Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 8. siječnja

O svetim biskupima Pavije Maksimu I. i Maksimu II.

DE SANCTIS EPISCOPIS TICINENSIBUS MAXIMO I ET MAXIMO II

Maximum Ticinensem Episcopum Confessorem præter Martyrologium Romanum, referunt hodie Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Molanus, Martyrol. Germanic. Hunc Baronius vult esse S. Epiphanii successorem, qui VI Synodo Romae habitæ anno DIV subscripsit. Sed præter eum alius fuisse Maximus perhibetur, qui tamen quando sederit non omnino convenire inter scriptores tradit Ferrarius, sed probabilius videri octavum ejus Sedis Antistitem fuisse, inter Crispinum I et II de quo hos versus recitat:

Hunc Maximus ex ordine, Sed amplior in meritis, Insequitur ex munere, Associatus Superis.

De S. Crispino I et III, egimus VII Januarii, de II agemus XXX Octobr.

2 Hujus Maximi meminit Bernardus Saccus Patricius Papiensis de Italicarum rerum varietate lib. 6, cap. 10, sic scribens: Major semper Christianorum fides atque constantia, quam clades, et perturbatio in unoquoque seculo probatæ est: præcipue in hoc, de quo scribimus, tempore, quod a Severi imperio ad Flavium Claudium fluxit, quem constat Imperatorem factum anno ab ortu Domini CCLXXI, Maximo Episcopo viro innocentissimo et eximio Ticinensibus præsidente. Ita ille. Ast anno Christi CCLXVII, circiter IX Kal. April. imperare cæpit Claudius.

3 Maximi (hujusne an secundi haud nobis liquet) et aliorum aliquot Ticinensium Episcoporum Acta a Paulo Diacono scripta testatur Galesinius: sed nusquam eum librum reperiri ait Ferrarius, qui ejus vitam ita describit in catalogo Sanctorum Italiæ: Maximus Episcopus post S. Crispinum, ut plerique scriptores Ticinenses tradunt, Cathedram Episcopalem Ecclesiæ Papiensis tenuit, magnaque sanctitate et doctrina effulsit. Inter ea quæ scripsisse fertur, multa de Regis officio memorantur. Solebat enim dicere Regem in arcejustitiæ, quæ Regina virtutum est, constantem et rectum, sanctarumque legum cultorem, subditorum culpas punire debere, justos autem et insontes tamquam membra Dei, injurias ipsorum ulciscentis, non attingere. Qui si judicat in veritate, thronum suum in aternum firmat; sic enim principatus conservantur: imperia vero violenta non durant. Cum autem sanctus Episcopus populum aliquot annos verbo et exemplo gubernasset, non sine civium lacrymis in cælos abiens, corpore in ecclesia Cathedrali tumulatus fuit.

De quo illud mirum narrant, quod quidam ad illius aram accedens pallium furaturus, ita aræ adhæsit, ut manus pedesve inde retrahere, donec mane Canonicis ad ecclesiam convenientibus crimem suum confessus, veniam a S. Maximo impetravit, non potuerit.

4 Hæc Ferrarius, qui Jacobum Guallam, et Stephanum Breventanum citat. Sed quod a Maximo multa de Regis officio scripta memorat Ferrarius, non facile adducor ut credam ad hunc pertinere. Nam qui tunc in Italia Reges, quorum occasione ille de Regis officio commentaretur? Deinde ipsi Imperatores adhuc Ethnici erant, neque scilicet institutionem ex hominis Christiani lucubrationibus petituri. Quid ergo? an iis temporibus librum ediderit vir sanctus, cujus nulla privatim aut publice constare posset utilitas?

5 Maximo II, missa est a B. Ennodio Dictio IX (quæ Sirmondo nostro est III sacra) in dedicatione templi SS. Joannis, et Cassiani, et Antonini. In dictione vero VIII data Stephano Vicario, dicenda ipsi Maximo ita scribit idem Ennodius: Ad te, venerabilis mihi Antistes Maxime, sermo est: cui in meritorum testimonio virtus cæpit a vocabulo, in quo actus eloquitur, qui nomen appellat. Provida parentum tuorum diligentia prius te eligi voluit, quam probari. Te olim secularibus inhaerentem titulis castrensis sudor excoluit, et ad Ecclesiæ gubernacula pars adversa solidavit: sicut Deus loquitur per Prophetam: Qui in modico fidelis, et in magno fidelis est. Te sacrarum Judex et consilii comitem meruit, et laboris. Bene venerandis initiandus altaribus, et in laica conversatione quod sacrum esset elegisti. Tu pudicitiæ in illa ætate custos inventus es, in qua et lex obsequitur desideriis. Satis enim est pueritiæ ambitum, quem licentia fulcit, horreri. Christus milites suos, quos in personam Ducis attollat, inter acies quærit hostiles. Adscitus Ecclesiæ, Pontificem actibus implesti ante tempora dignitatis. Non fuit advena benignitas, quæ naturæ innixa radicibus de cano flore germen ostendit. Temporale est omne quod fingitur; perpetuum quod cum ætate maturescit. Non tibi sacerdotium rem doni credimus evenisse, sed præmii. Alius vulgi aura, gratia lenocinante commendatur: tibi rigida circa culpabiles districtio dedit affectum. Manet te singularis sapientia; quæ licet generaliter optanda est, tamen existit in Magistro necessaria. Frustra monitoris personam suscipit, qui impacti non prævalet æstimare pondus officii. Vilissimis comparandus est, nis præcellat scientia, qui est honore præstantior. Dedit tibi apicem res judicii, non favoris. Dignus Pontifice amor est, quem censura conciliat. Devenustat institutionis genium, qui per solam gratiam vult placere. Tu his conditus et formatus cæli beneficiis, plus agendo populum instituis quam loquendo. Illa monita discipulorum conscientiam eruderant, quæ præbentur exemplo. Sine pudore invitat ad innocentiam, qui illam non fuerit ipse sectatus. Te inter secreta penetralium quasi testem metunt, qui peccare disponunt. Nascentibus culpis metus et reverentia tua negat effectum. Qui inter exordia occurrit vitiis, et occasionem lapsus adimit, et concupiscentiæ purgat auctorem. Hæc beatitudini tuæ quasi strictim pro linguæ meæ dedicatione dedicavi. Si precibus tuis vitæ successus arriserit, gestorum tuorum plena me relatione consecrabo, ut quæ universis nota sunt, mansuris in posterum litteris, quatenus gaudeat ætas secutura, serventur. Hæc in laudem Maximi adhuc viventis Ennodius ejus successor, cujus Dictio sacra IV eidem missa Maximo est, et ab eo dicta cum dedicaretur basilica S. Joannis Baptistæ, quem novo exemplo Apostolum nominat, ut hic Lucam Prophetam.

✠

8. siječnja Kalendar godine