seu amplius, terra, abs spe iterum inveniendi corporis destituuntur. Et cum tertia jam nox media fluxisset, arrepto Eligius sarculo, rejectoque amphibalo, cœpit totis viribus, cum cereis et lampadibus, terram sanctis effodere manibus, cumque paullulum ima fossæ declinans in latus cavernæ scalpere humum cœpisset, mox reperit tumbam sane veterrimam tegentem corpus sacratum.
9 Tunc gaudio magno repletus, cum sarculo, quem manu gestabat, avidissime latus ferisset sepulchri, confestim forato tumulo tanta odoris fragrantia cum immenso lumine ex eo manavit, ut etiam ipse S. Eligius fulgore luminis, odoreque inenarrabili perculsus vix subsistere potuisset. Nam et globus splendoris, qui ex tumulo ad ictum ferientis processit, tantam vim suæ claritatis sparsit, ut cunctorum adstantium obtutibus oculorum retusis, partem maximam regionis illius in diei claritatem mutaret. Unde omnes, quos eadem hora vigilare contigerat, quique rei causam ignorabant, magnum quoddam datum cælitus signum æstimabant. Erat enim transacta media nox, et nox quidem obscura valde et caliginosa: sed procedente fulgore quasi lux diei ad tempus resplenduit, et in tempore claritas recessit.
10 Tunc ergo sacrum inventum corpus Eligius cum gaudio lacrymabili exosculatur; ac de profunda tellure elevato reliquias sibi, undecumque concupivit, segregavit, dentes etiam pro languentium medela ex maxilla sancta abstulit atque ex radice dentis gutta sanguinis exivit: clavos quoque miræ magnitudinis, quos tempore passionis ejus persecutores corpori infixerant, ex cerebro ceterisque artubus abstractos, sibi pro reliquiis sequestravit: capillos etiam pulcherrimos in reliquias separatos delegavit. Deinde holoserico pretiosissimo obvolutum, compositumque honestissime corpus summa cum diligentia retro altare transposuit. Tumbam denique ex auro argentoque et gemmis miro opere desuper fabricavit: ecclesiam quoque, quæ exigua conventibus populi videbatur, eximio opificio ampliatam decoravit. Ipse demum ex reliquiis, quas a sancto corpore frequestraverat, multa loca condivit, multimodamque medelam diversis ægritudinum incommodis easdem impartiendo præbuit.
✠