Sancti Marcellini Episcopi Anconitani ix Januarii Natalis memoratur in Martyrologio Romano: Anconæ S. Marcellini Episcopi, qui urbem illam, ut S. Gregorius scribit, divina virtute ab incendio liberavit. Refertur et a Galesinio, Ghinio, et Carthusianis Coloniens. in Addit. ad Usuardum, Hæc de eo scribit S. Gregorius lib. 1, dialog. cap 6.
2 Ejusdem quoque Anconitanæ Antistes Ecclesiæ, vir vitæ venerabilis Marcellinus fuit: cujus gressum dolore nimio podagra contraxerat: eumque familiares sui, sicubi necesse erat, in manibus ferebant. Quadam vero die per culpam incuriæ eadem civitas Anconitana succensa est. Cumque vehementer arderet, cucurrerunt omnes, ut ignem extinguerent. Sed illis aquam certatim projicientibus, ita crescebat flamma, ut jam totius urbis interitum minari videretur. Cumque propinquiora sibi loca quaeque ignis invaderet; jamque urbis partem non modicam consumpsisset, et consistere nullus valeret, deductus in manibus venit Episcopus: et tanta periculi necessitate compulsus, familiaribus suis se portantibus præcepit, dicens: Contra ignem me ponite. Quod ita factum est: atque in eo loco est positus, ubi tota vis flammæ videbatur incumbere. Cœpit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexionis suæ impetus exclamaret, se Episcopum transire non posse. Sicque factum est, ut flamma incendii illo termino refrenata in semetipsum refrigesceret: et contingere ulterius quicquam ædificii non auderet. Eadem ex S. Gregorio recitat Petrus de Natalibus lib. 2, cap. 59.
3 Alia se ejus Acta ac miracula ab Ecclesia Anconitana accepisse Baronius testatur in Notis ad Martyrologium Romanum, et Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ eorum hoc exhibitet compendium: Marcellinus ob ejus virtutes ad sacerdotium et Episcopatum evectus, non superbia elatus, sed jejuniis, vigiliis, et orationibus pervigil, carnem suam vitiis, et concupiscentiis macerans crucifigebat. Plenus erat caritate, mansuetudine, et leninate: castitatem perpetuo coluit: multaque in eo erat apud Dominum fiducia: cum enim civitas Anconitana incendio misere conflagraret, quod eo magis crescebat, quo illud aqua magis restinguere conabantur, Anconitani ad sanctum Episcopum, quem Deo carum, mirabiliaque fecisse sciebant, confugiunt, orantque ut urbi incensæ subveniat: qui, ut S. Gregorius Papa in Dialogis scribit, contra incendium, ubi magis vigebat, deferri se postulat: neque enim præ senio, et membrorum imbecillitate incedere poterat. Ductus eo, signoque crucis munitus, vix finem fecit orandi, cum (mirandum!) flamma ignis, quasi sancti viri conspectum fugiens, retrocedere cœpit, et extingui. Liber adhuc, in quo vir sanctus orare solebat, ostenditur, in quo incendii manent vestigia. Cum enim dæmon in sanctum Episcopum maximam ignis vim retorsisset, illeque illæsus permansisset, in libro tamen, quem præ manibus habebat, signa combustionis remansere: ad cujus contactum in hanc usque diem plures ægroti sanari dicuntur.
4 Cum autem ex hac vita S. Marcellinus excessisset, corpusque illius apud S. Cyriacum urbis patronum conditum esset, multis claruit miraculis: ex quibus pauca narrare non piget. Quidam nobilis Anconitanus oculorum lumine destitutus, ad tumulum S. Marcellini in ejus die festo, comitantibus consanguineis deductus, opem illius implorat: cui sanctus Episcopus vespere, sociis dormitantibus, sacris vestibus indutus apparet, et tactis oculis visum restituit.
5 Aliud eadem die sequenti anno mirum hujusmodi contigisse, memoriæ produnt: quod cum civis quidam prædives, gesta et miracula S. Marcellini, quæ audierat in ecclesia, familiae suæ magna cum devotione referret, id dæmon non ferens filium illius in ignem injecit; qui licet capite et toto pectore in illo aliquamdiu volutatus, extractus tamen illæsus prorsus remansit. Illud quoque non prætereundum, quod, cum sub Thoma Episcopo Vicus Trojanus incendio vastaretur, ut primum eo liber S. Marcellini memoratus delatus est, statim cessavit incendium, quod nulla vi humana potuerat extingui. Hæc Ferrarius, qui annotat tempus, quo S. Marcellinus vixit, sciri haud posse. S. Cyriacus, in cujus æde sepultus, jussu Juliani apostatæ Hierosolymis occisus est: cujus corpus postea Anconam translatum fuit opera Gallæ Placidiæ Augustæ, de eo agemus IV Maii.
✠