Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 2. siječnja

O sv. Silvestru, monahu u Troini na Siciliji

DE S. SILVESTRO MONACHO TRAINÆ IN SICILIA

Silvester ex ordine S. Basilii monachus colitur II Januarii et II Maii, frequenti populi concursu Trainæ in Sicilia, ex Julii III Pontificis Maximi concessione, ut testantur Octavius Cajetanus noster in Idea operis de Sanctis Siciliæ, et Philippus Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum. Est Traina, aliis Trayna, Troina, Troyna, Trojanopolis, Trajanopolis, Dragina, Mediterranea Siciliæ urbs in colle edito sita, olim Episcopalis, de qua agit Thomas Fazellus rer. Sicular. decad. i. lib. 1 et 10, sed quod eam esse censet Trajanopolim, quam L. 1 de censibus, coloniam juris Italici appellat Ulpianus, aliis minus probatur, qui isthic in Cilicia legendum, non in Sicilia, arbitrantur. Paullo infra urbem, inquit idem lib. 10 Fazellus, ad P. M. II. Meridiem versus, ædes D. Michaelis super collem erecta, et cœnobium D. Basilii illi adjunctum extat, a Rogerio Comite, parta contra Saracenos victoria, pro triumpho dedicatum. In hoc S. Silvester vitam degit; a quo locum quemdam S. Silvestri appellari existimo apud eumdem Fazellum, ad mille passus a Troina, ubi veteris urbis vestigia etiamnum, ædium, inquam, murorum ac pyramidum ex quadratis lapidibus clarissima spectantur cadavera.

2 S. Silvestri res gestas, ex lectionibus quæ ejus die festo recitantur, ita describit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ad n Maii: Silvester Troynopoli honestis religiosisque parentibus, Guilielmo Siciliæ Rege, ortus, pieque educatus, cœnobium S. Michaelis Archangeli ordinis S. Basilii, habitum monasticum induens, ingreditur. Ubi brevi eos progressus fecit, ut ceteros vitæ asperitate suique ipsius abnegatione antecelleret. Peregrinandi cupidus de Abbatis licentia v Id. Februarii Catanam ad corpus B. Agathæ Virginis et Martyris venerandnm venit. Qua in re illud mirandum, quod cum Catana a Troynopoli XL millibus passuum absit, (quæ quis equo per diem æstivo tempore vix confecerit) Silvester tamen pedester hiberno tempore Catanam profectus, ac precibus ad Virginis tumulum persolutis domum eadem die reversus est.

3 Cum furnarius panem cocturus, scopam, qua furnum ardentem prunis mundaret, minime reperiret, querereturque quod mora pani detrimentum adferret; Silvester signo Crucis munitus illum ingressus, prunis ardentibus in unum collectis, vestis suæ extremitate tersit. Quare Abbati nuntiata, acceurrens cum monachis e furno Silvestrum illæsum exeuntem vidit: ac ex ea die apud monachos Silvester cœpit esse venerationi.

4 Romam, ut loca sancta inviseret, summique Pontificis (a quo ob sanctitatis famam benigne exceptus est) pedes deoscularetur, profectus; iis peractis, perceptaque Pontificis benedictione navem conscendit, et Panormum appulit. Ubi cum Regis filius gravissime ægrotaret, ad Regem accedens bono animo illum esse jubet; et ad filium jam morti proximum deductus, fore ut brevi incolumis evaderet ait. Quem medici delirare existimantes, et illudere volentes, porcæ urinam afferri curant, ex qua ille ægroti morbum agnosceret: quam illico Silvester esse porcæ decem in utero suillos habentis urinam dixit. Sique illa Regis mandato mactata et aperta deprehensum est, et Silvestro habita fides: qui omnibus e cubiculo ejectis, cum preces Deo effudisset, filium Regi reddidit incolumem. Cumque Rex Silvestrum, ut quidquid vellet posceret, instanter rogaret; thynni tandem, cujus ingens copia capi solet, parum pro cœnobio petiit. Qui petitionem exilem miratus, aliquot thynnorum tegetes perpetuo quovis anno dandos decrevit: quibus ad hæc usque tempora frui feruntur.

5 Reversus ad monasterium, defunctoque Abbate, cum Silvestrum ei subrogare cogitarent, is elapsus in silvam non longe a civitate se abdidit: ubi aliquamdiu vitam eremiticam duxit, orationibus, jejuniis, meditationibus aliisque corporis afflictionibus intentus: donec iv Non. Januarii, anno a partu Virginis MCLXXXV, suum Deo tradidit spiritum. Corpus ibidem sepultum est, sacra æde sub ejus invocatione constructa: quo, hac die et ii Januarii, innumera hominum multitudo confluit. Solent enim dæmoniaci infirmique ejus intercessione liberari.

6 Anno vero Domini MDLXXV, peste per universam Siciliam grassante, cum Troynopoli multi in dies perirent, ac die secunda Januarii, qua natalis ejus celebratur, maxime effervescente, imaginem S. Silvestri cives in processione deferrent; mox ab ea penitus extincta liberati sunt. Quare Julius III, Pontifex Maximus non modo indulgentias ecclesiam S. Silvestri visitantibus concessit, sed et festum ab omnibus in ea civitate celebrari voluit. Hæc Ferrarius. Sed manifestum in anno, quo hæc ope S. Silvestri sopita lues dicitur, mendum inest, cum Julius III, anno MDLV obierit: aut certe eo miraculo ad festum sanciendum inductus non est, ut vult Ferrarius; qui iterum in Notis Silvestrum ait MCLXXXIX decessisse, cum supra, el in generali Catalogo Sanctorum MCLXXXV, mortuum asserat.

✠

2. siječnja Kalendar godine