Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 1. siječnja

Obrezanje Gospodinovo i osmina Božića

CIRCUMCISIO DOMINI ET OCTAVA NATIVITATIS

Sadržaj (3)
  1. Faustini Episcopi sermo
  2. In Kalendis januarii
  3. ex vetusto codice descriptus

Præcipua semper religione celebratæ a Christianis Kalendæ Januariæ sunt, propter Dominici Natalis octavam, sacrosanctæ Circumcisionis Christi memoriam, et augustissimum nomen JESU, in quo nimirum oportet omnes homines salvos fieri. Merito igitur veteres Romanos in auspicando ab hoc die anno sequi Ecclesia maluit, quam ceteras gentes, quæ aliud quodpiam statuerent exordium, ut ipse dies sacrum nostræ symbolum salutis præferret.

2 De ipsarum Kalendarum die, Gentilium ritibus, Christianorum jejuniis, litaniis, latis contra strenas et profanum luxum legibus, multa erudite commentatur in Notationibus ad Martyrologium Baronius. De Circumcisionis vero mysterio, et sanctissimo Jesu nomine, plurimæ extant Sanctorum Patrum homiliæ, multi recentiorum tractatus. Hic unicum dabimus Faustini Episcopi, habitum contra superstitiosos quorumdam Christianorum mores, sermonem, quem hactenus (ut quidem remur) non editum ex vetustis Accincti monasterii monumentis eruit Petrus Franciscus Chiffletius noster. Tum de sacro Christi præputio quædam ab Heriberto Rosweydo nostro ex variis auctoribus et MSS. collecta subjiciemus.

Faustini Episcopi sermo

In Kalendis januarii

ex vetusto codice descriptus

a Petro Francisco Chiffletio Soc. JESU.

Dies Kalendarum istarum, fratres carissimi, quas Januarias vocant, a Jano quodam homine perdito et sacrilego nomen accepit. Janus autem iste Dux quondam et Princeps hominum paganorum fuit: quem imperiti homines et rustici, dum quasi Regem metuunt, velut Deum colere cœperunt. Detulerunt enim ei illicitum honorem dum in eo expavescunt regiam potestatem. Homines quippe stulti et ignorantes Deum, illos hinc maxime ex diis æstimabant, quos inter homines sublimiores esse cernebant. Ac sic factum est ut unius veri Dei cultus ad multa deorum, vel potius daemoniorum, nomina transferretur. Diem ergo Kalendarum hodiernarum de nomine Jani, sicut jam dictum est, nuncuparunt: utique ut ei homini, cui divinos honores conferre cupiebant, et finem unius anni et alterius initium deferrent.

2 Et quia apud illos Januariæ Kalendæ unum annum implere, alium incipere dicebantur, ideo Kalendas istas in termino posuerunt: ut unum annum finire; alium incipere crederetur. Et hinc est quod antiqui idolorum cultores ipsi Jano duas facies figurarunt; unam ante ipsum, aliam post ipsum: unam quæ præteritum annum videtur aspicere, aliam quæ futurum. Ac sic homines insipientes duas ei facies deputando, dum eum facere Deum cupiunt, monstrum esse fecerunt. Hoc est, voluerunt in Deo suo esse principium, quod est etiam in pecude monstruosum. sum. Et ideo optima erroris ipsius declaratione atque indicio, dum eum religiosa vanitate magnum Deum videre volunt, dæmonium publicarunt.

3 Hinc itaque est quod istis diebus pagani homines perverso omnium rerum ordine obscenis deformitatibus aguntur: utique ut tales se faciant qui collunt, qualis fuit ille qui colitur. In istis enim diebus miseri homines, et quod pejus est, etiam aliqui baptizati, sumunt formas adulteras; sumunt species monstruosas. In quibus quidem quæ primum ridenda ac potius dolenda sint, nescio. Quis enim sapiens credere poterit inveniri aliquos sanæ mentis, qui cervulum facientes in ferarum se velint habitus commutari? Alii vestiuntur pellibus pecudum, alii assumunt capita bestiarum, gaudentes et exultantes si taliter se in ferinas species transformaverint, ut homines non esse videantur. Ex quo indicant ac probant, non tam se habitum belluinum habere quam sensum. Nam quamvis similitudines diversorum animalium exprimere in se velint, certum est tamen in his magis cor pecudum esse quam forman humanam.

4 Jam yero illud quale vel quam turpe est, quod viri nati tunicis muliebribus vestiuntur, et turpissima demutatione puellaribus figuris virile robur effeminant; non erubescentes inserere tunicis muliebribus militares lacertos? Barbatas facies præferunt, et videri se feminas volunt: et merito virilem jam fortitudinem non habent, qui in muliebres habitus transferunt. Justo enim judicio Dei evenisse credendum est ut militarem virtutem amitterent, qui feminarum specie se deformassent.

5 Et quia Deus placatus vobis inspirare dignatus, ut pro amore fidei ista miserabilis consuetudo de hac civitate ad integrum tolleretur; rogo vos, fratres carrissimi, ut vobis non sufficiat, quod ipsi hoc malum Deo donante non facitis; sed ubicumque alicubi fleri videritis arguite, castigate, corripite, et vestro salubri consilio de isto miserabili sacrilegio homines stultos revocate: et ut ad integrum vos divinæ misericordiæ consecretis, etiam illas alias observationes, velut diaboli venena, respuite: quas, quod pejus est, adhuc plures in populo Christiano observare non erubescunt.

6 Sunt enim qui in Kalendis Januariis ita auguria observant, ut focum de domo sua vel aliud quodcumque beneficium cuicumque petenti non tribuant. Diabolicas etiam strenas et ab aliis accipiunt, et ipsi aliis offerunt. Aliqui etiam rustici mensulas suas in ista nocte, quæ præteriit, plenas multis rebus, quæ ad manducandum sunt necessariæ, componentes, tota nocte sic compositas esse volunt, credentes quod hoc illis Kalendæ Januariæ præstare possint, ut per totum annum convivia illorum in tali abundantia perseverent. Et quia sicut scriptum est, Modicum fermentum totam massam corrumpit, etiam ista vel alia his similia, quæ longum est dicere, quæ ab imperitis aut parva aut nulla peccata esse creduntur; a vestris ordinate famulis removeri: et hoc præcipite, ut sic Kalendas istas colant, quomodo aliorum mensium colere solent. Qui enim aliquid de paganorum consuetudine in istis diebus observare voluerint, timendum est ne eis nomen Christianum prodesse non possit.

7 Et ideo sancti antiqui Patres nostri considerantes maximam partem generis humani diebus istis gulæ vel luxuriæ deservire, ebrietatibus et sacrilegis salutationibus insanire; statuerunt in universo mundo, ut per omnes ecclesias publicum indiceretur jejunium: ut agnoscerent miseri homines in tantum se malefacere, ut pro illorum peccatis necesse esset omnibus Ecclesiis jejunare. Jejunemus ergo, fratres charissimi, in istis diebus, et cum vera et perfecta caritate stultitiam miserorum hominum lugeamus: ut vel sic intelligant malum suum, dum nos pro se publicum vident observare jejunium, neque enim desperandum est, quod illos Deus non possit vestra oratione corrigere, qui per Apostolum suum ineffabili pietate promisit dicens: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

8 Qui enim in istis Kalendis stultis hominibus luxuriose ludentibus, aliquam humanitatem impenderit, peccatis eorum participem se esse non dubitet. Nam qui de salute animæ suæ fideliter cogitat, magis de illis debet dolere vel flere, quam cum illis vel de illis ad infelicem risum suum animum relaxare. Vos vero, fratres, qui Deo propitio quotidie clamare consuestis: Oculi mei semper ad Dominum; et iterum: Ad te levavi oculos meos; non oportet ut oculi vestri, qui assidue in ecclesia vigilantes Deo sanctificantur, videndo luxuriam stultorum hominum polluantur, magis dedignari debetisatque despicere opus diaboli, ut in vobis integra permaneat caritas Christi. Clamate ergo cum Propheta dicentes: Averte oculos meos ne videant vanitatem; timentes illud quod ait Apostolus: Non potestis mensæ Dei participes esse, et mensæ dæmoniorum: non potestis calicem Domini bibere et calicem dæmoniorum. Sed credo de Dei misericordia, quod ita per vestram castigationem illorum stultitia corrigenda est; ut non solum pro vobis, sed etiam pro illorum qui vestro exemplo proficiunt, duplicata vobis a Deo præmia repensentur. Quod ipse præstare dignetur, cujus regnum et imperium permanet in sæcula sæculorum. Amen,

✠

1. siječnja Kalendar godine