Wala et Bernarius fratres ejus, et Gundrada soror, relegantur.
Interim vero senex noster sapientia probus mittitur quasi unus ex ignobilibus ad Heri insulam. Missus vero illuc, omni humano privatus honore, sed cælesti interim undique vallo fulcitur. Dissolvitur autem ad tempus quam felix quadriga germanitatis, in modum illius Ezechielis conjuncta: super quos Jesus, lorica virtutum succinctus, decentissime præsidebat. Erant igitur quinque unius viri semine propagati: quorum trium Imperator Augustus familiari usus consilio, una secum fundabili quadratura Francorum imperium satis admodum dispositum regebat Reipublicæ augmentatum. De his namque equis Habacuc non incongrue Domino cecinerat, dicens: Qui ascendes super equos tuos, et equitatio tua salus. Quorum quidem impar cursus, sed par animus ad palmam in primordio ferebatur. Porro jam deinceps præsidente eis Spiritu sancto, æquo voto in his unum propositum consummatur: qui primo quidem discolores videbatur equi currere, sed voluntate concordes; postremo vero, ut B. Hieronymus ait, unum aurigæ jugum trahunt æqua cervice, et proposito pares, non expectantes flagelli verbera, sed ad hæc vocis Christi hortamenta ita ferventes, ut magistri ac duces exercitui fierent sanctitatis. Erat autem major natu senex noster sanctissimus ætate ac gratia jam Domino consecratus; maturior consilio, eximior omnibus sanctitate Deinde. Wala virorum clarissimus, qui ei successit postea, monachorum pater eximius; tunc temporis primus inter primos, et cunctis amabilior unus; nimia familiaritate Regi inhærens, et maxima Præfecturæ dignitate subvectus, in Senatu clarior cunctis, in militia vero prudenti animo fortior universis. Quem tanta laus sequebatur in omni vitæ negotio, ut longe plus censeretur amore posse, quam omnium fastus etiam et tyrannis reliquorum. Erat enim justitiæ custos, et decus honestatis, oppressorum quoque justus oppressor.
33 Quibus inhærebat ex latere sexu soror Gundrada, nomine dispar, sed virtutibus proculdubio compar, fratribus assiduitate præsens: siquidem virgo familiarior Regi, nobilium nobilissima, quæ inter Venereos palatii ardores, et juvenum venustates, etiam inter mulcentia deliciarum, et inter omnia libidinis blandimenta, sola meruit (ut credimus) reportare pudicitiæ palmam et potuit (ut dicitur) carnis spurcitias illæso calle transire. Pudicitiæ, inquam, sceptra secum tenuit: quia prorsus sibi locupletius fore credidit integritatem servasse carnis, quam roseos castitatum flores violare. Est autem pudicitia virtus, (qua feliciter, ut probatur, coronari meruit) velut Tertullianus facundissimus ait, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, præjudicium omnis bonæ mentis. Ac deinde: Quamquam rara, inquit, nec facile perfecta, vixque perpetua. Hujuscemodi igitur Christi famula inter omnia castitatis discrimina delegit expetere campum certaminis, et meruit triumphum victrix obtinere pudoris. Reliqui vero duo videlicet Bernarius noster, et Theodrada soror ejus Deo devota, quæ jam reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniæ gradum arripuerat, ad pedes Jesu cum Maria domi sedebant: illa quidem Suessione Sanctimonialium regens vitam; iste vero Christi discipulatus nobiscum habens formam: utrique tamen ad unum bravium supernæ vocationis currere festinabant.
34 Video igitur in hoc eorum quinario numero dulci, sonum utrisque partibus revolutum personare musicum, et ad aliquid harmoniæ horum quantitates concinere. Porro sí primum inspicias viros, et secundo duas sorores; erit diapente Græcum, et proportio sesquialteræ quantitatis. Tres enim a duplam medietate sui ad aliquidb vincunt: et concinit unus videlicet beatus senex noster, inter duos et duas: atque ita mellifluam musicæ symphoniam artis, et pyramidem, Geometricæ disciplinae formam, reddunt. Sed quod operatur unus, id est, Adelhardus senex inter quatuor, ut bene concinant; hoc vero is idem supereminens, ut in modum ignis quadrati, cælestis patriæ amore ardeant, invitat. Alioquin si respicias eos in negotio Reipublicæ prælatos, erunt rursus tres publicis, velut Martha, mancipati officiis, et duo ad pedes Jesu intenti tantum ut audiant verbum. Atque ita medius est Pater noster senex: qui inter utrasque vitas, activam scilicet et contemplativam, interim medie temperatus incedit. Denique si eos rursus diligenter attendis, tres eorum sunt siquidem qui continentiæ triumphum sortiuntur; et duo qui primum castum meditantur connubium; ad postremum vero, utrique par jugum monasticæ disciplinae trahunt. In omnibus igitur vestiti duplicibus, in omnibus consoni et concordes atque concolores prædicantur. Conspicio quidem eos cum Benjamin singulos inter Patriarchas quinque indutos stolis: sed a Jesu nostro veste simpliciter nuptiali postmodum gloriosius decorari. Contueor autem quinque talenta credita, sed his omnibus unum præmium lego superappensum.
35 Qui cum ita his avidius in invicem, pro se et omnibus decertarent, venit invidiæ ventus, et disperit eos procul ab invicem, in quibus præsertim florebat totius regni decus: ut et ipsi probati manifesti fierent, et ad quos devenirent, eorum virtutibus fulcirentur. At vero Corbeia tunc, multorum quoque ore jam diu laudata, mœrens ac flens, cum de tanto viduata patrono lugeret, in consolationemsui, Domino dispensante, meruit suscipere Walam clarissimum virum, inter reliquos quos habebat nobiles, velut tyronem Christi, quem postea post decessum fratris vice Christi gaudens sibi exultat patrem habere. O providentia Dei, et parati oculi discurrere in omnem terram, attingens a fine usque ad finem fortiter, disponensque omnia suaviter, quam incomprehensibilia sunt opera et judicia tua universa, qui cæcitate humana uteris inæstimabili lucis consilio! flagellas enim ad tempus filios, quos coronare disponis. Inde igitur est, mi Pater omnipotens, quod Bernarius noster Lirinum remittitur: Wala vero tuus in Corbeia, ut dixi, tyro recipitur. Qui deponens militiæ cingulum, ut te totum veste sanctitatis indueret, arripuit primum tyrocinia Paradisi, ut consummaret in se mensuram Christi. Theodrada namque quasi innocens sub sancta professione Suessione relinquitur. Porro præfata Gundrada, ad S. Radegundem quondam Reginam mittitur ideirco, ut cui communicaverat ex parte florens inter palatii discrimina, imitaretur virtutum ejus insignia: et cum ea die noctuque Deum exorans, de se suisque interim consolationem obscerando reciperet.
De lata in Adelardum sententia queruntur boni omnes, ipse gaudet.
Sed cum iidem quasi exhonorati secedunt a palatio, procedit senex noster quasi ad epulas invitatus, inter eos, ut aiunt, fortis fide, mente alacer, conscius puritate. Agebat namque gratias, quod dignus inventus fuerit pro veritate contumeliam pati. Deinde nunc fratrem osculo deliniens lacrymantem, nurc sororem blanditiis et Sanctorum afficiens hortamentus, amicis persuadens mentis fortitudinem, Proceribus vero palatii exhibens virtutum exempla, porro in omnibus mirabilem mentis suæ constantiam demonstrabat: ita ut quidam Archiepiscoporum duo flentes ab eo regressi, ut fertur, Imperatori Augusto interroganti dicerent: Quid putas, inquiunt, o Imperator? Numquid vindicare te cupis hunc virum exhonorando, et qualibet terrarum parte eum exulare jubendo? Fatemur, plane, quod numquam ei gaudium huic simile facere potuisses, quo nunc ei probata patientia cælitus condonatur: præsertim cum hodie sibi nimium gratulatur, pristinam in Christo recipere libertatem. Unde scias quod numquam lætior, numquam jucundior a nobis visus est aliquando. Itaque ad nullum ferientis, spe sancta subnixus, pavet occursum, neque eum ullus hinc penetrat dolor. Quod audiens Imperator, pudore suffusus doluit se fecisse, quod jam ruboris erat inhibere.
37 At vero pius Christi famulus hoc Cæsari quasi pro crimine imputantibus aiebat, dicens: Nolite, quæso, fratres mei, nolite attendere, quasi quod de nobis agitur, in hominis sit potestate. Fateor enim, etiamsi idem aliud delegerit, quam quod a Deo semel prolatum est, non posse penitus retractari, nisi primum hoc opere compleatur: neque possunt compleri disposita, si non idem annuerit. Ideirco moneo vos, carissimi, attendite Deum in nobis, licet per cujus non optassem manus, voluntatem suam explere: quia secundum Job, cum ista expleverit, talia ei præsto et quamplura sunt alia. Alioquin cum expletum fuerit, quod præfixum est, non quod in istius erit voluntate, sed prout suo clementer annueritutu, quandoque revocabimur. Interim vero, quæso, parcite a Deo collato nobis Principi, quod non sua quodammodo, sed Domini nostri, cui peccavimus, interdum utitur voluntate. Ceterum juxta B. David vocem, si Dominus incitat eum adversum nos, precor suppliciter exorate, ut sacrificium humilitatis nostræ odoretur, et suos suscipiat pœnitentes in omnibus; ita tamen, ut ejus fiat voluntas. Ecce quanta et quam immobilis patientia illi inhæserat, quanta doctrina, quantaque viscera pietatis. Igitur inter omnia hæc, et inter omnium voces gementium, et lacrymarum alloquia, medius de se consolator erat et persuasor virtutum.
38 Erat enim quasi speculum sanctitatis, et inter omnium a querimoniarum jura, causidicus irrogantium. Dic, rogo, quis tunc vel saxeum pectus habens? non fleret? Quis præcisus vel de silice non doleret? Aut quis vel ferreis continere se poterat oculis ne lugeret? maxime ea hora, cum omnes una voce plangendo clamarent: Pessima cæcitas malumque consilium, ut fons consilii in exilium deportetur. Istud, inquiunt, non recuperabitur, neque Francorum quisquam ei similis, tantusque caritatis ac veritatis invenietur assertor. Plane fatemur, quia pessima fraus, et callidus hic est veneni dolus. Ecce quam iniquissimum instat tempus, dum justi et boni exhonorantur viri, et nemo est qui interdicat. Quid igitur, putas, erit de nobis? Ecce, aiunt, tollitur pravitatis interdictor, et quis ultra justitiæ locus erit? quæ consilii sanitas? præsertim cum omnes sua quærant? Nemo igitur Reipub. sed pessime sibi quisque consulit, consilium pro muneribus venditur, se quuntur, retributiones, propria lucra considerant.
39 His et hujuscemodi querimoniarum vocibus usi, generaliter omnium corda, singulorum fletibus ingemiscere cogebantur. Ignorabant ergo quod Dei occulto judicio factum sit, ut senex noster mala cum fierent ne videret, et pœna peccati interim in quosdam liberius desæviret. Tunc itaque quasi ei hoc solum deesset, quod primum concupiverat, Domino dispensante, ab humano pellitur orbe: et credimus quod cælestibus pastus sit Sacramentis, ut cui vetitum erat solum terrarum cernere, Joannis exemplo cælestis patriae inquisitor fieret. Quid putas? numquid Deus oblivisci poterat, quod primum contra ejus decreti voluntatem tali eum ab officio retardarat? Sed nunc fortassis ideo ei votum diu desideratum conceditur, quasi ut quem prius Deus labore hujusce honoris læserat, tandem posterius concessu operis deliniret: quem si vel tenuis pulveris inter hujus mundi discrimina macula sordidassent, Angelico assuefactus consortio, fontibus lacrymarum ablueret. Quod factum proculdubio creditur, ut septem annis, qui ad hoc sacratus est numerus, sancto ibidem Spiritu ageretur, si quo modo septiformem ejusdem Spiritus gratiam ex integro accipere meruisset. Alioquin non talis ac tanta fuisset collata virtutum fama, nisi quia divino arbitrio conventum est, ut qui pene omnibus Europæ partibus jam clarus inerat, etiam Aquitaniæ solum extremis finibus illustraret: ut qui sibi pollebat ubique sanctitatis nomine, illuc usque cunctis clarius redderetur, ac deinde ubique fultus Dei auxilio, præmiis meritorum uberius abundaret. a Sur. Sirm. querimonias irrogantium jura causidicus.
Vita in exilio sancte et laudabiliter acta.
Hujusce rei testes idonei sunt et assertores sancti fratres, inter quos idem Beatus, ut ipsi fatentur, vita Angelica per septennium visus est habitasse. Quos fratres idem ad omnia, quæ Dei sunt, sancta devotionis flamma movebat: quoniam tanta caritatis virtus in eo erat, ut omnibus se posset influere, et suo eos amore in Dei causa firmius solidare. Dei quippe altissima virtus asperos ei quosque secundabat ubique casus, quæ tribus pueris mediumfornacis fecerat tamquam spiritum roris flantem. Unde nec procellis allidebatur, neque vi ventorum impingebatur. Christi enim erat fundatus amore. Et ut cum Apostolo dicam: Quis eum separaret a caritate Christi? tribulatio, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius? Vere, ut evidentius loquar, neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, sed neque ulla creatura poterat eum separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu. Fundati enim erant pedes ejus supra petram, et ideo non poterat commoveri.
41 Unde cognoscentes eum beati viri, inter quos quasi sub custodia degere primum videbatur, cæperunt magno ejus amore inardescere, et nimium eum venerari: non ob regiæ quidem propinquitatis honorem, sed pro venustate morum, et sapientiæ documentis, nec non et pro sublimitate virtutum, in tanto eum honore præferentes, ut etiam ejusdem loci Pater, et omne illud collegium sanctum, Patris eum venerarentur, obsequio, et secundum ejus consilium sua cuncta tractarent, et obedirent ei in omnibus, prout is semel ore aliquid protulisset. Tu enim hæc omnia Deus Pater incomprehensibilis tuo disponebas nutu, ut et devotus tuus famulus tandem aliquando diu optato potiretur otio, et devoti milites tui ejus fulcirentur consilio.
42 Vacabat igitur illic jam cælesti Sabbato, fruitione perenni, et gustavit quam suavis sit Dominus. Unde quam immensæ laudes et gratiarum actiones ibidem ejus resonarent ab ore, puto, nemo est qui possit ad plenum edicere. Si quidem erat ei felix illa habitatio in modum Paradisi, ex quo serpentis invidia primus ejectus est homo. Et mirabilis satis admodum ordo. Ille quidem projectus inde, confusione tegitur; iste vero ejusdem suasu quasi revectus, ibidem gloriatur, eo quod jam consortio frueretur Angelico. Eratigitur ei, ut quidam Poetarum eximius ait:
Quam secura quies, et nescia fallere vita, Dives opum variarum, et latis otia fundis.
Atque ita nimium jucundus, inter mulcentia sanctitatis otia lætabatur, quosi inter florigera Paradisi amœna: nec dubium veritatis odio cum B. Joanne adeo usque exilio deputatus, sicut venerabilis Beda Presbyter ait.
43 Quin licuit cernere fluctivagas ubique mundi rotas, et Babylonis ac Hierosolymorum mixtim confligere castra, hinc inde vicibus tela atque fugam capi. Inde erat, mi Pater omnipotens Deus, quod tuus athleta tantum pro discrimine hujus vitæ flens lugebat, ac dolore suffusus, nimio lamento gemebat, rogans ac petens præsertim ut tuorum parceres hostium cæcitati. Videbat enim et providebat jam senex Pater, hoc in tempore miseram humani generis vitam deliciis enervari, et Jezabel Propheten se dicere, et seducere servos Dei, fornicari et manducare de idolothytis, ventris ingluviem sequi, et libidine coronari. Quia, inquam, monstrum videri posset si gula sine luxu, aut luxus sine gula regnaret. Heu quam misera conditio ventris, qui talium affinitate partium cohærens, utroque cluditur fine, et malæ felicitatis fastu casso vestitur honore. Unde, quamvis voce Poetica utar, moneo vos:
Qui legitis flores, et humi nascentia fraga, hinc fugite, quoniam serpens his usibus latet. At vero præfatus senex noster interim eos flere non cessabat, quos aviditate ditescendi velut quasdam aves nox illuminat et dies cæcat: qui dum non dispositionem Dei, sel suos intuentur affectus, licentiam vel impunitatem scelerum, omnino putant esse felicem. Sed eorum interdum immanitate flagitii, cælesti viro beneficia cumulantur in tantum, ut omne sibi gaudium æstimaret adfuturum, dum tentatione ad victoriam functus sit invidorum. Idcirco quocumque se verteret, proficiens ultra atque crescens ibat.
44 Gaudebat ergo, ut Dei in ipso compleretur voluntas, quia totus Deo subjectus esse parabatur. Aiebat namque inter reliqua patientiæ suæ verba, de suo querenti exulatu, ovium se velle imitari simplicitatis exemplum, et instar leporis mutationem loci non curare. Ovis enim dicebat, propter aliorum caloris indumentum, suo sine invidiæ zelo nudatur vellere, et de sui indumenti exuviis alterius fovetur nuditas. Ita siquidem et in me aliquod si est utilitatis prudens opus, velim ut quillibet id gratis sine meo percipiat quæstu. Atque ita si fuero huc illuque, addebat, pro insidiantis impulsu more leporis fugatus, neque locum quietis, cui dudum prorsus insederam, cum mœrore relinquo, neque ad quem propellor, cum amore teneo. Nostra autem conversatio in cælis esse creditur: idcirco quæ sursum sunt sapimus, et non quæ super terram. Mortui enim sumus cum Christo, et vita nostra cum eo in cælis est abscondita: ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos simul cum eo appareamus in gloria. His et hujuscemodi verbis ad petram, quæ Christus est, fratrum animos solidabat: ut quia inter fluctus marinos extra mundum positi videbantur, spe, quam velut anchoram habemus, cælo profundius firmarentur.
Ab exilio revocatus, honorifice excipitur.
Quibus paterna ex acie per septennium ita discretione virtutum vallatus, factum est, Domino annuente, ut sui exulatus jam finem faceret, et clarior propriis honoribus redderetur. Propriis ergo dico, quod merito sibi competerent, et idem summum paternitatis officium meritis illustraret. Alioquin hônoribus dixi reddendum, quem proprius meritorum honor ubique et sapientia decorabat: non quod amiserit, quo reverentia dignus censeri posset, sed æstimatione vulgi privatus honoris officio, quantum in ipsis fuit, dignitatum fascibus redderetur. Ceterum exhonorari, sicut consulta veritas patefacit, non poterat, quem cælestis gratia illustrabat: præsertim cum indebitus honor potius turpet insipientem, dum summis sedibus inclarescit, quam decoret: quia minus ejus dedecus patuisset, si non altis sublimaretur officiis: quo velut struma, ut quidam ait, in superficie cutis eminet, unde indignus Prælatus videri possit. Sed senex noster non tam alienis quam propriis meritorum honoribus ubique ab omnibus veneratur, ab omnibus interim dignus honore censetur. Verumtamen quia improbos, ut dixi, dignitas reverendos nequit facere dum pluribus eos ostentat, sed despectiores, imo indignos eadem dignitas facit. Ceterum senem nostrum tanta præditum dignitatis magnificentia fuisse constat, ut non solum per sublimitatis gradus illum contingeret videri honorandum; sed quia multo erat fultus consilio, idcirco etiam inter ignotos nimium videretur honorabilis.
46 Quo factum est, ut peracto tempore cum summo tandem revocaretur obsequio, ut pristinam reciperet dignitatem, passim omnibus exultantibus et congratulantibus pene cunctis. Unde lætitiæ voces hinc inde ad cælum usque tollebantur. Gratulabantur monachorum cœnobia, resultabat jucunditate Clerus Ecclesiarum, vulgi quoque gaudia ubique ridebant. Factus est autem concursus populi quasi si in communi omnium festo cæli præconio insignis redderetur.
47 Fratres autem, cum quibus interim degerat, audito suæ regressionis die, cœperunt profecto contristari et mœsti esse, atque quodammodo gratulari: contraque præ nimio amore, ingenti animo lacrymabant: lacrymando quoque vix eum dimittere cogebantur. Inter quos virtute venerabilis Ragnardus, qui postea Abbas eligitur, præcipuo fervebat mentis spiritu, flens mœrore animi, et flendo quoque lætabatur. Lætabatur quidem, quia veritatis amator locum taxati meriti recepisset; sed dolebat valde, quod tanti viri præsentia privabatur. Unde factum est, ut cum plus Dei cultor jam jamque inde abiret, et omnes fratres ardenti animo ejus vestigia gressusque osculando lacrymis abluerent, eique valedicerent, præfatus vir Dei domi intra lacrymarum cubicula sese reciperet, ne proficiscentem videret, quem plus quam se manere secum vellet, pro quo mori etiam proculdubio paratus esset. Sed cum senex eum multum diuque expectando requireret, inventus est in quodam obscuritatis loco flens et ejulans, multaque trahens suspiria. Qui cum vocatus esset, ut seni valediceret, illeque nollet exire, precatus est internuntios, ne eum ibi plorantem detegerent. Quod audiens caritas sancti viri, regreditur jam de navi, ne fratrem, quem sanctum noverat, inosculatum omitteret. Veniente autem ad eum sancto sene, cœpit idem, agnis vocibus inclamare ac dicere: Quid hic quæsiisti felix Pater, vel cur te mihi nunc ostendere voluisti? Testem, inquit, Deum habeo, quia mallem te hic mortuum sepelire, quam me relicto hinc vivum abire. Tunc omnes fratres et famuli magnis eum prosequuntur fletibus: levantur vela, tandem remigia impelluntur: dant omnes gemitum, et ad littus eousque expectant, quamdiu eum possent conspicere. Fervebat vero unus in eis spiritus amoris, et ideo non se poterant continere.
48 Ille vero solutis carnis quidem, non cordis, adspectibus, longa corporis attenuatus macie, tandem pervenit ad palatium. Ubi suscepto eo ambitiose ab omnibus, quæsitum est quomodo ei Celsitudo Regia satisfaceret: quia timebant pro tanti viri injuria futurum discrimen incurrere. Tunc beatus senex videns pudore pudore animi talia meditantes, proruit ad medium, et verecundam Regis mentemblandis delinivit affatibus. Persuasit autem, nileum de hujusmodi facto in animo retinere, sed omnia se Dei judicio deputare debere.
49 Interea tum eodem cogente Principe compellitur recipere suum sanctæ vitæ cœnobium, flagitantibus filiis suis ut eum saltem quocumque modo recipere meruissent. Ad quos cum advenisset diu desideratus, ut piis eorum complecteretur jam jamque amplexibus, vexabateum salutis inimica febris, ita ut gemini affectus singulorum animos sauciarent. Pugnabat siquidem in singulis mœror compassionis, et lætitiæ fervor: eo quod viderent membra carissimi viri sævissime laniari, pro quo libenti animo etiam vitæ quam fortes dispendium sustinerent. Vincebat autem omnes, nunc jucunditatis magnitudo, nunc lacrymarum effusio, et extollebant simul mixtim usque ad cælum lætitiæ laudes, ut in eo Dominum illuc advenisse nullus ambigeret, cui ita suscepto congratulantur omnes, idemque benigne allocutus est universos.
Ludovici Pii pænitentia. Adelardi humilitas et abstinentia.
Sed cum ibidem aliquantisper dulciter quievisset, caritatis officio jucundatus, iterum ab Augusto gloriosius accersitur, et redit ad palatium. Ubi cum introisset, velut quidam ait, virtutum radiis illustratus, quia venit Titan, marcescunt sidera. Apparuit autem illico nudata insipientia quæ tegebatur pallio caliginis, et factus est stupor nimius, quis Senatum populi ad tantam ineptiam deduxisset. Qui, comperto non parum eos invidia fuisse delusos, duxerunt in irritum pene quidquid per hoc tempus, ut eis visum est, ardumentose tractaverant. Solvitur itaque sæva multorum captivitas, eorum maxime qui ex Regio pollebant semine. Redditur ergo in uno libertas omnibus, quocumque in loco tenerentur, nisi quos vita prius mors privarat. Tum deinde quorumdam tonsura, propter furoris sævitiam illata, transiti ad coronam, et dant Deo sponte, quod dudum inviti quasi ad ignominiam susceperant.
51 Quid plura? Ipse gloriosus Imperator publicam ex nonnullis suis reatibus pænitentiam suscipiens, factus est omnium humillimus, qui quasi Regali elatione sibi pessimus persuasor fuerat: ut quorum oculi offenderant in delicto, satisfactione Regia sanarentur, præsertim quod ejus velle cunctos considerare, ejusque nolle conspicere, manifestum non ambigitur. Sed nisi reversus esset veritatis assertor, interea minime patuisset, quo lethargico spiritu premerentur. Unde etiam matura senectus cæcitatis eorum vulneri, salubri Christi antidoto mederi persuadendo curabat.
52 Ac deinde studuit, ut justitiæ virtus et sapientiæ suas reciperent sedes: ut unusquisque sibi servaret commissum negotium, et sua cuique largirentur jura. Porro novitates vocum, et temerarias, juxta Apostolum, præsumptiones velut pestem in omnibus reprimebat. Omne igitur, quod in lege caritatis non invenisset, inimicum æstimabat Deo et velut venenum repudiabat. Cumque his et hujusmodi præconiis, velut aurum probatum per ignem, clarius enituisset, factus est omnibus decuplo honoratior, ita ut ore omnium egregie resonaret. Amplectebatur autem cunctorum manibus, et quasi Pater ab omnibus colebatur. Eratque Ecclesiarum magistris velut humilitate filius, consilio vero et prudentia quasi subvector inclytus. Qui cum ita satageret indefessus, ut perfecti omnes et Deo digni invenirentur; videtur demum novus renasci Francorum ordo et aurora justitiæ quasi ab ortu surgere. Siluerat enim jam ex parte stratum furoris æquor, et ventosi ceciderant, ut Virgilius ait, murmuris auræ. Redierat ut, idem inquit, virgo cupidinis, si parum liceat immutari: redierant et Saturnia regna, quia progenies bonæ mentis jam quasi cælo refulserat alto.
53 Omnibus igitur circumcirca eatenus satisfactionis studio illustratis, et suis cum eo summo fruentibus otio, voluit se demum his exuere curis, ut esset sibimet et Deo totus intentus. Sed nequaquam passi sunt sancti fratres, licet multam eis excusationem senectutis suæ prætenderet: quoniam quanto ætate maturior, tanto ad virtutum culmina tendentibus salubrior videbatur: præsertim cum vigore sancti Spiritus, et viriditate adhuc non exhaustæ carnis satis vigeret, curans se laboribus et vigiliarum negotiis fatigari, etiam plus quam juvenum constantia sequi posset.
54 Quis enim unquam tam fervidus, quam idem fuerat? Et quis alterius tam crudelis arbiter, quam ille sui videbatur? Fateor plane quod numquam, nisi erga se quod durior esset, necessitatem corrigendi habuit. Unde cum a suis fratribus et filiis quam sæpe corriperetur publice, cur sibi tam infensus esset, qui sic discretus omnibus habebatur; aiebat, ita dicens ut læsos eorum animos mitigaret: Ego mei curam habebo, et prorsus vestro providebo famulo, ne fame aut laboribus fatigatus pereat. Sed hoc peracto, paullulum delitescendo, non diu post resumebat esuriem et laborum negotia, ita ut vix juvenilia membra ferre possent, quibus se parsimoniis et vigiliarum operibus affligebat. Attamen semper erat viroris gratia plenus, semper discreta macie satis admodum rubicundus: vultu quoque decorus, et venustus adspectu. Neque enim faciem ejus ac frontem ignavus rugabat furor: sed totum eum matura hilaritas decorum componebat et aptum. Canities vero sancta eum candore niveo exornabat, et velut lilium super roseos amictus, hinc inde coma capitis, quasi elatæ palmarum, super cutem retinebat: eratque, sicut scriptum est in Canticis, senex noster candidus et rubicundus, electus ex millibus: ita ut culparetur in eo natura humana, quod antequam adulta sit, vitiis corrumpatur.
Multiplex ab animi corporisque bonis petita laus.
Et si velim laudare tantisper glebam corporis ejus multis confertam nitoribus, erit exiguum quod impendo, quod virtutum splendore ornatus, velut lilium inter roséos colores Christo respersus emicuit. Nec dubium, quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus flos fœni. Virtus autem Christi, quæ semper in eo viguit, permanet in æternum. Ceterum si nobilitatem et personam ejus scribendo, quod Græce χερακτη-ρισμός dicitur, ad purum pingere voluero, ero ineloquens, super quem facundia Rhetoricæ artis, atque omnis eloquentia puto quod muta sit: silebit illa Demosthenis oratio, et abyssus Tulliana conquiescet. Etsi vero secundum hujus artis peritiam omnibus modis ejus persona consideraretur, ut possit laudi idonea in negotio approbari, non immerito his antefertur, in quo multum quod superest felicius invenitur. Consideratur autem nomine, natione, patria, genere, dignitate, fortuna, corpore, institutione, moribus, victu: quomodo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit, affectione, arte, conditione, item altera conditione: habitu, vultu, incessu, oratione, affectu. Istis igitur modis consideratis persona censetur: utrum improbus quis ad negotium, an idoneus perhibeatur. Sed videre jam juvat, an luculentus senex noster tot effloruerit præconiis, quot sunt ad laudem sui declamatoriæ artis insignia.
56 Nomine ergo harum in catalogo virtutum primum, an sit sapiens, quæritur. Et quis sapientior, quam qui universa cælestis magistri præcepta magis, quam artis eloquentiæ, sollicitus servans, studuit non admittere causa Dei quæ prohibentur, et servare cuncta, quæ jussa sunt? Porro cum sapientia sit rerum humanarum divinarumque cognitio cum studio bene vivendi, non dubium dici posse sapientem, qui et quæ Dei sunt Deo, et quæ hominum sunt, prudenter norit administrare et velit propter Deum. Hoc igitur negotium prudentis viri est: et ideo is, de quo quærimus, sapiens fuisse non ambigitur. Natione autem carnis (quod cunctis liquet) Francus erat: verum et renatus in Christo, ubi et spiritu conversatus, cælestis efficitur. Patria vero, quamvis hic natus verissime videatur, Jerusalem illa cælestis fuisse, qua nusquam felicius habitatur, propriis perhibetur meretis. Genere quidem, nobilium nobilissimus Francorum, ut paullo ante prompsi, prosapia ortus: sed gratia demum a Deo in filium est nobilius adoptatus. Qui licet dignitate Regia magnus videretur, en major effectus est sublimitate perennis vitæ. Fortuna namque qua fuerit auctus, probatur illo in loco, quo dictum est:
Pauper in angusto regnat habendo Deum.
Siquidem quia contempsit modica, ingressus Domini sui gaudia, sublimatur, et supra multa constitutus erigitur.
57 Corpore vero, utrum validus an decorus fuerit, fides probat, et morum eximietas. Unde nec immerito illi aptatur illud in Canticis: Caput ejus, inquit, aurum optimum, comæ vero ejus sicut elatæ palmarum: quoniam quidquid ad decorem ei collatum fuerat, sursum ad Deum nitendo conscendere procurabat. Oculi ejus velut columbæ desuper rivos aquarum, quæ lacte sunt lotæ: quoniam totus adspectus ejus simplex fuisse et solum in Deum intentus creditur, nec felle concupiscentiarum immixtus, sed vera innocentia mentis lotus. Porro genæ illius sicut areolæ aromatum, quæ consitæ sunt a pigmentariis, videlicet a sanctis Doctoribus, omni flore doctrinæ et virtutum exornatæ oleribus. Manus illius tornatiles, sanctitatis formam exprimentes, et motu sphærico celeriter ad omne bonum insistentes: plenæ hyacinthis, cæli specie in cælis thesaurizando renitentes, quæ multis replebantur muneribus. Venter ejus eburneus, virtutum distinctus ordinibus. Guttur illius suavissimum, ob favum eloquentiæ: et totus desiderabilis probabilitate morum, atque caritate eximia. Idcirco quærimus te, Pater, dum pascis inter lilia, quærimus quem diligit anima nostra. In lectulo enim per noctes quærimus te cum lacrymis: sonet vox tua, obsecro, in auribus nostris: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Neque enim possumus te patrem non amare, quem pro nobis credimus adfuturum.
58 Jam si de institutione agitur, eruditus fuit idem alter Moyses omni sapientia præsentis vitæ, quasi unus ex filiis Regis: deinde perductus ad Sina, in quo ipsius Domini præsentia illustratur, et familiaritate continua fruiturus ingreditur. Moribus vero quibus fuerit exornatus, testis est vita ejus, quæ summis redolet meritorum insigniis, et præconiis quam maximis prædicatur. Victus namque, quem Philosophi definiunt consummati operis esse fruitionis exercitium, ut perveniat ad quietem, Dominus erat, quem dilexerat, quem amaverat, quem jugiter desiderabat. Gradus autem harum virtutum sunt, cum apud eos primum ponitur affectio mentis. Porro eadem affectio, est animi aut corporis ex tempore aliquade causa commutatio. Deinde ex hoc quod afficitur, vertit se in studiom, ut effectum sui obtineat. Studium autem est animæ assidua et vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio. Postquam habitus induitur acquisitæ rei, cum ad plenum id quod perfectum est, obtinemus, de quo scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitia, et Sancti tui exultent. Felix quippe indumentum virtutis est, quo quisquis induitur, et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet, hic nuptiali veste indutus, foras non ejicitur: quam si primus parens noster in Paradiso denique conservasset, nequaquam apertis oculis nudus inveniretur. Unde, sicut scriptum est, dum idem descenderet, expoliaverunt eum latrones, et plagis impositis abierunt. Sed senex noster floridus, tali coopertus habitu, jam credimus quod audit: Ambulabit, inquit illi Christus, mecum in albis, quoniam dignus est, et non delebo nomen ejus de libro vitæ. Talique indutus habitu dum esset Pater eximius, exercebat se plurimum ut pro victus alimonia frueretur Christo, quem induerat.
59 Porro restat, juxta præfatam disciplinam requirere quomodo rem suam administrarit. Quid vero dicam, rem suam quomodo administraverit, qui nec se sibi retinuit? Fecerat enim quod audierat a Domino: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, et da pauperibus: et veni, sequere me. Hoc impleto ceterum res Ecclesiæ suæ quemadmodum administraverit, testes idonei sunt sancti fratres, quorum consilio usus est et obsequio: per quos ita cuncta disposuit, ut et omnibus satis esset, nec multum alicui superflueret, neque in vacuum quid periret, sed omnia ad Dei laudem humanius largirentur: fratribus salubria præsentis vitæ tribuens, et nociva quæque ac superflua resecans: hospitibus abundanter omnibus administrans, familiam quoque satis illæsam a jugo servitutis conservans. Siquidem viduas hujusce fæmiliæ destitutas, et cælibes viros per singulas villas constituens, eis stipendia jugiter ministrabat. Orphanorum quoque et debilium, nec non et hospitum in iisdem locis, opportunius velut xenodochium constituerat, ut res Ecclesiæ hujus, suum omnes quasi patrimonium possiderent. Testem Deum habeo, quod idem ipse hujus ministros officii velut medicus sæpe instituebat, ut ipsi excogitarent artificiose, quomodo rerum aliquid eis ad comedendum pararent, et in hujuscemodi cibis eorum sanitas ne periret. Porro Regi et divitibus, nostrorum nullus tam largus erat, idcirco in omnibus Deus largitor omnium glorificaretur: Beatius, inquam, multoties judicans dare, quam accipere, atque medium inter paupertatem, quantum ex se erat, et divitias, propter alios semper incedere: idque ut ii qui habent, tam quam non habentes esse instruerentur, justum etiam percensuerat, ut omnes hujus Ecclesiæ famuli sic tam, quam Patrem eum sentirent, ut tumidi quoque dominum eum esse non ambigerent. Insuper ita eorum virtutibus fautor et institutor existeret, ut vitiorum quoque dominus, quamvis discretus et severissimus fieret persecutor.
60 Jam porro qua domestica consuetudine fuerit, novit mensura sancti oraculi, in quo fuit manna absconditum, et urna aurea, altare quoque incensi aureum, et virga Aaron quæ fronduerat; habens illud (Oraculum) xx cubitos in longitudine, et xx in latitudine, xx quoque in altitudine: ut ex omni parte gemino denario consummatus, caritate Dei ac proximi, quadratura perpetua fulciretur: nec dubium, quin Dominus ei fuerit fundamentum. Intra quam mensuram attitulatus, sola novit contemplatio divina, quid senex noster pro suo more domestico tractaret.
61 Affectione vero ita illectus omnium bonorum incitamentis, ut super fraterna viscera caritatis officio ceu faculis ureretur. Deinceps igitur arte qua fuerit eruditus patet, quia fœcundus inventus est eruditionis consilio. Prudentiæ namque, ut dicitur, mille oculis inspector, virtutum quoque disertissimus disputator, liberalium artium adeo usque sanctissimus institutor, ut probares in eo illud beati Antonii: Quod sensus adinvenerit artem, et qui sensu sit integer, eum arte non indigere. De conditione jam ultra quid loquar? Qui, ut præfatus sum, Regali ex progenie clarus refulsit. Necnon et de altera conditione, utrum proprius, ut ipsi dicunt, adoptivusve, an abdicatus fuerit, quid ingeram, cum et Bernardi filius fuisse, fratris Magni Pipini Regis, et Dei esse adoptivus non abnuitur?
62 Habitu autem quo fuerit infulatus, constat paullo ante me dixisse, quod Christus ejus tunica talaris fuisse probatur. Ceterum vestimentorum habitus, vix sufficiens monasticus fuisse ostenditur, pro frigore potius membra muniens, quam honoris aliquid gerens. Dicebatur quippe a quibusdam pro ludo, lorica frigoris: quoniam erat pelliceus et quasi thorax circa viscera fomentum caloris. Vultu autem suavis idem, et statura palmæ adsimilatus erat: eo quod pulcher adspectu et decorus esset, velut Paradisi deliciis enutritus. Quam pulchri gressus ejus, et quam speciosi pedes ad evangelizandum! quippe quibus expeditior damis, in calceamentis ornatior filia Principis.
63 Porro ejus oratio quam facunda, quam plena sensibus, quam suavis auditu manavit! Extant ejus Epistolæ, ad plurimos directæ, et omnium voces, qui numquam se uberius aut expressius loquentem audisse testantur. Voce quidem canorius cygno mulcebat auditum: sed et melle dulcius palato cordis melodia sapiebat. Erat autem omnis narratio ejus aperta valde, brevis ac lucida, (quod dictionis genus Oratores summis extollunt laudibus) nil fæculentum admiscens, neque dubium quid in sensu reservans: ad vero plano in clausulis procedens gressu: sensus éjus favifluus pinguissimo claudebatur fine. Erat igitur sonus assertionis expositio dictionum; ita ut voce formaretur proprius verborum intellectus, et suis singulæ partium qualitates restituerentur sensibus; habens omnia membra narrationis capitulatim distincta, et ad retinendum facillima, ad persuadendum vero vel dissuadendum promptissima: semper avidius ad intendendum promovens audientes, igne calidius ad desiderandum, torporem discutiendo, incitans desidentes.
Quæ si facundia daretur mihi, luculentius explerem quod conatus sum: nunc autem excusatio pro ignorantia, venia pro voto debetur: præsertim cum stylus nullius ad hoc negotium melius expediret, quam ejus, cujus ut vita præeminet, ita et sermo antecellit. Sed quia id ingenii nuda denegat, voluisse tantum, caritatis jura implesse probabitur.
64 Restat nunc, affectu qualis fuerit, intimare. Sed quo artis ingenio pandam ejus affectum animi, qui uno semper mentis ardore afficiebatur in omni vitæ negotio? Jugiter enim cupiens dissolvi et esse cum Christo, se laboribus fatigabat: permanere autem in carne, propter nos necessarium, licet aliter fateretur, penitus sentiebat. Unde toto annisu vitæ satagebat prodesse omnibus, mille, ut ita dicam, caritatum semper negotiis occupatus: præsertim quod esset consilium totius patriæ, et pater omnium indigentium; qui ore ac manibus, cum omni circumstantia facultatum, pro libertate Christi erat omnium servus.
Corbeiæ Saxonicæ initia, situs, progressus.
Quoniam cum esset semper accensus ardore, pervenit usque ad Saxoniæ fines ubi jam parvissima cellula a sancto viro, suo æquivoco, Adelhardo nomine, sumptu hujus monasterii ædificari cœperat, eo quod idem beatus vir quia suus fuerat nutritus et familiaris filius, intercesserat loco ejus, dum ipse Hero insula exul haberetur mundi et Paradisi civis. Videns igitur pius Pater ac senex sanctissimus cœptum opus quod pietatis esset officium, Regem adiit, et petivit ab eo, ut daretur ei locus ædificandi: quia ille, in quo situm fuerat, non utilis aut aptus esse probabatur. Quod audiens Imperator Augustus gavisus est valde, volens ei multa largiri, nisi retineret eum ipse, qui nulli unquam concedebat sibi dare quantum quilibet voluisset, sed quantum idem vel si modicum censuisset; agens semper illud Apostoli, quia beatius est dare quam accipere. Accepta autem potestate a Rege, ut ubi vellet, illud ædificaret, elegit locum valde amœnum, et monachis nimis congruum ad habitandum: ubi et Rex postea plurima propter Dei omnipotentis amorem contulit beneficia.
66 Est autem locus, pergentibus ad ortum Solis de Fonte Patris, situs supra littus Uvisiræ, in modum Δ litteræ, vallis planitie collocatus: habet ad ortum Solis præfatum alveum, et montem porrectum in facie juxta fluvium. Porro a meridie mons alius egrediens e fluvio, sinu tendit ad occasum. A septemtrione vero alter e regione pari situ pergit, quousque sibi invicem, viam per medium dantes, copulentur: itaque ita in medio fit vallis, figuram Δ hoc modo, quantum recordor exprimens; nec immerito nam magister veritatis, divino nutu edoctus, talem elegit locum, qui et Christi nutriret discipulos, et suo eos describeret charactere, et signaret situ.
67 Nihil enim in omnibus Geometriæ figuris, triangulari consummatius aut perfectius invenitur. Est enim hic numerus totius latitudinis et superficiei in Arithmetica solus principium; in Geometria idem planior invenitur. Et quisquis diligenter inspexit hanc figuram, neque in his artibus aliquid mirabilius reperitur, neque in nostra disciplina quidquam majus aut melius prædicatur, quam Trinitas Deus verus. Igitur sine hoc numero formatum aliquid, nihil perfectum innuitur, videlicet sine principio ac fine, et horum medio inter principium atque finem. Hæc vero figura princeps est, ut dixi, latitudinis, eo quod ceteræ omnes superficies in hac resolvantur. Ipsa vero, quoniam nullis est principiis obnoxia, neque ab alia latitudine, nisi a se sumpsit initium, in sese ipsa resolvitur. Quæ si ita sursum erecta fuerit, ut ostensum est, igne caritatis flammare ibidem habitantes debere monstratur. Quod autem ipsius a latitudine fit initium, ostendit latum Dei mandatum nimis, non nisi dilatato corde perfici posse. Quod vero omnes superficies in se resolvit, liquido signatur, quod omnes reliquæ virtutes ejus latitudine consummantur: et ipsa caritas non nisi Trinitatem colendo in unitate perficitur, ut vera perfectio, in his tribus Unitas individua teneatur. Hæc ideo me dixisse sufficiat, ut monstrarem, quam prudens idem ac sapiens fuerit, quantoque caritatis ardore fervebat, qui talem ac tantum discipulis habitandi locum pararat, irriguum aquis, velut si minor Ægyptus esset, et alter Paradisus Domini, venientibus de Fonte Patris in ortum Solis. Vere, de Fonte Patris, dixi, quia in Christo renati, creduntur exinde non solum ad ortum Solis, sed etiam ultra Solem usque transcendere. Quem locum beatus Pater Corbeiam alterius de nomine vocitavit, ut signum esset in posterum, a quo prius illud esset fundatum.
Caput XVII.
Adelardus suis studium paupertatis inculcat. His sedulo prospicit.
Quis, mi Pater carissime, narrare sufficiat providam doctrinam tuam in omnibus? Vere fateor, quod quoties tui recordor ad liquidum, miror satis quam providus eras in omnibus. Recordor enim doctrinarum tuarum, quibus eos alebas et instituebas tenellos de fide et caritate, inter quas etiam spem mediam collocabas, deque moribus et de omni doctrina vitæ. Qualiter etiam oblatas sibi res a quolibet suspicere debuissent, cum ipsis inter sollicitudinis negotia peragebas; commendans illis per omnia, ut in nullo terrenorum cupidi essent, neque quidquam vellent accipere, unde alii gravarentur: etsi heredes essent rerum largitoris, caute considerarent ne forte ipsi, quorum erat hereditas hereditas, postmodum inopes fierent. Hæc erat ejus sollicita et pia consideratio in omnibus, quibuscumque præerat locis: ut neque inhonestum quidquam acciperet, neque aliquis quasi causa misericordiæ postmodum penitudine premeretur. Dicebat enim, quod multi, non solum rectores Ecclesiarum, sed etiam ipsi ibidem Deo degentes, qui sæculo renuntiasse videntur, ob id decepti essent, quod rebus nimiis abundarent in tantum, ut sæculo servire denuo cogerentur, qui mortui esse mundo debuerant. Quid, inquit, prodesse poterit rebus propriis futuros expoliari heredes, et rursus eos mancipari negotiis sæcularibus? Constat igitur nos in præsenti tempore ideo Reipublicæ deservire, quia ipsa nostris attenuata cupiditatibus. ex se subsistere non posse manifeste causatur. Et idcirco nos infelices, qui liberi esse in Christo debuimus, facti sumus turpissimæ servitutis, etiam inviti, servi. Occasione itaque accepta, quasi in Dei causa mundi militiam bajulamus, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. Neque enim a nobis exigitur, quod necessaria tantum retinemus; sed quia superflua, ut ab ipsis dicitur, possidemus: et unde miseri lati in possessione esse cupimus, inde angustamur in omni opere bono. Quapropter filioli, estote contenti paupertate Christi, sine qua nemo est dives. Noveritis enim, quod beati sunt pauperes spiritu, quibus regnum cælorum repromittitur. Et ideo fratres mei, nolite, quasi pro pietatis opere, sectando avaritiam, possessionem æternam perdere. Estote igitur, quod vos æterna Christi vocatio esse voluit: ut paupertate Christi participando, divites esse cum eo sine fine mereamini.
69 His et hujusmodi cum eos quotidie corroboraret ac confirmaret, construebatur ibidem, Deo agente, non solum monasterii, sed etiam cælestis patriæ fundamentum. Quid putas, quanto tunc gaudio afficiebatur ejus animus, quantaque lætitia, cum Dei omnipotentis amor ita flagraret in eis, ut etiam omnis illa regio Deum per ipsos benediceret? Fateor itaque quod ad nos nonnumquam rediens, præ amore pio et spiritali gaudio vix se poterat continere, hinc inde exultans atque gaudens, quod Christus per eum glorificaretur in multis; nos quidem rigans ac pascens cælesti pabulo, illos plantans in Christo ac propagans, agebat ut fructum plurimum Deo ferrent. Itaque sic in omnibus se exhibitens, Christi vices agere credebatur: etiam et forma humilitatis omnibus anteibat.
70 Qui ita jugiter uno jubilationis afficiebatur spiritu, appetebat ingressionis campum: quæ ingressio, secundum B. Augustinum lib. de animæ quantitate, una de septem, et sexta perfectionis est virtus. Quintus şiquidem earum gradus, est Tranquillitas: sextus, Ingressio: septimus, Contemplatio. Quæ ita decentissime possunt edici: In seipsa, dum anima quælibet secum ingreditur et versatur: Ad Deum, dum quotidie ardenter desiderando, ad eum ingreditur, ita dicens: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Apud Deum, cum jam claro lumine indesinenter contemplando ei inhæret, in quem desiderant etiam Angeli prospicere. Quo nunc senex noster se pervenisse lætatur, lætatur meruisse, gratias agit, atque comprehendisse summo alacritatis animo amplectitur.
71 Unde quid aliud dicam, quam illud Elisæi, Pater mi, Pater mi, currus Israel, et auriga virtutum? Ecce nos quam subito desolatos relinquis: et ideo quærimus te lacrymosa voce, et scrutamur mellifluos mores tuos mane in præcordiis nostris: nec usquam pupilla oculi nostri silet, neque consolatur, nisi cum sibi te pro nobis melius adeste promittit. Recordamur enim, quibus nos lactabas uberibus, vel quanto in te Dei fruebamur oraculo, quantisque ferebamur alarum remigiis, et nutriebamur caritatis visceribus: ita ut si saxei essemus, tua nos molliret pietatis oratio. Omnia enim nobis omnibus factus eras, ut Christo nos lucrifaceres. Quod si ad speciale quorumdam te vertisses negotium, uni in momento dabas vitæ consilium, alium interdum deliniebas osculis. Porro illius manum stringens, alteriis animum miro demulcebas affectu, atque ita omnibus unus eras, et totus singulis.
72 Fratrum vero nomina, licet scripta intra viscera sanctæ sollicitudinis semper teneres, de manu tamen certus eorum numerus diligenter scriptus pene numquam aberat: idque ideo, ut omnes sedulo inspiceres, et mores singulorum apud te sollicitus pertractares. Jam enim de singulis tecum in judicio desceptabas, ne damnum postmodum de creditis ovibus sustineres. Bene igitur noveras, quid cuique expediret: et ideo omnibus exhibebas, quod saluti singulorum congrueret. Erat ergo discretio tua in nullo, quantum dici fas est, exorbitans a proposito, facilitate complendi quæ singulis expedirent; generaliter vero procurando cunctis congrua. Nullum ferme per hebdomadam familiaritatis affectu non allocutum relinquens: nullum quem in die generaliter, nisi ex aliqua impossibilitatis causa, non instrueres: omnibus præbens salubria, nulli prorsus denegans, ut credimus, necessaria. Idcirco filiæ Hierusalem, prout compellor dicere, flete hunc senem nostrum, et lamentum sumite. Flete virum, qui vestiebat nos caritatis coccino, desuper totum deliciis intextum, qui præbebat cultui ornamenta virtutum. Induite cilicium, et amare plangite: quia qui consolabatur nos, et fovebat quasi nutrix in gremio, sublatus est et recessit. Unde plorans plorabit anima mea, et erunt lacrymae in maxillis meis, quamdiu non intueor quem deligit anima mea. Putasne veniat mihi, Pater, tempus, quando vel si quoquo modo liceat faciem speciemque vultus tui conspicere?
Caput XVIII.
✠