Commemoratur S. Rhodon in MSS. Martyrologiis Dungalensi et S. Hieronymi; quorum verba jam recitavimus cum de Martyribus Africanis ageremus. Refertur et a Carthusianis Coloniensibus in Addit. ad Usuardum. Affine Sodonis nomen XXV Januarii. Alius Rhodon, Martyr Tomitanus, 3 Januarii relatus. Quin hic quoque Martyr sit minime ambigimus.
De ii Martyribus in Phrygia.
Venerantur hos anonymos duos Martyres Græci hoc die. Maximus Cythercus: Eodem die sancti duo Martyres in Phrygia fustibus cæsi finiuntur. Idem habent Menæa, et addunt hoc distichon:
Fustibus athletæ sauciati duo,
Coronati invenerunt cito cicatricum abductionem. Matthæus Raderus noster hos ex illorum numero esse censet, qui in Martyrologio Romano aliisque VII Februarii memorantur cum S. Adauco martyrii coronam in Phrygia, Diocletiano imperante, consecuti. Ast hi fustibus mactati, illi vivi concremati sunt.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Ianuarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1863. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 22. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost.