Duo fuere celeberrimi Abbates Macarii: prior Ægyptius dictus, alter Alexandrinus, sive Urbanus. Colitur hic ab Ecclesia II Januarii, ille xv, nam Græci utrumque XIX Januar. venerantur. Vetera Martyrologia hoc inter eos discrimen statuunt, quod eum cujus xv Januarii agitur natalis, passim S. Antonii discipulum appellent. At fueritne senior Macarius S. Antonii discipulus dubito, etsi id dicat Ruffinus lib. 2, cap. 28, qui forte memoria lapsus est. Certe Palladius id Alexandrino tribuit, uti et Menæa XIX Januarii.
2 Censebat Rosweydus nòster, II Januarii Macarium Ægyptium, xv Alexandrinum celebrari oportere. Statuimus tamen a Romano Martyrologio non recedere. Hic igitur primum Martyrologiorum de Macario Alexandrimo testimonia proferemus, tum quæ de eo sparsim commemorantur in vitis Patrum. De altero fusius xv Januarii agemus.
3 Vetus Martyrologium Romanum a Rosweydo nostro editum, et vetus item ms. monasterii S. Martini Treviris: B. Macarii. Beda, Ado, aliique: Natalis B. Maccarii Abbatis. Usuardus, ac Bellinus de Padua: In Thebaide S. Macarii Abbatis. Hrabanus, Notkerus, ms. S. Maximini Treviris: In Antiochia Macarii Abbatis. ms. S. Richarii, S. Lamberti Leodii, Societatis JESU Antverpiæ, quæ omnia Bedæ præferunt nomen: In Thebaida depositio B. Macarii Abbatis, magnarum virtutum viri. Idem habent plurima mss. Martyrologia, Wandelbertus.
Macarius quartum Nonarum dedicat ortum, Qui tenuit docuitque eremi pius accola morem.
4 mss. plurima sub nomine Usuardi, sed non admodum antiqua, Albergense, Ultrajectinum, duo Leydensia, aliaque, ms. Florarium, editio Usuardi Colonien. anni 1490. In Thebaida S. Macarii Abbatis. Hic Alexandrinus; Macarius autem, de quo habetur infra xviii Kal. Februar. fuit Ægyptius genere: ambo florentes in Ægypto, ambo Antonii discipuli. At in aditione anni 1321, ista solum habentur: In Thebaide S. Macarii Abbatis. Martyrologium Romanum: In Thebaide S. Macarii Alexandrini Abbatis. Franciscus Maurolycus: Apud Secthopolim in Thebaide, Macarii Alexandrini Abbatis et eremitæ, qui unicus amator solitudinis et inaccessibilum locorum extitit. Galesinius: In Thebaide S. Macarii Alexandrini Abbatis, qui desertissimarum solitudinum amans, diaboli multas tentationes expertus, jejunio et oratione vicit; aliis denique virtutibus et sanctitate clarus, migravit ad Dominum.
EX VITIS PP. COLLECTA.
S. Macarius Presbyter Cellarum, heres virtutum S. Antonii.
De ejus vita et virtutibus ita seribit Palladius in historia Lausiaca, sive lib. 8 de vitis Patrum cap. 19, Sanctorum et immortalium Patrum, Macarii Ægyptii et Macarii Alexandrini, egregiorum et invictorum athletarum, honestæ vitæ certamina, quæ sunt multa et magna, et incredulis prope incredibilia, et narrare vereor et scriptis mandare, ne forte mei tamquam mendacis fiat mentio. Quod autem Deus perdat omnes qui loquuntur mendacium, licet aperte videre sancto Spiritu pronuntiante.
6 Cum ego per Dei gratiam non mentiar, hominum fidelissime Lause, ne sis quoque ipse incredulus de Patrum certaminibus: sed gloriare potius in æmulatione exercitationis eorum, qui vere sunt Macarii hoc est beati.
7 Atque primus quidem Christi athleta nomine Macarius erat genere Ægyptius; secundus autem ætate, sed in iis quæ sunt monachorum præcipua, primas partes obtinens, qui ipse quoque vocabatur Macarius, erat Alexandrinus, qui vendebat bellaria. Hæc Palladius, qui deinde S. Macarii Ægyptii vitam narrat, ex eoque nos xv Januarii; ac deinde de hoc ita pergit:
8 Conveni autem eum qui erat Macarii Ægyptii socius in fidei operibus, et idem venerabile nomen, quod ipse, habebat: dico autem S. Macarium Alexandrinum, qui erat Presbyter earum quæ dicuntur Cellarum. In quibus Cellis ego novem annos habitans (ex quibus tres annos mecum vixit ille Macarius) in quiete sedens, ejus quidem optimæ vivendi rationis alia quidem vidi opera et signa, alia vero didici ab iis qui cum eo vixerunt.
9 Is cum apud magnum virum et Patrem Antonium electos palmæ ramos vidisset, quos ipse laboraverat, petiit ab eo unum manipulum ramorum palmæ. Dixit autem ei Antonius: Scriptum est: Non concupisces res proximi tui. Et cum id solum dixisset, rami omnes statim tamquam ab igne torrefacti sunt. Quod quidem cum vidisset Antonius, dixit Macario: Ecce Spiritus sanctus requievit super te: erisque mihi deinceps heres mearum virtutum.
Fame tentatus, diabolum superat. Tribunum convertit.
Hinc rursus eum invenit diabolus in solitudine, corpore valde defatigato, et dicit ad eum: Ecce accepisti gratiam Antonii; cur non uteris auctoritate, et a Deo petis cibum, et vires ad iter ingrediendum? Is autem dicit ad eum: Virtus mea et laus mea Dominus; tu autem ne tentaveris servum Dei. Facit ergo diabolus ut ei phantasma appareat, camelus onera bajulans, et errans per solitudinem, habens omnia ad usum necessaria. Qui cum vidisset Macarium, prope eum assedit. Is autem suspicatus esse phantasma, sicut erat, constitit ad orandum: is vero protinus a terra fuit absorptus.
11 a Aliquando rursus venit hic Macarius Alexandrinus ad magnum Macarium, qui erat in Scete: et cum ambo essent Nilum transmissurib accidit ut ipsi maximum pontonem ingrederentur: in quem ingressi sunt duo Tribuni cum magno fastu et apparatu, ut qui intus haberent rhedam totam æneam, et equos frenis aureis, et quosdam eos stipantes milites, satellites, et pueros torquibus et aureis zonis ornatos. Postquam ergo Tribuni viderunt ipsos veteribus pannis indutos, et sedentes in angulo, humilem illam et tenuem vivendi rationem beatam judicabant; unus autem ex ipsis Tribunis dixit ad ipsos: Beati estis vos qui mundum illuditisc. Respondens autem Macarius qui erat urbanus, dixit eis: Nos quidem mundum illusimus, vos autem illusit mundus. Scias autem te non tua sponte hoc dixisse, sed prophetice: ambo enim vocamur Macarii, hoc est beati. Is autem ejus sermone compunctus cum domum venisset, vestes exuens, delegit vitam agere solitariam, multas faciens eleemosynas.
12 d Rursus cum aliquando cupiisset vesci uvis recentibus, perbellisque ad se missis, ostendens continentiam, ease misit ad alium fratrem laborantem, qui ipse quoque uvas desiderabat. Qui cum eas accepisset, et magna affectus esset lætitia, suam celare volens continentiam, eas misit ad alium fratrem laborantem, qui ipse quoque eum cibum appeteret. Cum ille quoque accepisset, rursus hoc ipsum fecit, etsi ipse valde vesci cuperet. Postquam autem ad multos fratres deinde venerunt uvæ, cum nullus eis vesci voluisset, postremus qui eas acceperat, eas rursus misit ad Macarium, tamquam magnum ei donum largiens. Qui cum rem curiose inquisiisset, admiratus et Deo actis gratiis ob tantam eorum continentiam, ne ipse quidem ex iis tandem comedit.
a Idem refert Ruffin. 1. 2. c. 29. Joannes libel. 4, n. 15.
b Addit Ruffin. Fratris cujusdam videndi caussa.
c Addit Ruffin. et nequaquam ex eo requiritis nisi indumcentum vilissimun et parcissimum victum.
d Ruffin. 1. 2. c. 29, et 1. 3, n. 42.
Ejus abstinentia. Somnolentiam, tentationis carnis, vindictæ cupiditatem superat.
Atque hæc quidem est magni Marcarii exercitatio, quam ego et multi accurate apud ipsum didicimus. Si quod opus exercitationis aliquem unquam fecisse audiit, omnino id ardenter effecit.
14 Cum ab aliquibus audiisset, Tabennesiotas per totam quadragesimam nulla re vesci quæ igni esset admota, statuit hic Sanctus septem annis nihil comedere quod per ignem transisset: et toto illo septennio nihil gustavit præter cruda olera, vel si quæ forte invenisset legumina humectata. Cum hoc ergo recte gessisset, aspernatus est hanc vivendi rationem. Audiit autem ab aliquo alio hic monachorum optimus, quod quidam monachus comedebat libram panis. Quem æmulatus, fregit quod habebat bucellatum, et immisit in lagenam, statuens solummodo tantum comedere, quantum manus ejus sursum ferret. Magna est autem hæc in tractando corpore asperitas. Festive enim nobis narrabat: Plura quidem frusta apprehendebam; sed non sinebar efferre ob angustiam foraminis. Publicanus enim meus mihi non permittebat omnino vesci a. Totos ergo tres annos hanc exercuit continentiam, quatuor vel quinque uncias comedens, et aquam quæ eis responderet: olei autem sextarium toto anno consumebat in alimentum.
15 Alia athletæ exercitatio. Statuit indomitus hic vir somnum superare, etenim utilitatis gratia hoc ipse narravit: Totis viginti diebus et noctibus non sum tectum ingressus, ut somnum vincerem, cum interdiu quidem æstu arderem, noctu vero algore rigerem. Quod nisi, inquiebat, tectum citius essem ingressus, et somno usus essem, ita mihi erat arefactum cerebrum ut deinceps agerer in extasimb: et quod ad me quidem attinet, vici somnum; quod autem ad naturam opus habentem, ei cessi.
16 Ei aliquando molestiam exhibitit spiritus fornicationis.
nicationis: et tunc condemnavit seipsum sedere nudum sex menses in palude Scetes, quæ est in vasta solitudine, in qua possunt culices vel sauciare pelles aprorum, ut qui sint æque magni ut vespæ, adeo ut in toto ejus corpore infixerint aculeos: ut nonnulli existimaverint eum esse leprosum. Reversus èrgo in suam cellulam post sex menses, ex voce cognitum est eum esse Dominum Macarium.
17 Hoc aliter paullo refertur in Paradiso Herachdis cap. 6, his verbis: Hic quodam die dum in cella sua matutinus sederet, culicem sensit: a quo vulneratus in pede, dolensque eum manu sua peremit, qui et moriens, plurimum cruoris effudit. Reprehendens igitur factum suum, in eo quod injuriam propriam vindicasset, ita condemnare se voluit, ut in pratis eorum locorum quibus Scithiæ nomen est, qui in solitudinibus extremis jacent, nudus per sex menses sederet, ubi culices crabronibus similes, aprorum quoque perforant cutem. Ergo illic exulceratus est totus, quibusdam tuberibus per omnia ejus membra turgentibus, ut unus crederetur ex illis esse, qui elephantiosi vocantur. Post sex autem menses regressus ad cellam suam, sola (quod ipse esset Macarius) ejus voce patefactum est. Cum Herveti versione convenit antiqua ignoti interpretis.
Monumentum Janne et Mambre magorum Pharaonis adit. Lactatur a bubala.
Pergit Palladius: Is cupiit aliquando, ut ipse nobis narravit, quod in hortis erat, ingredi monimentum, quod dicitur χηποτάφιον Janne et Mambre magorum, qui erant tempore Pharaonis, ut id videret, vel etiam ut conveniret eos qui illic sunt dæmones. Dicebatur enim plurimos, eosque ferocissimos, in eo loco ab illis collocatos esse dæmones per infamis artis eorum excellentiam. Hoc autem monumentum factum est a Janne et Mambre fratribus, qui propter magicæ artis excellentiam primas partes habebant illo tempore apud Pharaonem. Ut qui ergo illo vitæ suæ tempore maximam in Ægypto haberent potestatem, construxerunt illud opus ex lapidibus quadratis et suum illic fecerunt monimentum: et cum multum illic auri deposuissent, et omne genus arbores plantassent, maximum quoque puteum aquæ foderunt: est enim locus humidus. Hæc autem omnia fecerunt, sperantes post suum hinc discessum frui deliciis in illo paradiso. Tandem ergo quoniam nesciebat viam quæ ad eum ducit hortum. Dei servus Macarius, conjectura quadam sequebatur astra, et sicut nautæ qui transmittunt maria, totam pervasit Sanctus solitudinem: et cum aliquot etiam accepisset arundines, unam statuit in unoquoque milliari, ut per ea signa remearet. Cum ergo intra novem dies totam illam pervasisset solitudinem, et esset prope illum hortum, succedente nocte parum dormiit. Immanis vero dæmon, qui semper adversatur Christi athletis, cum collegisset omnes illas arundines dormiente Macario, et circiter ad unum lapidem a monumento ad ejus caput posuisset, recessit: postquam ergo surrexit, invenit colligatas arundines, quas ipse fixerat signi causa. Fortasse autem hoc quoque fuit Dei permisso ad majorem ejus exercitationem, ut non speraret in arundinibus, sed in Dei gratia, quæ per columnam nubis deduxit Israel quadraginta annis in terribili illa solitudine. Dicebat autem Macarius: Cum propius accessi ad illud monimentum, ex eo egressi mihi occurrerunt ad septuaginta dæmones variis formis præditi; alii quidem clamantes, alii vero exilientes, alii vero cum magno fremitu in me stridentes dentibus, alii vero tamquam corvi volantes, audebant meo vultui insultare, dicentes: Quid vis, Macari tentatio monachorum? quid ad nos accessisti? an non nos quoque aliquem ex monachis vexavimus? Quæ nostra sunt tu cum tuis similibus illic habes, nempe solitudinem, et illinc nostros cognatos fugavisti. Nihil est nobis tecum commune. Quid loca nostra invadis? tamquam anachoreta contentus esto solitudine. Qui hunc locum ædificarunt, eum nobis assignarunt: non potes hic manere. Quid quæris ingredi in hanc possessionem, in quam nullus ex vivis hominibus est ingressus, ex quo fratribus, qui hoc condiderunt, sunt a nobis hic factæ exequiæ? Et cum multa adhuc turbarent et insultarent dæmones, dixit eis S. Macarius: Ingrediar tantum, et videbo, et hinc recedam. Dixerunt autem dæmones: Hoc nobis promitte in tua conscientia. Dicit autem Christi servus: Hoc faciam. Dæmones autem evanuerunt. Ingrediente autem eo in paradisum, ei occurrit diabolus cum stricta romphæa, ei minitans: ad quem hanc vocem respondit. S. Macarius: Tu venis ad me in stricta romphæa; et ego contra te ingrediar in nomine Domini Sabaoth, in acie Dei Israel. Ingressus autem, contemplatus sum omnia, in quibus inveni etiam cadum æneum catena ferrea pendentem ex puteo, jam tempore consumptum, et fructum malorum Punicorum quæ nihil intus habebant, fuerant enim arefacta a sole, et plurima aurea donaria. Cum Sanctus ergo illinc recessisset absque tumultu et citra ullam perturbationem, reversus est per viginti dies in suam cellam.
19 Cum autem defecissent panes et aqua quam portabat, in magna erat afflictione. Viginti enim diebus ingrediens per solitudinem, ut existimo, nihil omnino gustavit, ut etiam res ostendit. Fortasse autem tentabatur quoque intolerantia. Et cum jam parum abesset quin collaberetur, visa est ei quædam puellæ speciem præ se ferens, ut ipse narrabat, munda linea veste induta, et tenens urnam aqua stillantem: quam dicebat Macarius abfuisse ab eo circiter unum stadium, qui tres dies ingressus est eam videns cum urna tamquam stantem, et eum provocantem, non valentem eam assequi: spe autem bibendi, trium dierum laborem fortiter sustinuit. Postquam apparuit multitudo bubalarum, ex quibus una stetit ex adverso ejus habens vitulum, sunt enim multæ in illis locis, et ut dicebat nobis Macarius, uber ejus lacte fluebat, et desuper sonuit vox ei dicens: Macari accede ad bubalam, et lactare. Cum ergo, inquit, ad eam accessissem et lactatus essem, mihi suffecit. Ut autem majorem gratiam ostenderet Dominus, docens meam parvitatem, jubet bubalam me sequi usque ad cellam. Illa vero parens jussui secuta est, me quidem lactans, suum autem non admittens vitulum.
20 Subdit antiqua verso Palladii: Reversus ergo ad fratres cum indicasset de opportunitate loci, multorum inflammati sunt animi, ut pergerent illuc cum eo. Sed ubi sancti Patres senserunt animos juvenum concitatos ad pergendum, represserunt eos salubri consilio, dicentes: Locus iste si vere, ut dicitur, a Janne et Mambre constitutus est, non aliud de eo credendum est, nisi quod diaboli opere ad deceptionem nostram forsitan præparatus sit. Si enim deliciosus est et abundans, quam requiem sperabimus in futuro sæculo, si hic deliciis fruimur? Hæc atque alia dicentes, juvenum animos represserunt. Licet enim diversorum pomorum amænus esset locus, et abundans omnibus necessariis, sed non posse dicebat adduci illuc plures fratres, ne forte venientes per eremum a dæmonibus deciperentur. Multos enim aiebat esse dæmones, quorum fremitus et calliditates, ferre multitudo fratrum insueta non posset.
Eadem habentur lib. 2. cap. 29. Sed falsum puto Ruffinum, dum scribit repertos isthic a Macario duos fratres, qui vetuerunt ne plures eo adduceret.
In Tabennense S. Pachomii monasterium admittitur ignotus. Admirabilis ejus abstimentia.
Prosequitur Macarii gesta Palladius: Aliquando rursus cum puteum foderet hic vir virtute præditus ad recreandos monachos (is autem erat prope folia et sarmenta illic posita) morsus est ab aspide: est autem venenatum et exitiosum animal. Ambas fauces aspidis apprehendens Sanctus ambabus manibus, eam discerpsit, dicens: Cum te non misisset Dominus meus, quomodo ad me ausus es accedere?
22 Cum ipse rursus magnus audiisset Macarius, quod haberent præclarum vitæ institutum Tabennesiotæ, veste mutata, et assumpto mundano habitu a operarii, spatio quindecim dierum pervenit Thebaidem, ingressus per solitudinem. Et cum venisset in monasterium Tabennesiotarum, quæsiit eorum Archimandritam, nomine Pachomium, virum probatissimum qui et gratiam habebat Propheticam, cui quidem Sancto tunc revelatus non fuerat magnus Macarius. Cum ergo eum convenisset, dicit ei Macarius: Oro te, suscipe me, quæso, in tuum monasterium, ut fiam monachus. Dicit ei magnus Pachomius: Non potes deinceps fieri monachus, qui sis tam provectus ætate: non potes te exercere. Sunt fratres qui se exercent a juventute, et laborem tolerant: tu autem in hac ætate non potes ferre tentationes exercitationis: offenderis, et exibis, et nobis maledices. Neque eum accepit, nec primo die, nec secundo, usque ad septem dies. Ille vero fuit constans, manens jejunus. Postea autem dicit ei senex Macarius: Suscipe me, Abba; et nisi jejunavero et fecero ea quæ ipsi opera, jube me ejici ex monasterio.b Persuadet fratribus magnus Pachomius, ut eum admittant.c Est autem unius monasterii conventus, mille quadringenti viri usque in hodiernum diem. Ingressus est ergo. Cum autem præteriisset aliquantum temporis, advenit quadragesima; et vidit senex Macarius unumquemque suscepisse diversas vivendi rationes: alium quidem comedere vespere, alium vero post duos dies, alium post quinque; alium stare per totam noctem, interdiu vero sedere ad opus. Ipse autem cum aliquot palmæ ramosd sibi madefecisset, stetit in uno angulo, et donec quadraginta dies impleti essent, et advenisset Pascha, non sumpsit panem, non aquam, non genu flexit, non sedit, non accubuit, nihil aliud gustavit præter pauca crucia crambes folia, quæ sumebat die Dominico, ut videretur comedere, et non incideret in arrogantem de se persuasionem: et si quando egrediebatur ad aliquid necessarium, cito rursus ingrediens stabat ad opus, os non aperiens, sed stans silentio, nihil aliud faciens præterquam silentium in corde exercens, et faciens orationem, et ramos palmæ operans, quos habebat in manibus. Cum autem hæc vidissent omnes exercitatores illius monasterii, seditionem excitarunt adversus suum Præfectum: Undenam nobis adduxisti hunc hominem sine carne ad nostri condemnationem? Aut eum hinc ejice, aut, ut scias, nos omnes hinc recedimus. Cum hæc autem a fratribus audiisset magnus Pachomius, de eo est sciscitatus. Et cum didicisset ejus vitæ agendæ rationem, Deum rogavit ut ei revelaretur quisnam sit. Revelatum est autem ei eum esse
23 Macarium monachum. Tunc ejus manum prehendit magnus Pachomius, et eum foras educit: et cum deduxisset in domum oratorii ubi est ara, et esset amplexus, ei dicit: Adesdum, venerande senex. Tu es Macarius, et me id celasti. Multis abhinc annis cupii te videre cum de te audirem. Ago tibi gratias, quod filios meos subegeris, ne se jactent et magnifice circumspiciant propter suam exercitationem. Rogo ergo te recede in locum tuum: nos enim satis ædificasti, et ora pro nobis. Tunc ab ipso rogatus, et eum omnibus fratribus orantibus sic recessit. EX VITIS PP. a antiqua versio: rustici.b antiqua versio: Jussit.c antiquo versio: Est autem congregatio per singula monasteria mille quadringenti viri. Multorum enim monasteriorum B. Pachomius Pater erat, et multa millia monachorum congregatio erat, etiam et usque nunc sunt, Christi gratia largiente.d Heraclid. de arboribus dactylorum cortices tenens infusos et copiosos.
Contemplationis studium. Presbyterum a cancro sanat Macarius, jussum a celebratione sacrorum abstinere.
Aliquando rursus narravit nobis hic vir impatibilis: Quando recte gessissem omnem vitæ monasticæ agendæ rationem, tunc veni ad aliud spiritale desiderium. Statui enim quinque dies solum mentem mean ita componere, ut a Deo avelli non posset, et nihil aliud omnino cogitaret. Et cum id apud me statuissem, clausi mean cellam et aulam extrinsecus, ut nulli darem responsum. Et steti incipiens a secunda, et menti meæ præcipiens, et ei dicens: Vide ne descendas de cælis. Habes Angelos, Archangelos, omnes supernas potestates, Cherubim, et Seraphim, Deum horum omnium effectorem. Illic versare: ne sub cælos descenderis; ne incideris in mundanas cogitationes. Cum duos autem, inquit, dies et duas noctes perseverassem; ita irritavi damonem, ut ipse fieret flamma ignis, et combureret omnia quæ habebam in cella, adeo ut etiam storea, supra quam stabam, igne arderet: et sic me quoque existimarem totum conflagrare. Tandem timore affectus tertio die destiti ab hoc proposito: cum non possem amplius mentem mean tenere indivulsam, sed descendi ad hujus mundi contemplationem, Deo fortasse permittente, ne hoc mihi reputaretur in superbiam.
24 Ego ad eum accessi aliquando, et inveni extra ejus cellam jacentem quemdam cujusdam vici Presbyterum, cujus caput ita erat exesum a morbo qui dicitur cancer ut etiam ipsum os totum appareret in vertice. Is accessit ad ipsum, ut curaretur: nec eum admittebat ad colloquium. Rogavi autem eum, dicens: Miserere hujus miseri, et saltem da ei responsum. Is vero mihi respondit, dicens: Est indignus qui curetur; missa est enim ad eum hæc a Domino disciplina. Quod si velis eum curari, persuade ei ut deinceps abstineat a ministerio sanctorum Sacramentorum. Ego autem ei dico: Quamobrem quæso? Is vero dicit: Fornicans sacrum peregit ministerium, et ideo castigatur. Nunc ergo si metu desistat ab eo quod ausus est facere per contemptum, Deus ipsum curabit. Postquam ergo dixi ei qui affligebatur jurejurando est pollicitus se non amplius Sacerdotis partes obiturum. Tunc eum accepit, et dixit ei: Credisne esse Deum quem nihil latet? Respondit ille: Maxime rogo te. Deinde ei dicit Macarius: Non potuisti Deo illudere? Dicit ille: Non potui, Domine mi. Dicit ei Macarius: Si agnoscis tuum peccatum, et Dei disciplinam, propter quam hæc subiisti, corrigitor in posterum. Qui confessus est peccatum, et spopondit se non amplius peccaturum, neque altari ministraturum, sed sortem laicam amplexurum. Deinde sic Sanctus ei manus imposuit, et paucis diebus fuit curatus, capillique ei creverunt, et sanus domum rediit, Deum glorificans: egit autem magno quoque Macario gratias.
Diversæ ejus cellæ, variæ curationes, inquietudinis et vanæ gloriæ repressus spiritus.
Hic Sanctus habebat diversas cellas: unam quidem in in Scete, quæ est interior in solitudine, et unam in Libya, et unam in Celliis, et unam in monte Nitriæ. Et aliæ quidem carebant ostio, in quibus dicebatur sedere in quadragesima in tenebris: alia autem erat angustior, in qua non poterat pedem extendere; alia autem latior, in qua conveniebat eos qui ad ipsum ventitabant.
26 Hic curavit tantam multitudinem eorum qui vexabantur a dæmonibus, ut ea non cadat in numerum. Cum nos autem illic essemus, virgo nobilis et dives deducta est ad eum e Thessalonica in finibus Achaiæ, quæ multis annis laborabat paralysi. Hanc ante cellam suam projectam, misericordia commotus, viginti diebus ungens oleo sancto suis manibus, et orans, sanam remisit in suam civitatem. Quæ cum pedibus suis recessisset, ad Sanctos copiosam misit oblationem. Addit antiqua versio: Per diversa sancta monasteria.
27 Me autem præsente adductus est ad eum puer qui vexabatur a spiritu. Ei autem manum imponens in capite, et sinistram supra cor, tamdiu oravit, donec fecisset ipsum pendere in aere. Tanquam uter ergo puer inflatus, adeo intumuit, ut esset maximi ponderis. Et cum repente exclamasset, per omnes sensus aquam emisit; et cum rursus desiisset, rediit ad eam in qua prius erat mensuram. Et tradidit eum patri, cum unxisset oleo sancto, et cum aquam infudisset, præcepit ne quadraginta diebus carnes gustaret, nec vinum: et sic eum curavit.
28 Eum aliquando subierunt cogitationes vanæ gloriæ, quæ eum e cella ejiciebant, et suggerebant, ut honesto consilio et justa de causa Romam pergeret, pro beneficio eorum qui ægrotabant: valde enim in eum operabatur gratia adversus spiritus. Postquam autem longo tempore non obediït, valde agitabatur. Cadens vero in limine cellæ, foras pedes emisit, et dicit: Trahite et vellite, o dæmones si potestis. Ego enim non abeo meis pedibus, jurans fore ut jaceat usque ad vesperam, et nisi eum excutiant non esse auditurum. Cum autem diu procubuisset surrexit: cum nox autem adventasset, ei rursus exhibueri negotium. Et cum duorum modiorum sportam implesset arena, et imposuisset humeris, pervadebat totam solitudinem. Huic occurrit Theosebius Cosmetor, genere Antiochenus, et ei dicit: Quid portas, Abba? Cede mihi onus, et ne vexeris. Ille autem dixit: Vexo eum qui me vexat: nam cum sim remissus et ignavus, suggerit mihi peregrinationes. Cum autem diu promovisset, ingressus est cellam contrito corpore.
Ab hyæna munus accipit: non spuit. Palladii inconstantiæ medetur. Marci sanctitas.
Narravit autem nobis Dei quoque servus Paphnutius, præclari hujus Sancti discipulus, quod cum quodam die sederet in aula S. Macarius, et Deum alloqueretur, hyæna acceptum suum catulum, qui erat cæcus, attulit ad S. Macarium: et cum capite pulsasset ostium aulæ, ingressa est, eo adhuc sedente, et projecit catulum ad ejus pedes. Cum autem accepisset catulum S. Macarius, et spuisset in ejus oculos, oravit, et statim vidit. Et cum mater eum lactasset, et accepisset, ita exiit. Die autem sequenti pellem magnae ovis attulit ad S. Macarium: et cum Sanctus vidisset pellem, hæc dixit hyænæ: Undenam hanc habuisses, nisi ovem alicujus devorasses? Quod ergo proficiscitur ab injuria, ego a te non accipio. Hyæna autem humi inclinato capite genu flectebat ad pedes Sancti, et ponebat pellem. Ipse autem ei dicebat: Dixi me non accepturum, nisi juraveris te non amplius offensuram pauperes, comedendo eorum oves. Illa vero ad hoc quoque capite suo annuit, ut quæ Sancto assentiretur Macario. Tunc accepit pellem ab hyæna. Beata autem Christi ancilla Melania dixit mihi, se illam pellem accepisse a Macario illo, quod appellabatur munus hyænæ. Quid vero mirum est apud viros mundo crucifixos, si hyæna beneficio affecta, ad Dei gloriam, et honorem servorum ejus, id sentiens ad eum munera attulerit? Nam qui in Daniele Propheta mansuefecit leonis, huic quoque hyænæ largitus est intelligentiam.
30 De eo autem dictum est, quod ex quo fuit baptizatus, humi non spuerit, cum essent sexaginta anni, ex quo fuerat baptizatus. Annos enim natus quadraginta baptismum susceperat.
31 Forma autem ejus erat hujusmodi. Oportet enim me quoque tibi hoc significare, Christi serve, ut qui hoc sciam optime, cum mea parvitas ei fuerit tempore æqualis. Erat autem ejus forma satijs minuta ac mutila et rara, pilos solum habens in labro. Quinetiam in suprema parte habebat paucos. Nam propter ingentes labores exercitationis, ne pili quidem menti barbæ ei enati sunt.
32 Ad hunc S. Macarium cum quodam die venissem, et essem animo valde anxius, dico illi: Abba Macari, quid faciam? quoniam me affligunt cogitationes mihi dicentes: Nihil facis, recede hinc. Respondit mihi dicens sanctus Pater Macarius: Dic tu tuis cogitationibus: Propter Christum custodio parietes.
Hæc o studiose et amantissime Christi serve, ex multis et magnis signis et certaminibus inclyti et virtute præditi Macarii significavi.
33 Hic Macarius nobis narravit (erat enim Presbyter) se observasse tempore communionis Christi Sacramentorum, se Marco exercitatori numquam dedisse oblationem, sed ei Angelum dedisse ex ara: solum autem se vidisse digitum manus ejus qui dabat. Plura de hoc Marco narrat Palladius cap. 21 historiæ suæ Lausiacæ, sive lib. 8 de vitis PP.
Scithi solitudo in Ægypto. Illusiones dæmonum in oratione, merita communicantium agnoscit Macarius.
Solitudinem Sceten sive Scithi, ubi multo tempore habitavit Macarius, ita describit Ruffinus lib. 2 cap. 29. Locus autem in quo habitabat ipse S. Macarius, Scithium appellatur. Est autem in eremo vastissima positus, diei et noctis iter habens de Nitriæ monasteriis; et hoc nulla semita, neque terrenis aliquibus colligitur vel monstratur indiciis, sed stellarum signis et cursibus pergitur. Aqua raro invenitur, et sicubi inventa fuerit, odoris quidem dirissimi est, et quasi bituminea, sed saporis innoxii. Sunt ergo ibi viri valde perfecti (nec enim patitur tam terribilis locus, nisi perfecti propositi habitatores summæque constantiæ) caritatis tamen inter se, et erga omnes, si qui forte ad eos accesserunt, summum studium gerunt.
35 Paullo inferius ista subnectit Ruffinus: Ad fidem confirmatum nobis de eo est ab his qui ex ore ejus audierant, quod quodam tempore noctis dæmon ad ostium cellulæ ejus pulsaverit, dicens: Surge, Abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur. Sed ille, qui gratia Dei repletus falli non poterat, intellexit diaboli esse fallaciam, et ait: O mendax et veritatis inimice! quid enim tibi consortii, quid societatis est cum collecta et congregatione Sanctorum? At ille: Latet ergo te, inquit, o Macari, quod sine nobis nulla collecta agitur, nullaque congregatio monachorum? Veni denique, et videbis opera nostra. Tunc ille: Imperet, inquit, tibi Dominus, dæmon immunde. Et conversus ad orationem, petiit a Domino, ut sibi ostenderet, si hoc verum esset, quod gloriatus est dæmon. Abiit ergo ad collectam, ubi a fratribus vigiliæ celebrantur, et iterum in oratione
Dominum deprecatur, ut sibi veritatem verbi huius ostendat. Et ecce vidit per totam ecclesiam quasi parvulos quosdam puerulos Æthiopes tetros discurrere huc atque illuc, et velut volitando deferri. Moris est autem inibi sedentibus cunctis, ab uno dici psalmum, ceteris vel audientibus vel respondentibus. Discurrentes ergo illi Æthiopes pueruli, singulis quibusque sedentibus alludebant, et si cui duobus digitulis oculos compressissent, statim dormitabat: si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Ubi vero post psalmum ad orandum se projecissent fratres, percurrebant nihilominus singulos, et ante alium jacentem in oratione quasi mulierum specie ferebantur, et ante alium quasi ædificantes atque portantes aliquid, ac, diversa quæque agentes apparebant. Et quæcumque dæmones quasi ludendo formassent, hæc orantes illi in cordis sui cogitatione versabant: a nonnullis tamen, ubi aliquid horum agere coepissent, quasi vi quadam repulsi, præcipites dejiciebantur, ita ut nec stare quidem prorsus, aut transire juxta eos auderent: aliis vero etiam infirmis fratribus supra cervices et dorsa ludebant, quia non erant in oratione sua intenti. Hæc cum vidisset S. Macarius ingemuit graviter, et lacrymas profundens ad Dominum, Respice, ait Domine, et ne fileas, neque mitigeris Deus. Exurge ut dispergantur inimici tui, et ut fugiant a facie tua, quoniam anima nostra repletur illusionibus. Post orationem tamen examinandæ veritatis gratia seorsum evocatis singulis quibusque fratribus, ante quorum faciem viderat dæmones diverso habitu et variis imaginibus ludentes, requirit ab eis si in oratione vel ædificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diversa, quæ unicuique imaginata per dæmones viderat: et singuli eorum ita confitebantur in corde suo fuisse, ut ille arguebat: et tunc intellectum est, quod omnes vanæ et superfluæ cogitationes, quas vel psalmorum vel orationum tempore unusquisque conceperit, ex illusione dæmonum fiant: ab his autem qui omni custodia cor suum servant, tetri repelluntur Æthiopes. Deo enim conjuncta mens, et in ipso tempore præcipue orationis intenta, nihil alienum, nihil superfluum recipit.
36 Aliud quoque multo terribilius addebat, quod vidisset eo tempore, quo fratres accedebant ad Sacramenta; ubi porrexissent ad suscipiendum palmas, in nonnullorum manibus prævenientes Æthiopes, carbones deponere; Corpus autem, quod tradi Sacerdotis manibus videbatur, redire ad altare; aliis vero, quos meliorum merita juvabant, extendentibus manus ad altare, longe recedere dæmones, et cum ingenti metu refugere: Angelum enim Domini assistere cernebat altari, qui cum Sacerdotis manu suam quoque manum in Sacramentorum distributione superponeret. Ex hoc jam permansit a Deo gratia ista, ut in vigiliis fratrum, psalmorum et orationis tempore, si quis aliud aliquid secundum illusionem dæmonum in corde cogitasset agnosceret, et accedentium ad altare vel indignitates eum vel merita non laterent.
✠