Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 2. siječnja

O sv. Maksimu, opatu i mučeniku u Galiji

DE S. MAXIMO ABBATE MARTYRE IN GALLIA

Sadržaj (5)
  1. Genealogia s. Maximi Martyris et Presbyteri,
  2. Explicit genealogia.
  3. Passio s. Maximi
  4. Presbyteri et Martyris.
  5. Sancte moritur, miraculis clarus.

Sancti Maximi Abbatis ac Martyris vitam suppeditavit nobis vetustissimus codex monasterii S. Martini Treviris, insignem illam quidem, sed mendosissime descriptam. Alia brevior, imo prioris tantum epitome, extat in Ultrajectensi ms. Ecclesiæ S. Martini.

Genealogia s. Maximi Martyris et Presbyteri,

Qui passus est in parochia Viennense tempore Heraclii Imperatoris.

Fuit vir unus de territorio Celmanes civitate et Dux, cui nomen erat Eonocius, et uxor illius Sivella; quæ genuite ei filium, nomine Wobertum: qui accepit uxorem Helcana, et habuit ex ea filium nomine Maxentium; qui accepit uxorem, nomine Radegundem, ex qua nati sunt ei tres filii, Gundebertus, Gundelaicus, et Radoldus. Erant enim hi tres fratres humiles et timentes Deum: et venit eis sensus ut ad Urbem Romam ad ecclesiam S. Petri Apostoli iter arriperent, quatenus ipse pro eis intercessor apud Dominum existeret: ipsi vero cum magno exercitu, cum equis et mulis, et viris numero centum quinquaginta, cum magno gaudio cœperunt itinere: sed in primis ad S. Martini Turonis occurrere disponebant.

2 Igitur cœpto itinere atque calle festinantes, super Crosa fluenta in Clavico vico subsequentes eos latrunculi gladio cunctos peremerunt: adeo ut nullus ex illis remaneret nisi Gundebertus solus; qui latrunculis recedentibus stabat inter media cadavera mortuorum tristis, et nimio mœrore affectus, et nesciebat quid agere debuisset.

3 Interea accidit ut quidam homo, nomine Ansebertus, ibidem supervenit, vir fortis, atque in substantia rerum dives; cœpit eum diligenter interrogare et dicere: Unde est adventus tuus, aut quo pergis? vel quæ est hæc strages mortuorum, inter quibus cadaveribus solus stas? Respondit ei Gundebertus, et ait: Nos tres fratres ex territorio Clemanense, ad-crevit nobis consilium ut ad S. Petri Apostoli urbem Romam pervenissemus: sed dum id agere voluissemus, insurrexerunt in nos latrunculi, qui omnes comites nostros gladio peremerunt: et ego quasi orbatus solus remansi, Dicit ei prædictus Ansebertus: Vade mecum partibus Caturcense: et ego pro pulchritudine tua do tibi filiam meam Magneldem, et ditabo vos ut magnis divitiis affluatis. Perrexit que cum eo Gundebertus et accepit filiam ejus præfatam uxorem, genuit que ei optimum filium, nomine Maximum.

Explicit genealogia.

Passio s. Maximi

Presbyteri et Martyris.

Maximus in eremum fugit, ne cogatur uxorem ducere.

Igitur S. Maximus ortus est in territorio Caturcense, in villa Margarita, anno VIII sub Brunielde Regina. Hic cum esset annorum septem, derelicto patre et matre ad sanctam Dei ecclesiam urbis Caturca S. Stephani Martyris et Levitæ confugit, ut litteris erudiri potuisset. Audiens hæc pater ejus quod filius suis fuga vertisset, multum timuit ne a bestiis devoratus fuisset: dixit que matri suæ: Mulier ubi est filius noster? cur non posuisti ei custodem? At illa obmutuit, et loqui nolebat: sed manus ad cælum levans et percutiens pectus suum, ait: Angustia est mihi Domine, pro filio meo Maximo. Oro Domine, ut facias illum cum salute revertere ad nos.

5 Audiens hoc Desiderius tunc Caturca civitatis Episcopus sollicitudinem parentis, in eadem die nuntiavit hoc Gundeberto patri suo. Tunc accersivit memoratus Episcopus Notarium suum, et commendavit illi puerum Maximum, ut illum bene instrueret litteris, atque solerter curam de ipso in omnibus ageret. Fuit ibi Beatus Maximus decem annis ad eruditionem Grammatici. Erat enim pulcher et speciosus valde. Qui cum bonis polleret moribus atque litterarum industria, honore illum Magistrali in ipsa urbe sublimaverunt: erat enim pacificus multum, obediensque et humilis corde.

6 Audiens Beraldus pulchritudinem ejus, ascendens equum suum perrexit ad patrem ejus et dixit ei: Audivi quod filium habes speciosum: voca illum et videam magnitudinem ipsius. Respondit ei pater: Habeo filium parvulum ipse nos dereliquit, et fugiens quasi ad litteras. Dixit ei Beraldus: Vocaillum venire ad nos, et videam eum, quia desidero cernere illius pulchritudinem. Tunc præcepit Gundebertus unum ex servis suis, et dixit ei: Vade ad Dominum Desiderium, et pete sanctitatem ejus ut nobis transmittat filium nostrum, baculum senectutis nostræ, quia ego et mater ipsius multum desideramus eum videre, et cras revertetur ad eum. Quod cum servus ille hoc Episcopo nuntiasset, tunc vocavit eum ad se, et dixit ei: Fili Maxime, ecce pater tuus et mater desiderant te videre. Vade ergo et loquere cum eis, et postea revertere ad nos. Qui jussis ejus obtemperans, tamen nolens, ivit ad patrem suum. Cum autem vidisset eum mater ejus cecidit super collum ipsius, et ait: Heu me, fili, cur tam tarde venis ad nos?

7 Cum autem vidisset eum Beraldus dixit patri suo: Vere hic filius tuus Maximus speciosus et decorus est: da illum mihi, et ego dabo ei filiam meam Hebrelde, et ditabo eos divitiis affluenter. Respondit ei mater ipsius: Spero quod filius noster Maximus, non sit ducturus uxorem. Elevans autem vir ejus manum suam dedit ei alapam, et ait: Non est ita ut loqueris. Videns hæc Maximus magis timuit, et in ipsa nocte fugiens ad civitatem, indicavit Patri Episcopo omnia verba hæc. Videns autem Episcopus sollicitudinem ejus, dixit ei: Noli esse tristis, ego procurabo de te.

8 Sed B. Maximus noluit se credere: et mane consurgens dixit ad Ambrosium discipulum suum secrete. Frater quid faciam de me? Venit ergo Beraldus ad patrem meum, voluit filiam suam mihi in conjugio sociare. Respondit ei Ambrosius: Magister quid vis facere? Dicit ei Maximus: Magis mihi libet in eremo inter feras bestias vitam finire, quam conjugio transitorio sociare. Dixit ei discipulus: Ubi vis pergere? Respondit ei: Nescio, nisi ubi summus conditor et Pontifex viam mihi voluerit demonstrare. Dixit ei Ambrosius: Et ego vadam tecum. Perrexerunt ergo mane ambo pariter, et quærebant eremi solitudinem, ubi eum pater non invenisset. Invenit locum super fluentum Olto, loco vocato Subtus Rocca, habens in circuitu ejus solitarios in singulis cellulis suis servientes Domino.

9 Cum vero invenisset Maximus locum, cœpit inibi instruere instruere parvum domicilium, ubi Domino militare potuisset. In eodem namque mense dereliquît eum Ambrosius, et reversus est ad propriam cellam. Qui cum iter ageret per solitudinem, elevans oculos ad cælum vidit in summitate querci diabolum, quasi hominem in mare hamos jactantem a dextris lævaque, magnosque pisces in vento suspendentes. Dixit ei Ambrosius: In sicco magnos pisces trahis? Dixit ei dæmon: Habeo pisces Leoterio et Savino; Maximum autem a me recedere nolebam. Dixit ei Ambrosius: Magister meus Maximus tepidus non est; non habes potestatem adversus illum.

Ab eremo abstractus, cogitur sponsalia contrahere: iterum fugit.

Erat inibi S. Maximus in jejuniis, orationibus, ac vigiliis, confidens se in psalmis et hymnis spiritualibus, sine intermissione orabat. Vidit autem dæmon, quod non proficiebant insidiæ suæ contra sanctum hominem; dereliquit eum, et transfiguravit se in Angelico vultu, ad propriam cellulam patris sui perrexit, soporatoque eum somno ait illi: Gundeberte, Gundeberte, ego sum Angelus Domini, noli timere, audi quod loquor tibi. Maximum unigenitum tuum, quem quæris, vade in loco solitudinis, super Olto fluento; invenies ibi locum, quod dictum est Subtus Rocca, et ibi invenies eum. Mane consurge et vade, expelle eum de loco solitudinis.

11 Surrexit mane pater ejus ascendens equum suum, cum suis venatoribus: in modum ursum venantes ad ipsum locum pervenerunt pleni insania contra sanctum hominem. Invenitque eum, accersitisque venatoribus suis, amodo ursum eum de eremo projicerent. Cum autem vocassent venatores canes, atque ad eum incitassent; tunc canes super ipsos venatores reversi, eodemque die prostrati et mortuisunt. Accepitque Gundebertus filium suum Maximum, et ligavit ei manus et pedes, et imposuit eum super equum suum, et obtulit eum matri suæ; Mulier, inquit, ecce filius tuus, quem quæris; persuas dæmoniacas incantationes, nostri canes, unde delicias habuimus, mortui sunt: mitte illum in carcere, donec mitiget cor ejus: miseruntque eum in carcerem usque dum veniret Beraldus.

12 Nuntians hæc omnia pater ejus Beraldo: quod cum audisset, multum gavisus est; vocavitque; uxorem suam et conservos suos, ut stipendia copiosa post eum adferrent, et cum magno gaudio epularent. Primitus ut domum residerent, Beraldus Maximum quærens, cupiens videre pulchritudinem ejus. Exiens igitur vir Dei Maximus de carcere, induentes eum vestimenta ejus, vocaverunt eum locum sedendi, et dicit ei pater: Accipe annulum de manu Beraldi, et mitte eum digito filiæ suæ arrhabonem. Ille autem noluit eum accipere. Tunc pater ejus, furore repletus dixit ei: Fac citius. Dubitante autem B. Maximo, pater ejus de baculo, quod in manu tenebat, conatus est eum percutere. Ille autem nolens accipit annulum, et posuit illum in digito filiæ ipsius: Ego, inquit, te sponso sponsalitæ causa, ut tu sis mihi sponsa in Domino, et ego tibi in Christo, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

13 Post septem diebus adimpletis, vocavit Beraldus vicinos et finitimos amicos suos ad nuptias celebrandas. Audiens hæc verba sanctus vir Dei Maximus, multum timuit, et veniens de amne portans farinolam in ulnis suis, obviavit Magnentium. Cui Maximus ait: Unde te habemus Frater? Magnentius respondit: Ego peregrinum me confiteor, ex regno Antiochense. Dicit ei Maximus: Quid faciam ego infelix? surrexit enim homo fortis et dives in pecunia sua, vult filiam suam mihi in conjugio transitorio sociare. Dixit ei vir Dei Magnentius: Quid aptum est tibi in corde? S. Maximus respondit: Ego vadam in loco ubi isti insidiatores me non colaphizent. Magnentius ait: Pergamus ergo pariter usque dum voluntas Domini est. Dereliquit autem S. Maximus regionem, patrem, et matrem, fratres, agros, servos, et ancillas; constrinxitque suos lumbos, ac membra justitiæ pleniter sectatus est.

Angelo duce Viennam venit: ab Episcopo repulsus admittitur in monasterium: fit Sacerdos.

Accepto itinere festinanter ad S. Martialis Lemovico expetierunt occursum, ut ipse pro eis exorator existeret. In ipsa nocte ad gravatus est Maximus somno; Angelus inquit ad eum: Maxime, Maxime; iterum et tertio vocavit eum: Maxime. Cui palpato respondit: Quis es tu, qui ter vicibus vocaris me ex nomine? Angelus Domini inquitad eum: Noli timere, ego sum Angelus Domini et missus sum ad te, ut te deducerem. Mane consurge una cum Magnentio comite tuo, et egredimini partibus Viennæ: et ego vobis præcipio quid illuc facere debeatis. Qui mane consurgens visionem Magnentio retulit. Tunc Magnentius respondit: Visio hæc Angelica est. Surrexerunt ambo pariter, ad Viennam Angelo nuntiante pervenerunt.

13 Cum autem introissent in civitatem ad S. Mauritii ecclesiam pervenerunt; qui cum pergerent invenerunt virum religiosum, nomine Ermembertum; erat enim sub ditione Domni Paschasii Episcopi. Videns eos præclaros et timentes Deum, diligenter cæpiteos interrogare, unde essent autquo pergerent, vel quid quærerent. Respondit ei Maximus, et ait: Hei mihi! Pater, ego dum fui ætate annorum decem et septem, surrexit contra me quidam vir fortis et dives in pecuniis suis, voluit filiam suam mihi in conjugio copulare: et ego ob hanc causam derelicta patria, et parentes obfugiens, et quæro sanctam Dei Ecclesiam ut litteris erudiri possim. Dixit ei Frater ille: Nuntiemus hæc verba Episcopo nostro; forsitan præstabit vobis adjutorium vestri causa. Qui cum hæc Episcopo suo retulisset, dixit ei: Voca illos, ut veniant ad me, et audiam eos loquentes. Qui cum venissent et in præsentia ejus stetissent, cæpit eos interrogare: Unde vos habemus fratres? aut ubi vultis pergere? vel quid quæritis? Respondit ei Maximus: Ego ex territorio Caturcense, in Margarita villa ortus. Insuper dixit ei pro qua causa patriam parentesque dimiserat, et quia aptum quærerent locum, ubi Domino servire potuissent. Dixit ei Episcopus: Vade in obedientia cum fratribus, et prande cum eis. Maximus curam fraternam peragens, dixit ei: Quid faciam de fratre meo Magnentio? ait ei Pontifex: Ite cum pace, nescio vos.

16 Egressi autem foras civitatem, adgravatus est iterum B. Maximus somno, et dixit ei Angelus Domini: Maxime surge de loco quo dormis, et perquire optimum locum, cellulam scilicet S. Joannis Limonico monasterio ubi Sampson Abbas præ est sub ditione Flotarii Regis: et ibi perfice, quod tibi imperatum est. Continet cellam inter montuosa loca super amne Rhodano, ex latere Aquilonis Limonia fluenta, et de parte occidente, montem minorem, qui vocatur Terulius. Fuit autem locus ille granarius Regis, quem Eldebodus cursor Flotarii eodem loco curam peragens, omnes rivoli et guttulas in unum amnem coadunari fecit, qui in Rhodanum defluunt.

17 Surrexit enim a somno B. Maximus; festinanter ad ipsum locum ut ei Angelus nuntiaverat, ambo pervenerunt. Cum autem ad portam monasterii pervenissent obviant Abbatem monasterii ipsius; dixit ei ei Abbas: Fratres quid vultis? Dixerunt ei: Domino ex toto corde obedire. Sustinete hic, inquit, parum, donec revertar ad vos. Reversus est enim Abbas vespere ad cellam suam, et dixit ad Maximum: Sub quo Pontifice vel qua civitate litteris eruditus es? Respondit ei Maximus: Sub Desiderio, Catercense civitate: pater meus dictus Gundebertus, mater vero mea Magneldis. Qui cum per ordinem narrasset ei cur patriam parentesque dimiserat, vel quia congruum locum quæreret, ubi jugiter Deo servire potuisset; tunc Abbas dixit ei, ut cum fratribus in labore manuum pergeret. Respondit ei Maximus: Quid faciam de fratre meo Magnentio? Dixit ei Abbas: Eat et ipse vobiscum, et accipiat stipendia corporis necessaria. Satis gaudens cor viri Dei Maximi, quod acceptus obedientia monasterii.

18 In eadem nocte accersivit Abbas Sacerdotes et monachos, et cæsariam capitis eorum totondit. Surrexit mane Maximus, partibus eremi perexit, ut curam laboris Fratrum perageret. Cum autem circuisset locum illum, exiliens de condenso prægnans sus ad pedes ipsius S. Maximi pervenit, et ore aperto, cœpit pedes ejus lingere. Dixit ad discipulum: Frater affer nobis de annona, ut demus domesticæ nostræ, quæ ad nos venit. Dedit ei Maximus annonam, et dixit ei: Cibaria nostra comede, destructu quod habes profer nobis ad monasterium. Die autem subsequente cum septenis capitibus porcorum ad virum Dei reversa est. Tunc Abbas imposuit uni de confratribus, nomine Gerontio qui eos custodiret.

19 Audiens hæc Paschasius Episcopus, ascendens navem, ad cellam ipsius monasterii perrexit, et ait: Ubi est ille frater per cujus obedientiam Dominus talem virtutem operatus est? Dixit ei Abbas: Custodiam ei imposuerunt fratres: ex arte hanc obedientiam procurat. Dixit ei Paschasius: Vocate illum venire ad me; qui cum fecisset eum venire ad vesperum, tunc Domnus Paschasius Archiepiscopus humiliato capite rogabât eum dicens: Frater digneris pro me orare. Cui Maximus ait: Hei mihi, Domine, quia non sum dignus pro me exorare, quanto magis pro aliis? Dixit Abbas Samson ad Domnum Paschasium: Precamur Domne sanctitatem vestram ut eum nobis per unctionem vestram ad officium sacerdotii consecretis. Respondit ei: Præsto sum; et tunc in mense primo prima Sabbati ejusdem mensis sacerdotalem accepit honorem: atque super omnem curam monaterii constituerunt eum.

Fit Abbas: percussoribus ultro occurrit: divinitus punitis subvenit: lethaliter vulneratur.

Non post multo vero tempore, defuncto Abbate ipsius remansit S. Maximus in vicem Abbatis loci monasterii curam exercens. Interea surrexit unus de conservis Eldebodi cursoris, et venit ad eum, dicens ei: Nuntius tibi sum Domine de Limonico monasterio, quod Samson defunctus est, et remansit ibi alius, qui se Abbatem esse dicit, et per suas dæmoniacas incantationes mirabilia facit. Et dicit Cursor: Vade ad monasterium, et præcipe ei ut veniat ad me, et dicat mihi, qui posuit illum habere post obitum Abbatis sui custodiam monasterii, vel cur non venit ad me? Tunc servus ille nequam ascendens equum suum, et nuntians ei omnia dicens: Maxime præcepit tibi Dominus meus, ut citius ad eum venias, et dicas ei rationem, qui posuit tibi custodiam hujus monasterii. Respondit ei sanctus vir Dei: Frater dic domino tuo ut veniat huc, et accipiat benedictionem et damus e rationem, quod nobis interrogatus fuerit: nam nobis non est opportunum egredi extra cellulam hanc. Accersivitque eum ut acciperet benedictionem. Respondit ei servus ille: Ego de tuis donis sumpturus non sum. Dixit ei S. Maximus: Vade, fiat tibi sicut dixisti.

21 Et renuntiavit servus domino suo verba hæc. Tunc cursor vocavit alium servum, et dixit ei: Vade ad seductorem illum, et dic ei; quod si noluerit venire ad me, ego vadam illuc, et usque ad injuriam eum expellam. Et nuntians ei servus ille, Maxime, ait, præcepit tibi Cursor ut ad eum pergeres: quod si nolueris, ipse ad te veniet, atque ad internecionem reducet. Tunc S. Maximus dixit: Internecionem suam ego non timeo, sed potius pro nihilo habeo. Cum autem servus ille domino suo hæc nuntiasset; ipse vero furore nimio accensus, ascedens equum suum ad Limonicum monasterium, contra sanctum hominem perrexit, tanta insania repletus ut eum interficeret. Cum autem vidisset eum religiosus Magnentius furore accenso, sollicite nuntians S. Maximo quod Cursor eum interficere volebat. Et dixit ei S. Maximus: Frater Magnenti, ego tormenta sua non timeo, sed vade et tu mecum, ut loquamur eum tyranno illo. Exierunt ergo ambo pariter ad Cursorem; et dixit eis Cursor: Vos magi estis. Respondit ei Magnentius: Nos magi non sumus, sed confidimus in Dominum, cujus præcepto cupimus obedire. Dixit Cursor ad S. Maximum: Fera pessima, quare despexisti mandatum meum, et non venisti ad me? Respondit ei Maximus: Tu es fera ferocissima, et cor indomitum, qui nescis unde venis vel quo vadis; ego autem in Christo me confiteor. Dixit Cursor: Ego te interficiam. Dixit ei S. Maximus: Non habes potestatem adversum me ullam.

22 Tunc Cursor elevans baculum, quod manu tenebat, voluit illum percutere: statimque baculus de manu ejus in terram cecidit, et arefacta est manus, et oculi ejus excæcati sunt. Tunc ait Cursor ad Elduinum consiliarium suum: Ego non video lucem, et manus mea arefacta est: dic mihi quid debeam facere. Et dixit ei: Vides quod iste servus Dei est, et super te potestatem habet? Vade ad fratrem Magnentium, ut obsecret magistrum suum ut pro te deprecetur Domino, ut et manus tua reddatur, et oculi tui illuminentur. Obsecrantes igitur religiosum Magnentium hæc verba: Ille vero respondens eis ait: Nullus nuntius sum tui in hac re, quia pessima præsumptione hic in monasterio coram cunctis fratribus egisti.

23 Tunc recessit Cursor ad domum suam furore accensus contra Magnentium, sed eis nocere non potuit, atque in sua confusione permansit. Surgentes namque contra eos familiæ domus dicentes: Per vestram dæmoniacam orationem, et per verba diabolica excæcastis dominum nostrum. Audientes autem hæc fratres monasterii dixerunt ad sanctum virum Dei Maximum: Ecce insidiatores contra te insaniunt, ut te interimant. Respondit eis Maximus: Et nos eamus obviam eis. Dixerunt ergo ei fratres: Domne Maxime, quæramus congruum locum ubi cum fratre Magnentio resideas, interim dum isti malitiosi revertant ad domos suas. Quibus e contra respondit: Vos quærite inter vos congruum locum, ego autem in plateam exeam, et verba Patris anuntiabo eis. Dixerunt ei fratres: Nos solliciti sumus propter te. Nolite, ait, pro me solliciti esse, sed faciant quod eis permiserit Dominus. Exiens autem S. Maximus in plateam armis cælestibus præcinctus, locutus est eis dicens: Quem quæritis? Illi autem ignorantes, dixerunt: Illum maleficium quærimus, qui dicitur Maximus, qui dominum nostrum per suas incantationes dæmoniacas excæcavit. Respondit eis Maximus: Ego sum quem quæritis. Dixerunt ei: Tu es ipse? dic nobis quare excæcasti dominum nostrum Cursorem Flotarii per tua verba diabolica? Respondit eis S. Maximus: Ego dico vobis, fratres, excæcatus est ille homo, et lucem non videt, nec lux in eo est, qui contra Dei homines male consurgit.

24 Tunc respondit unus de prioribus, et dixit ei: Sicarius punitus. Ubi est qui eripiat te de manu mea? Respondit ei S. Maximus: Ad præsens est, qui potest me eripere de manu tua. Ille autem evaginato gladio voluit eum interficere; confestimque gladius de manu ejus cecidit, et ipse totus, manus pedesque et caput simul curvata sunt, et nubes de cælo cecidit; et oculi eorum excæcati sunt ab hora tertia diei usque ad horam septimam. Interea S. Maximus monita salutis eis prædicabat. Tunc circa horam septimam oravit S. Maximus, et ait: Oro Domine ut aperiantur oculi istorum, et videant; et continuo aperti sunt oculi eorum, et sani recesserunt, præter eum qui caput ejus amputare voluit. Tunc introivit satanas in unum ex ipsis, et arripuit lanceam suam, et percussit S. Maximum in latere, et mox genu fixit in terra, et ait: Gundramne male egisti, propter quod lancea me perforasti. In ipsa hora Gundramni totum ejus corpus vulneratum est, atque a vermibus consumptum, tertia die mortuus est.

Sancte moritur, miraculis clarus.

Suscipientes igitur fratres S. Maximum, portantes eum in claustra monasterii in diversorio loco; flebant enim fratres S. Maximum, quia talem amittebant Patrem. Tertia hora noctis, apparuit ei Angelus Demini et dixit ei: Maxime, Maxime. Cui S. Maximus respondit: Quis es tu? et Angelus ad eum: Ego, ait, sum Angelus Domini, qui te ad locum istum adduxi: noli timere, crastina die videbis mirabilia, quæ hactenus non vidisti. Videbis S. Michaelem cum choro Angelorum gaudentem cum magno psalentium choro ad te venientem, ut te suscipiat leniter, opera enim tua semper lenia fuerunt. Tu Sanctus es, et Sanctorum meruisti consortium. Tu es Martyr, qui pro Christi nomine sanguinem fudisti, qui minas non timuisti, sed semper ad cælestia regna anhelasti. Qui tunc vigilantes in domo illa fuerunt, sermones Angelicos cuncti audierunt.

26 Iterum recordatus est Sanctus Dei Maximus in voce Angeli clamantis et dixit: Domine nuntia nobis de hoc monasterio, cujus cura sit me recedente. Angelus inquit ad eum: Magnentius habebit custodiam hujus monasterii post te, quoniam et ipsi corona est promissa. Die autem crastina hora sexta vocavit ad se S. Maximus monachos suos, quibus circumstantibus, jussit eis vinum dare, et accepto calice S. Maximus gratias Deo agens benedixit eum, et bibit, et monuit fratres bibere in amore caritatis. Et petens eis veniam, si forte contra aliquem peccasset, ut ei indulgerent; et osculans eos, et valefaciens eis.

27 Accidit autem ut tunc S. Augustinus Pontifex urbis Arvernensium provinciæ ibidem interesset, similiter et Paschasius Viennensium Archiepiscopus; ex quorum adventu cor S. Maximi gaudio magno repletum est: Ecce, inquit, adventum Patribus meis: et multi in circuitu ejus adstabant infirmi de variis infirmitatibus, qui quinque ex ipsis sani recesserunt. Tunc Augustinus Episcopus dixit: Laudemus Dominum in beato martyrio S. Maximi. Paschasius Episcopus dixit: Ad virum Dei ægri veniunt, et sanantur.

28 Tunc audiens S. Maximus Angelicos spallentium choros, et ait: Precor vos Patres et Fratres ut suscipiatis me, et bonum mihi detis comitatum, et muniens se signo sanctæ crucis migravit in Domino. Et sustolentes eum de eodem loco cum magno spallentio Clericorum, ut mos est, et mane surgentes, cum suis expletis vigiliis cum reliquiis et vas unctione, posuerunt eum in monumento suo. Passus est iv Nonas Januarias in anno xii sub Flotario Rege, etest tumulus ejus bene compositus in domo bene fundata in honore Dei summi, et ibi requiescunt reliquiæ S. Joannis, et S. Victoris ex latere deorsum contra. Aquilonis plagam super Limonia fluenta: ibi sacratum corpus S. Maximi requiescit in pace, ipso adjuvante qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

✠

2. siječnja Kalendar godine