Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · Svezak I

O djelima svetaca

DE ACTIS SANCTORUM

EORUMQUE DILUCIDATIONE ET EDITIONE AD ADM. REVERENDUM DOMINUM AC PATREM THOMAM LUYTENS MONASTERII LÆTIENSIS ORDINIS S. BENEDICTI ABBATEM ET RELIGIOSISSIMUM EJUS CONVENTUM,

JOANNIS BOLLANDI Heribertus Rosweydus. Adumbrarat hic olim, ADMODUM REVERENDE DOMINE, formam magni et ardui, quod moliebatur, operis. Acta enim Sanctorum, quæcumque scripta umquam, parabat undequaque conquirere, edita atque inedita, eaque. ut composita primum, emittere in lucem; sed Notationibus illustrata, quibus et obscura explanaret, et firmaret ambigua, et pugnantia conciliaret, et quæ ex iis percipi utilitates possent, ostenderet. Perspexerat sagaci vir judicio, plurimam in iis Actis inesse antiquitatem, quæ alibi vetustate immutata restitui inde posset, alibi usu ævi posterioris rite stabilita, majorem tamen habitura esset jucunditatem auctoritatemque, si ab illis heroicis arcesseretur temporibus. Sed, ut adhuc edita essent, fidem baud magnam esse impetratura, cum recenti ornata et limata stylo, facile suspicionem afferrent, veri vel fallaciter adulterati, vel ignorantia vitiati. Sin quæ probatæ vetustatis extarent, ea delicato quorumdam palato coacescere, nisi eruditæ observationis velut suavitate condirentur: plura tamen etiamnum et præclara latere. Ergo quo tempore eum philosophiam profitentem Duaci audiebas, ADMODUM REVERENDE DOMINE, si quid erat a scholis vacui temporis, ad vicina Ordinis vestri, antiquissima illa sanctissimaque monasteria itabat: ibi se in bibliothecam abdebat, veteres codices scrutabatur, si quæ acta Divorum vulgo ignorata reperiret, describebat diligenter. Et jam tum in spem venerat posse a se opus illud elaborari, cujus specimen quoddam, quasique leviter informatam imaginem ostentavit, Fastos Sanctorum, quorum Vitæ in Belgicis bibliothecis manuscriptæ; item Acta Præsidalia sanctorum Martyrum Tharaci, Probi et Andronici.

Verum ubi ille philosophiæ, dein et sacrarum litterarum Antverpiæ explanandarum provincia perfunctus, sese ad hoc suum pensum ac munus revocavit; ita multa inciderunt, quæ ejus sibi vendicarent, aut certe invitarent atque allectarent stylum, ut ne ordinare quidem ac digerere quæ de Sanctis plurima collegerat potuerit, nedum Annotationes suas animadversionesque elaborare. Nam primum De fide Hæreticis servanda ex Decreto Concilii Constantiensis Dissertationem cum Daniele Plancio anno MDCX edidit, cum Fastos triennio ante emisisset. Anno deinde MDCXIII. Notationes in vetus Martyrologium Romanum; dein Martyrologium Adonis ad MSS. recensitum publicavit MDCXIV. Legem Talionis XII Tabularum Cardinali Baronio ab Isaaco Casaubono dictam, retaliatione retortam MDCXV. Vitas Patrum Auctoribus suis et nitori pristino restitutas, Notationibus illustratas, quas deinde anno MDCXXVIII recognitas et auctas denuo vulgavit: utque, Teutonico Belgarum idiomate anno MDCXVII prodirent, adlaboravit. Eodem anno MDCXVII. Vindicias Campenses pro Thoma de Kempis, Auctore libri, aurei de Imitatione Christi adversus Constantinum Cajetanum Abbatem S. Baronti, dedit. MDCXIX, Anti-Capellum, sive Explosionem næniarum Jacobi Capelli, quas funeri Isaaci Casauboni ad Legem XII Tabularum in Vindiciis suis accinuit, dein Syllabum malæ fidei Capellianæ ex Jacobi Capelli mendaci assertione bonæ fidei et fictis artibus Romanæ Sedis. MDCXXI, Joannem Buschium, de origine Cænobii et Capituli Windesheimensis, primus in lucem protulit. Eucherium Lugdunensem de contemptu mundi et laude Eremi recensitum MDCXXII, D. Paulini Episcopi Nolani opera Notis illustrata. Lingua vero Belgica edidit Vitas Sanctorum ctorum an. MDCXIX et auctiores MDCXXIX duobus tomis. Silvam Eremitarum Ægypti ac Palæstinæ cum figuris æneis Bolswerdii MDCXIX. Historiam Ecclesiasticam a Christo ad Urbanum vii duobus tomis MDCXXIII, cum Historia Ecclesiæ Belgicæ MDCXXVI. Vitas Sanctarum Virginum quæ in seculo vixerunt cum imaginibus æreæ sculpturæ, addito Tractatu de statu virginitatis: et alia, quæ lubens prætermitto, quia etsi utilia illa publico fuerunt, tamen præter Martyrologia Romanum et Adonis, ac Vitas Patrum, maluissem aliis ea reliquisset, et Vitas Sanctorum serio sumpsisset in manus, ut qui pluteum jam premebat JANUARIUS, ut adornaretur ad prælum, quod ipse in nova Adlocutione ad sanctissimum Decessorem tuum ANTONIUM WINGIUM secundæ editioni Vitarum Patrum præfixa testatur, pressus ipse potius esset erudito ejus stylo serio ac diligenter.

Tandem anno ætatis LX seculi hujus xxix ab ingressu suo in Societatem XL, cum etiam tum robustus esset ac vegetus, et suum illud principale opus aggredi cogitaret, ad quod perficiendum multa esset jam congesta materia; ad contemplanda coram Divorum decora et triumphos evocatus est a Deo. Nam cum Silvaducis a Batavis expugnata, pulsi inde nostri ab hæreticis essent, et quibus eorum huc transportati erant libri, haud satis apte. densatæ et coagmentate naves humorem traxissent, qui ipsis libris illapsus tabificum nescio quem fœtorem expirabat; hos ille libros cum præpropere pro sua inexplebili discendi cupiditate pervolvit, atque avide investigat, num quid sibi antehac invisum reperire possit, corruptum ex iis aerem hausit, quo commotum alteratumque sibi corpus fuisse, nonnemini tunc est questus. Pauci dies abierant, cum hominem quemdam contagioso morbo laborantem ad pie moriendum cohortans, ac deinde expiranti assistens, febrim ipse quoque concepit, qua celeriter intra paucos dies IV Non. Octobr. MDCXXIX extinctus est.

Luxere mortem illius boni omnes, quibus erat ob candidissimos mores et singularem eruditionem percarus. Luxit præcipue optimus ille Decessor Tuus, ADMODUM REVERENDE DOMINE, qui non solum Sanctorum Vitas a Rosweydo expetiisset, sed et sperasset Arnobium, Tertullianum, Lactantium, Minutium, Prudentium, aliosque Ecclesiasticos Scriptores, sed et mystica omnia veterum Patrum scripta. ab eo recognitum iri atque Annotationibus illustratum, magis illius eruditione, suoque Ecclesiam ornandi voto, quam angustis et incertis ævi humani spatiis spes metiens suas. Non oportuit tamen quæ ille multo tempore, magno labore collegerat, illius morte intercipi universa. Dispicere eo mortuo cœperunt Præsides nostri, quis id suscipere onus posset. Ad me potissimum adiere, quod nec abhorrere me ab illis studiis norant, et integra etiam tum ætate ac firmis viribus esse. Ast ego, licet absolvi opus illud percuperem, tamen meæ mihi conscius tenuitatis, tum cui viro succederem, quæ esset illius operis jam concitata expectatio, timide illud capessivi. Postea vero, ubi animadverti in quantam essem silvam, quam densam, quam opacam ingressus, quam nihil ordinatum ac dilucidatum ab Rosweydo esset, prope me cœpti pœnituit. Sed illud deinde in mentem venit, si Deo cordi esset, suorum militum res gestas ita prodire in lucem, provisurum ut vel a me quoquo modo hoc opus promoveretur, quod deinde peritior perficeret: conatum modo ac diligentiam postulari, quæ nollem sane quidem a me, quamcumque ad rem me applicassem, desiderari. Ordinavi primum Vitas omnes MSS. editasque. Interpellavi deinde veteres Rosweydi amicos, ac plures alios, quos didiceram posse ac velle aliquid ad tanti operis absolutionem conferre. Nec infeliciter is susceptus est labor. Luculentam ille materiam congesserat: eam ego in quadruplum auxi.

Sed cum nec Præsidibus probare me diligentiam mea posse viderem, nec amicis fidem, nisi quam primum partem aliquam proferrem operis; statui mihi connitendum esse, ut mensis unius Vitas darem. Non erat id quidem perinde aut facile mihi, aut operi universo conveniens: nam cum Vita una alteri afferat lucem, longe illud suis omnibus partibus aptius fuisset expletum, si omnes antea examinare Vitas licuisset. Quid quod unica sæpe animadversione possint plurium illustrari Acta Sanctorum; quo vero loco ea debeat potissimum collocari, id principio commode perspici nequeat? Futura etiam fortassis non pauca, quæ postea, pleniorem uberioremque assecutus cognitionem ac lucem, nolim fuisse vulgata. Denique nihil hoc videri aliud, nisi attolli ad fastigium partem ædificii anteriorem, cum ceterarum vix posita sint fundamenta. Verum ita urgebar multorum vocibus ac prope conviciis, ut cedendum fuerit. Ac præsertim religiosissimi Decessoris Tui assiduis monitionibus non potui non parere. Querebatur ille ita differri ac procrastinari editionem operis hujus, ut nullam esset partem illius absolutam visurus: monebat, caverem etiam atque etiam ne lectionis fructu et multarum virtutum exemplis multos arguerer defraudasse. Deinde quem mihi post hac suppeditaturum esse, quas desiderem Vitas? quem crediturum, id me serio meditari, si nihil prodeat? Quid si quis Vitas quæ Surio desunt, (neque enim obstructos esse aliis qui mihi patuerunt fontes) colligat colligat ac publicet, an non defloratum iri laborem meum? Quem postea empturum ingentia volumina, quæ nihil afferant novi, præter Annotationes dumtaxat aliquas, quæ quanti sint momenti ambiguum sit? Sin emendandum quidpiam postea videatur, non defuturam opportunitatem quamdiu suppetet vita. Igitur Januarium mensem aliquot annorum studio absolvi. Is tamen etsi dudum recensitus et recognitus, ne ita celeriter prodiret, tum novæ belli tempestates, quæ chartæ copiam importari in has partes, ut antea, e Lotharingia et Gallia non sinebant, tum afflicta mea superiori hyeme valetudo, atque aliæ necessariæ intercessere occupationes. Multa tamen interea et distincta accuratius, et commodius digesta, et aliunde plenius conquisita: aliorum etiam mensium vitæ ex parte discussæ jam atque examinatæ.

Ad Te vero potissimum, ADMODUM REVERENDE DOMINE, hujus vasti operis oportebat venire primitias, quæ Decessori debitæ ac Tibi, multis nominibus. Cum ipse singula adire loca non possem, ac mea manu quæ cupiebam describere; faciendum fuit ut vel amanuensium adhiberetur opera, vel huc codices ipsi, bona commodantium venia, adveherentur: ad utramque eam rem necessarios sumptus, nec sane exiguos, vos præstitistis, saltem præcipue. Deinde quam amica illius consilia! quam acre in expendenda, quam mihi proposueram, methodo ac Vitis ipsis judicium? quanta in urgendo opere, veluti (ut vere erat) suo assiduitas! Tuæ vero quam multæ, quam eruditæ, quanta fide et benevolentia suggestæ observationes! Quot Vitæ e variis codicibus Tua manu descriptæ, cum eo adhuc superstite cænobii Supprior esses et tironum Magister! Quid de ceterorum sanctissimi conventus vestri venerabilium Patrum amore dicam? Quid de optimi CHRISTIANI LE Roy industria ac studio indefesso, cujus viri non possum, etiam tanto post tempore, non cum summo dolore recordari. Erat is profecto et conventus vestri et totius Ordinis non vulgare ornamentum.

Vestrum igitur hoc est opus, vobis multiplici titulo debitum. Sed memini, quam Decessor idem ille Tuus ac Pater nollet sibi libros dedicari; sive submissionis studio, ne toties suum libris inscriptum nomen legeretur, laudarentur virtutes; sive quod universim totam dicandorum librorum rationem minime probaret, cum diceret veteribus Dedicationem ac Præfationem partem fuisse operis totius, non, ut nunc fit, veluti propylæum quoddam a reliquo avulsum ædificio. Quod tamen ab omni retro memoria sacris Scriptoribus, ac nominatim vestri ordinis fuisse usitatum, plurimis exemplis tunc probasti: quæ cum agnosceret vere dici, sibi tamen certe dicari nolle aiebat. Negavi autem tunc, opus meum ubi prodiret ulli offerri quam ipsi fas esse: sed usurum me ea moderatione, ut opus illius nomini inscriberetur eo modo, qui neque meam simplicem synceritatem dedeceret, nec illius esset pudori molestus: nam quæ ceteri Scriptores solent Lectorem in exordie operis admonere, de his me cum ipso in Dedicatione dissertaturum, qui ei uni mallem quam quantæ vis aliorum Lectorum frequentiæ meas probare lucubrationes.

Quæ igitur præloqui cum eo hac ratione cogitabam, de iis nunc Tecum, ADMODUM REVERENDE DOMINE, conferam sermonem, aut potius quid in hoc opere mihi propositum sit, ita Tibi explanabo, ut ceteris Lectoribus probatum iri confidam, quæ judicio erunt tuo gravissimo sapientissimoque firmata. Scio Decessoris Te ut ceteras virtutes ita et modestiam imitari, atque ambitiosas aversari Dedicationes. Ipse in hunc fere modum Vitis Patrum olim præfatus est Rosweydus. Opus universum, quia de Sanctis, sanctitatis auctori JESU, arbitro sanctitatis Pontifici Maximo brevi formula consecrari principio oportuit. Nunc quem secutus sim ordinem ac methodum, quid præcipue spectaverim, quibus usus adjutoribus sim, quam credibilia existimem quæ scribo, quid deinceps mediter, aliquot capitibus exponam. Tu me, ADMODUM REVERENDE DOMINE, ut soles, consilio rege, favore excita, precibus una cum sanctissimo tuo cætu, adjuva.

✠

Svezak I Kalendar godine