Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 7. siječnja

O sv. Lucijanu, prezbiteru i mučeniku

DE S. LUCIANO PRESBYTERO MARTYRE

Sadržaj (9)
  1. § II. S. Luciani Acta, tempus mortis.
  2. Auctore anonymo ex Simeone metaphraste.
  3. S. Lucianus comprehenditur. Puerorum constantia.
  4. Lucianus varios convertit : conjicitur in carcerem.
  5. In tormentis moritur.
  6. Ejus sepultura. Helenopolis civitas.
  7. De eodem sancto Martyre
  8. Ex Anthologio Græcorum.
  9. Ex S. Joan. Chrysostomo.

§ I. Luciani sanctitas, doctrina Catholica.

Celebratur gloriosus hic Martyr ac Doctor VII Januarii a Latinis, a Græcis nunc xV Octobris, ut ex Menologio et Menæis patet, atque Anthologio a Clemente VIII approbato; olim vero eodem quo et obiit die vii Januarii, ut liquet ex S. Chrysostomi sermone posttridie Theophaniorum in illius laudem habito. De eo Usuardus: Eodem die B. Luciani, Antiochenæ Ecclesiæ Presbyteri et Martyris, qui satis clarus doctrina et eloquentia, passus est Nicomediæ ob Christi confessionem in persecutione Maximini; sepultusque est Helenopoli Bithyniæ. Eadem fere de eo prædicant Bellinus de Padua, et Martyrologium Romanum, nisi quod non sub Maximino sed sub Maximiano passum volunt. Sub Maximino passum habent Beda et Ado excusi.

2 Prolixius ejus elogium ab Actis, quæ infra dabimus, paullum discrepans, habet Notkerus, et mss. Adonis Martyrologia, monasteriorum S. Laurentii Leodii, et Lobiensis: Et Nativitas S. Luciani Antiochenæ Ecclesiæ Presbyteri, et Martyris, viri doctissimi atque eloquentissimi, qui Nicomediæ ob confessionem Christi passus, et in quatuor partes dissectus est: quibus in singulis lapidibus ligatis, et in mare demersis, alia die Helenopoli Bithyniæ integrum corpus cum ipsis lapidibus inventum honorifice sepultum est. Quam urbem, cum prius Drepana vocaretur, in honorem ejusdem Martyris Constantinus Imperator instaurans, ex nomine matris suæ Helenopolim nuncupavit. Eadem fere mss. Lætiense, et S. Martini Tornaci ac Florarium. At mss. S. Martini Treviris, et S. Mariæ Ultrajecti: In Nicomedia Luciani Presbyteri, qui in quatuor partes fractus, in mare demersus, integer inventus est. Meminere quoque S. Luciani hoc die vetus Martyrologium Romanum, ms. S. Hieronymi, Wandelbertus, Maurolycus, Galesinius, aliique.

3 S. Hieronymus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 77, ita S. Lucianum celebrat: Lucianus vir disertissimus, Antiochenæ Ecclesiæ Presbyter, tantum in Scripturarum studio laboravit, ut usque nunc quædam exemplaria Scripturarum, Lucianea nuncupentur. Feruntur ejus de fide libelli, et breves ad nonnullos epistolæ. Passus est Nicomediæ ob confessionem Christi, sub persecutione Maximini, sepultusque Helenopoli Bithyniæ. Eadem fere Honorius Augustodunensis cap. 77, sed fallitur dum Nicomediæ Episcopum fuisse scribit.

4 Duo de S. Luciano revocari in controversiam possunt: primum, rectene senserit de fide orthodoxa; alterum, quo tempore obierit. Quod ad primum attinet, quia id nostri non est instituti, singulorum Sanctorum scripta expendere, dum constet eos in Catholica fide esse mortuos, atque in cælitum numero ab Ecclesia censeri, id verbo solum hic attingemus; præsertim cum id plenius acturum esse sciamus Petrum Halloix Nostrum; cui eruditissimo viro precor ut multos Deus addere annos velit. Nam quæ edidit jam de Sanctorum scriptorum Ecclesiæ Orientalis rebus gestis volumina, tum sancto illi Lætiensium Abbati Antonio Wingio mirifice probatu, tum ab aliis viris eruditissimis ita laudari scio, ut negent se alium scriptorem majori legere animi voluptate; quidquid aliqui secus sentiant. Sed ad S. Lucianum revertamur.

5 Cum acerrime Sabellianorum errores confutaret Lucianus, ardore disputationis eo est provectus, ut paullo licentius licentius in contrariam pærtem inclinasse; et cum illi personarum in Trinitate tollerent omne descrimen, ita ipse personas distinxisse visus sit, ut ipsam quodammodo separaret substantiam. Quod idem S. Dionysio Alexandrino, (de quo XVII Novemberis) adversus ipsum agenti Sabellium, evenerat. Et sicut Dionysio ab Episcopis Libyæ exhibitum est negotium, adeo ut caussam oportuerit ad Romanum Pontificem deferri, a quo omni hæresis suspicione est absolutus; ita Lucianus eadem caussa exagitatus, atque a tribus sibi invicem succedentibus Episcopis Antiochenis, ab Ecclesia quoque ejectus est. Patet id ex epistola S. Alexandri Episcopi Alexandrini, quam refert Theodoretus Hist. Eccles. lib. 1, cap. 4, ubi ista leguntur: Tum pestiferum studium Pauli Samosateni, Episcopi Antiochiæ, qui concilio omnium ubique Episcoporum atque adeo judicio Ecclesiæ ejectus est: cujus perversæ doctrinae Lucianus successor factus, multorum annorum spatio, hoc est, tantisper dum tres Episcopi, alius post alium, Ecclesiam illam rexere, exclusus ab Ecclesia mansit. Dum vero scriptis libellis fidei suæ integritatem tueri conatur Lucianus, dolo Pancratii Sabelliani in manus venit persecutorum, et glorioso martyrio coronatus est.

6 Sed neque Hieronymus, neque alius quisquam aliter de eo scripsit, quam ut de viro egregie Catholico. Ex discipulis tamen ejus quidam, ac fere antea idololatria maculati, in Arii sectam declinarunt: et suos Arius Collucianistas appellabat. Et Nicephorus Callistus lib. 9, cap. 3, tradit fidei formulam quamdam Arianismum redolentem, Luciano viro divino, et in sacris litteris supra ceteros apprime erudito falso a quibusdam adscriptam, ut amplitudine Martyris suo scripto celebritatem vendicarent. Idem refert Sozomenus lib. 3, cap. 5. Macedoniani quoque S. Luciano, ut sui erroris fautore, falso gloriabantur; ut ostendit S. Athanasius Dialogo 3, de sancta Trinitate, qui tamen idem se credere, quod Lucianus, libere profitetur; et in Synopsi sacræ Scripturæ eum, ut a Catholicorum partibus stantem, hoc illustri laudat elogio, agens de editione sacrorum voluminum, quæ lucianea appellatur: Septima, inquit, et postrema S. Luciani magni ascetæ et Martyris est, qui et ipse cum in prædictas versiones, et Hebraicos libros incidisset, et diligenter quæ vel deerant vel ultra veritatem redundabant verba, inspexisset, ac suis quæque locis correxisset; versionem hanc Christianis fratribus edidit: quæ sane post ejus certamen et martyrium ejusdem S. Luciani, quod sub Diocletiano et Maximiano tyrannis sustinuit, libro videlicet propria ipsius manu conscripto comprehensa, Nicomediæ sub Constantino Rege Magno, apud Judaeos in pariete armarii calce circumlito, ubi custodiæ gratia posita fuerat, inventa est. De hac eadem editione Hieronymus epist. 107, quæ est Præfatio in librum Paralipomenon ad Chromatium: Nam Alexandria et Ægyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem: Constantinopolis usque Antiochiam Luciani Martyris exemplaria probat: mediae inter has provinciæ Palæstinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos, Eusebius et Pamphilus vulgaverunt: totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Pertractat hæc pluribus Baronius tom. 3 Annal. ad an. cccxi, num. II, itemque ad an. cccxvIII, nu. 74, et seq. et in Notis ad Martyrologium.

§ II. S. Luciani Acta, tempus mortis.

Acta S. Luciani ab antiquo auctore descripta, insertaque collectioni Metaphrastæ, et Latine edita a Lipomano ac Surio, gernana et scriptorum perpetua memoria commendata vocat Baronius ad an. cccxi, num. 3. His ex Ruffini Historia Ecclesiast. lib. 9, cap. 6, quædam subjungemus. Nam quæ ille, Eusebium interpretans et subinde amplificans, de persecutione post inducias sex mensium Christianis ex Galerii Maximiani Armentarii edicto indultas rursum a Galerio Maximino concitata cap. 2, et sequentibus quatuor commemorat, ea in ms. Ripatorii et ms. S. Maximini Treviris, sub titulo Actorum S. Luciani extabant; quamquam in codice Trevirensi verbis paullum a Ruffini editione discrepantia. Nos ea solum transscribemus, quæ proprie ad S. Lucianum spectant. Addemus quæ in Græcorum Menæis et Anthologio de eo recitantur: ac demum nonnulla ex Homilia S. Joannis Chrysostomi in sanctum Martyrem Lucianum, quæ est 46, tom. 3, Operum ejus Græcolatine editorum a Frontone Ducæo Nostro.

8 De tempore martyrii ejus ista scribit Baronius in Notis ad Martyrologium: Hune sub Maximino passum, Eusebius tunc vivens, ac gesta Martyrum scribens, testatur lib. 9, cap. 5. Idipsum S. Hieronymus de Scriptor. Eccles. in Luciano. Errore factum videtur, ut tam Metaphrastes quam Suidas eum sub Maximiano martyrio occubuisse dicant. Ast in Annalibus id visus est revocasse Baronius, adan. cccxi, num. 3, scribens sub Galerio Maximiano, non autem Maximino, Maximiano VIII, et Licinio Coss. passum esse, priusquam edicto lato persecutionem idem Imperator prohiberet. Idem asserit Dionysius Petavius Noster de Doctrina Temp. lib. 13. In eam sententiam inductus hic videtur, atque ipse etiam Baronius, propterea quod Eusebius lib. 8, cap. 25, recensens celebriores Martyres qui Diocletiani et Maximiani persecutione martyrii palmam adepti sunt, nondum commemorata ejusdem persecutionis inhibitione, Lucianum quoque inter eos recenset his verbis: Ex Martyribus vero Antiochenis, Lucianus ejus parœciæ Presbyter, piis vitæ institutis præstantissimus, qui Nicomediæ ipso præsente Imperatore, cæleste Christi regnum sermone primum per Apologiam, deinde rebus gestis palam prædicavit.

9 Ast ipsius quoque Maximini persecutio non alia habita est ab ea quam illi olim suscitarant, licet circa Maximiani Armentarii obitum paullulum intermissa: ut potuerit qui Maximini jussu trucidatus est, Maximiani persecutioni adscribi. Qua ratione explicare ipsi quoque coguntur, quod ex S. Athanasio supra num. 6, attulimus, qui occisum S. Lucianum scribit sub Diocletiano et Maximiano. Videtur ergo Lucianus postquam Antiochiæ recruduit persecutio sub finem anni cccxi, comprehensus. Idque facile probabitur ei qui initium libri

9 Eusebianae historiæ attente perlegerit. Ubi cum cap. 1, simulatam persecutionis remissionem narrasset; cap. 2. Theotecni fraudem; tertio nova edicta a Maximino lata; quarto conflicta Pilati Acta recenset; ac quinto tandem cædes variis locis perpetratas, ac nominatim Silvani Episcopi Emeseni, Petri Alexandrini, ac Luciani commemorat. Ac de hoc quidem ista scribit Eusebius: Lucianus item Ecclesiæ Antiochenae Presbyter, vir cum aliis rebus omnibus facile primus, tum continentia eximius, et in sacris disciplinis diu multumque exercitatus, ad civitatem Nicomediensium, in qua tum Imperator commorabatur, deductus; cum coram urbis Præfecto apologiam pro Christi doctrina, cujus patrocinium susceperat, recitasset, in carcerem conjectus est, ibique trucidatus. Tot mala et tam gravia brevi temporis spatio a Maximino (certo liquet ex antecedentibus et consequentibus, de Galerio Maximino, non de Armentario esse sermonem) virtutis et honestatis adversario, contra nos comparata erant: adeo ut hæc posterior persecutio id temporis excitata, multo acerbior, quam prior, nobis videretur. Hæc Eusebius. Quæ Baronius cum refutare non posset, ab Eusebio scripta negat, sed ab alio supposita.

10 De S. Petro Alexandrino agemus XXVI November. ubi Baronii argumenta expendentur, quæ ad eum præcipe pertinent. At de Luciano manifeste prebatur, non nisi sub Maximino recrudescente persecutione interfectum esse. Nam, ut etiam Petavius et Baronius fatentur, Maximini jussu conflicta sunt probrosa illa Pilati Acta: atqui ea refutavit, ut infra ex Ruffino dicemus, S. Lucianus;

S. Lucianus; ergo non erat ante novam illam obortam a Maximino persecutionem sublatus e medio. Id argumentum que convelli possit, non video; nisi forte cuipiam veniat in mentem, hæc a Ruffino esse conficta, eive supposita. Qua ratione quidlibet negari poterit. Nicephorus quoque Hist. Eccles. lib. 7, c. 27, diserte hæc sub Maximino gesta tradit; licet cap. 16, Eusebium sectus, cum illustres Martyres Diocletiani et Maximiani persecutione occisos recenset, Lucianum quoque iis adnumerarit.

11 At de his satis. Agunt de S. Luciano, præter citatos citandosque in Notis, Vincentus Belvac. lib. 13, cap 13 et 14. Petrus de Natal. corrigendus tamen, dum sub Maximiano passum scribit tempore Antherii Papæ. S. Antherus sub Julio Maximino, anno cccxxvi occisus est, ut III Januarii diximus, S. Lucianus sub Galerio Maximino an. cccxii cum Romae sederet S. Melchiades, de quo x Decembris. Meminit Luciani Marianus Victorius scholiis in Epist. 107 S. Hieronymi, Cornelius Grasius tom. 1 de vitis SS. Acta ejus Belgice edidit Heribertus Rosweydus Noster; Italice aliquanto copiosius Gabriel Flamma; Gallice Renatus Benedictus per quam accurate. Ejus denique meminit Auctor Commentariorum in Job, quæ Origeni tribuuntur; licet vel inde pateat illius non esse quippe qui diu ante Lucianum obierit: aut certe a librario quopiam hæc adjecta sunt, et quidem (ut videtur) Latino. Hic porro, quisquis demum sit, ita scribit lib. 2 in Job circa medium: Ita consummatus est beatus atque gloriosus Lucianus, lucidus vita, lucidus et fide, lucidus etiam tolerantiæ consummatione. Ob hoc enim Lucianus cognominatus est, tamquam lucidus, aut proprio lumine sibi fulgens, aut aliis lucens. Hic namque Beatus duodecim diebus supra testas pollinas extensus, tertia decima die est consummatus. Quid sint testæ pollinæ, me latet. Baronius habet testas multas, veluti ὅστραχα πολλὰ scriptum esset ab auctore. Quid si testarum pollines interpretemur, sive testas pollinis instar comminutas?

12 S. Luciani in Galliam translatas esse reliquias, testatur in Martyrologio Gallicano Andreas Saussayus, ita scribens: Natalis S. Luciani Antiocheni Presbyteri et Martyris, doctrina, eloquentia, et sanctitate clarissimi, qui Nicomediæ sub Maximino Cæsare ob Christi confessionem passus, et in quatuor partes dissectus est: quibus singulis lapidibus alligatis, et in mare demersis, postridie in Helenopoli Bithyniæ integrum corpus cum ipsis lapidibus inventum est, fideliumque summa cum veneratione sepultum. At decursis aliquot inde sæculis id ex Oriente susceptum Carolus Magnus Arelatum detulit, ædificataque in ejus honorem ecclesia illic honorifice recondidit per Turpinum Archiepiscopum Remensem: qua ex re Arelati festiva hodie tanti Martyris ex avito more colitur memoria.

Auctore anonymo ex Simeone metaphraste.

S. Luciani patria, virtutes, eruditio.

Samosata est civitas Syriæ, quam præterfluit Euphrates. Ea civitas fuit patria Luciani, ubi fuit honesto loco natus, ut hæc docebit, quæ de eo tractabit, oratio. Parentes ejus erant Christiani. Magnum autem studium fuit parentibus, ut Lucianum ab ineunte ætate in religione et erga Deum pietate instituerent. Ambo vero e vivis excedentes, eum relinquunt puerum duodecim annos natum. Is autem, hac sola veluti consolatione inventa, propter jacturam parentum confugit ad divinum quoddam templum, omnibus suis divitiis distributis pauperibus, et in prima ætate cum Macario, qui habitabatb Edessam, et sacros libros interpretabatur, congressus et versatus, quidquid erat in eis pulcherrimum, pauco tempore collegit.

2 Et cum primum quidem accessisset ad lavacrum regenerationis, per aquam et spiritum regeneratus, declinavit ad vitamc monasticam: deinde cum ei visum esset, a vinc et obsoniorum esu omnino abstinere, statim tamquam ex carceribus depugnabat adversus omnes carnis voluptates. Seipsum autem formans jejuniis, se ad hanc firmam et stabilem deduxit consuetudinem, ut nona hora semel in die comederet. Erant autem ei etiam quidam certi dierum ambitus, in quibus tota hebdomada permanebat jejunus. Plurimum autem vitæ suæ tempus impendebat precibus et lacrymis. A scurrilitate et risu tantum aberat, quantum judicabat ea esse vere ridicula. Contra autem eos qui lugebant studebat imitari, et existimabat esse dignos beatitudinibus. Silentium autem amplexus, et assiduæ deditus meditationi, videbatur semper cogitabundus et tristitia plenus iis qui ad eum accedebant, etiamsi spiritu in se perpetuo exultaret et læteratur. Si quando autem verbum ei ex ore visum esset emittere, divinæ Scripturæ erant id quod loquebatur. Tantus enim earum divinus amor ipsum ceperat, ut vix somnum vellet capere propter continuam earum meditationem. Si quando autem corpus volebat modicum requiescere, non absque intensa oratione, nec sine calidis lacrymis et genuum flexione somnum sumebat. Sed hæc quidem, dum puerilem adhuc ageret ætatem, a Sancto recte gesta sunt.

3 Postquam autem ab ea jam excessit, et cœpit esse adolescens; carnem quidem nullam cum spiritu agitantem seditionem reddidit per sancti Spiritus operationem; quibusdam autem quæ sunt ad esum valde exilia, corpus reficiebat, adeo ut multos dies solo pane vesceretur, et ne pane quidem pluribus, sed iis quæ eo erant ad alendum magis exilia. Aqua autem erat ei potus suavissimus. Nonnumquam autem abstinebat etiam ab usu ignis.

4 Cumque sic pervenisset ad omnem humanam virtutem, fuit cito clarissimus omnium sui temporis. Seipsum ergo tradit Ecclesiæ Antiochenæ: et cum processisset ad Sacerdotium, constituit illic maximumd ludum litterarium, iis, qui ubique erant studiosissimi, aliunde ad ipsum accedentibus. In celeriter autem scribendo erat exercitatus, et quod ex eo acquirebat, simul quidem et sibi ad alimentum, et pauperibus suppeditabat. Etenim nisi, priusquam ipse cibum sumeret, alii victus, quem manibus quærebat, essent participes, iniquum esse ducebat. Is ergo cum vidisset sacros libros esse valde adulteratos, cum et tempus multa in eis corrupisset, continuaque ab aliis in alia translatio, et quidam homines sceleratissimi, qui gentilitati præerant, conati essent pervertere eorum intelligentiam; ipse omnes rursos sumpsit, et ex lingua renovavit Hebraica, quam ipsam quoque sciebat accurratissime, in eis corrigendis plurimum laboris conferens. Porro autem divinorum quoque dogmatum puritatem quis ab alio ex iis qui fuerunt illo tempore, melius quam ab ipso fuisse servatum invenerit? a Samosata ad dextram ripam Euphratis, ubi hic ponte lapideo stratus erat, in Comagene Syriæ provincia. Menologium habet ex Antiochia Syriæ ortum fuisse S. Lucianum.b Edessa urbs Mesopotamiæ, haud procut Samosatis.c De Monachis, rituque illos consecrandi antiquis illis temporibus, priusquam cænobia publice constituerentur, consuli potestc. 6 Hierarchiæ Ecclesiasticæ S. Dionysii, et Balthasaris Corderii Nostri in illud Aninadversio: Notatio item Petri Halloix Nostri in cap. 7, vitæ ejusdem S. Dionysii a se editæ.d Scholas olim, præsertim sacræ catecheseos, a Christianis Doctoribus aperiri solitus, constat ex Eusebio, Baronio, Petro Halloix to. 2, de vitis Scriptorum, in Pantæno, et hic num. 1, Macarii Edesseni exemplo.

S. Lucianus comprehenditur. Puerorum constantia.

Cum autem Maximianus Imperator maxima quadam rabie esset percitus adversus Christi Ecclesiam, conareturque Christianum nomen delere ex hominibus, eos qui erant summi inter omnes, longissime removere studens, de illo quidem audit, ut de quo magna fama pervaderet in omnes partes: magnum vero eum incessit desiderium illum in suam redigendi potestatem. Mittit igitur qui eum comprehenderent. Ille vero cum id rescivisset, non se sua sponte conjecit in periculum, sed diligenter cavebat, quantum in eo situm erat, ne videretur temere adire pericula, neque Ecclesiæ propter se magnam afferre tristitiam. Sibi ergo cavebat pro viribus, utpote quod hoc quoque Dominus fecisset, et dixisset, et ejus discipuli similiter. E civitate itaque excedens, in agro quodam latebat. Pancratius autem quidam Antiochenus, qui Presbyteri quidem erat honorem assecutus, idem vero sentiebat quod a Sabellius, jam diu ante illius gloriæ invidens, ipsum prodit iis qui quærebant.

6 Et ille quidem Nicomediam ducebatur moriturus. Illic enim erat Maximianus, qui magnam et omne genus cædem faciebat eorum, qui Christum non volebant negare. Nam etb Anthimum, qui erat Episcopus ejusdem Nicomediæ, interfectum igni tradidit, etc Petrum Antistem Alexandriæ, et multos alios præclaros et fortes viros. Quinetiam ad tantam processit sævitiam, ut ne infantibus quidem parceret, sed ipsos quoque interimeret; quoniam nec poterat quidem eis persuadere, ut gustarent ea quæ sacrificabantur dæmonibus. Non enim persuadebat, sed resistebant pueri, aperte corroborati a quodam, quod sub adspectum aperte non cadebat, auxilio, ad magis arguendam dæmonum, et eorum qui eis inserviunt, non solum improbitatem, sed etiam imbecillitatem: siquidem apertæ erat imbecillitatis, non posse firmam ac validam suam reddere sententiam, maxime cum omnia cuperent, et omnia experirentur. Fuit autem maximum auxilium iis, qui considerate et ex judicio decertabant, puerorum ad mortem usque fortitudo et constantia, ut qui erubescerent, si cernerentur pueris inferiores, rebus gravibus et asperis illatis, sicut illi, non resistentes. Quicumque autem rursus frangerentur periculis, iis puerorum perpessiones afferebant reprehensionem, quod non tam propter malorum gravitatem, quam propter animi mollitiem, eos victos fuisse appareret. Sic nihil timere, nec absque optima ratione neque est, neque fuit, neque umquam fuerit eorum, quæ a Deo conceduntur et ejus providentia: quomodo tunc multa quidem varia et multiplicia evenerunt in pueris. Ex quibus omnibus unum narrabo, quod est maxime dignum ut mandetur memoriæ. Sic enim habet:

7 Maximianus cum duos quosdam pueros genere fratres, illustri loco natos, curasset sistendos; primo quidem conabatur eos quibusdam promissis inescare, quibus existimabat pueros maxime illiciendos: postea jussit eis afferri ex iis, quæ erant apud ipsum, sacrificiis, et quæ videntibus pueris sacrificaverat, ut et gustarent, et nullis malis afficerentur. Illis autem aversantibus, et deflentibus, et ut poterant, lingua eis balbutiente dicentibus, quod non sic didicissent a parentibus, sed alius esset modus, quo ii utebantur; minatus est, ab ira mutatus, quin etiam variis eos affecit verberibus. Cum vero pueri fortiter resisterent, et nullo modo cederent, eos utique divina roborante virtute; quidam e Sophistis, qui illic aderat simul cum Imperatore, et ad hæc eum maxime incitabat et inducebat, pollicitus est se statim effecturum ut ipsi comederent. Ridiculum enim esse dicebat, si a pueris adhuc balbutientibus viderentur superari Romanorum Imperatores. Tale quid ergo machinatur: cum sinapii quamdam acutissimam et toleratu difficillimam excogitasset confectionem, eorum quidem capita pilis nudavit; cum autem medicamenti id, quod erat crassissimum, illivisset, ut ex majore materia, repentina et major simul virtus profundum penetraret, in igne accensum eos intulit balneum. Hoc in loco pueri, cum veluti quodam fulmine icta essent eorum capita, hac ipsa hora fuerunt inclinati ad solum usque. Nec multo post cadens eorum ætate minor prior est mortuus, cum non potuisset resistere magnitudini flammæ accensæ in calvaria. Cum autem alter vidisset fratrem cecidisse, quam maxima potuit voce bona verba est effatus, fratris exultans victoria, eumque amplexus est et osculatus, et eum proclamavit victorem, assidue exclamans: Frater mi vicisti: donec hoc dictum eloquens, eumque complectens et osculans, ipse quoque expiravit et jacuit, fratrem jam ulnis tenens. Accidit autem illo tempore hæc perpessio maxima, et iis, qui videbant, maxime miserabilis, ipsa quidem certe ætate attrahente plurimorum animos ad misericordiam. Et eos quidem ii qui ad ipsos genere attinebant, cum sustulissent, sepelierunt cum aliis pueris, propter caussæ communitatem. Et hoc est martyrium circa Nicomediam, quod nominatur martyrium infantium, usque in hodiernam diem.

a Sabellius tollebat personarum in sanctissima a Trinitate discrimen, unde sequebatur, Patrem quoque incarnatum esse et passum: adhæc materiam ingenitam asserebat. Quæ fusius tradit Baronius tom. 2, an. cclx. num. 61, et sequentibus.
b De S. Anthimo Episcopo Nicomediensi et Martyre agemus xxvii April.
c S. Petri Alexandrini Episcopi vitam dabimus xxvi November de tempore cædis ejus agemus.

Lucianus varios convertit : conjicitur in carcerem.

Cum autem Lucianus, dum duceretur, venisset in a Cappadociam, et convenisset quosdam illic milites, qui erant quidem Christiani, coacti autem fuerant abnegare; eorum mentem revocavit, ostendens et exponens, quod sit omnium turpissimum, viros eosque milites videri ignavos ac pusillanimes, et ad mortis adeundum periculum timidissimos, quibus quædam jam feminæ, atque adeo pueri, fuere superiores. Quomodo autem vos, inquit, pro Rege caduco et terreno pericula adibitis, qui cælestem tam cito prodideritis? Quod autem erit vobis munimentum aut præsidium salutis, si ille vos mox hinc accersierit? Non cogitatis eum hoc universum et regere et administrare; illumque et vitæ esse dispensatorem, et mortis Dominum? Est ergo longe melius, præsentem vitam minus curantes, consequi, quæ apud illum numquam desinit, beatitudinem, quam vitam, quæ hic est, amplectentes, ab hac nihilo secius excidere, ut qui forte sitis et hac privandi ab hostibus, et illam non assecuturi, et præterea daturi pœnas puniendi immortales. Illi ergo cum hæc audivissent, resipuerunt, et eos pœnituit se negasse. Et cum rursus ad se rediissent, et libere essent locuti,b plurimi propter Christum mortem subierunt, cum essent non pauciores numero quam quadraginta; nonnulli autem cum decertassent adversus omnia genera suppliciorum, vixerunt, adhuc, cum nihil turpe et ignavum præ se tulissent in secunda experientia; sed prius quoque judicium negationis, invicta deinceps pro pietate constantia delevissent.

9 Lucianus autem, cum in transitu itineris hæc et plura hujusmodi effecisset, delatus est Nicomediam. Hujus autem viri fuere multi familiares, et ex iis nonnulli cum eo aderant decertante Nicomediæ. Ex quibus aliqui cum ad eos accessissent ii, qui cogebant Christianos ritum sequi gentium, primum quidem quidem cesserunt, ut qui non possent tormentis sufficere; at cum divinus Lucianus (adhuc enim vivebat) eos ad se accersivisset, et omne genus sermonibus eorum animos correxisset, et quantum sit transgressionis periculum ostendisset, et quod nemo eorum, qui suam prodiderit in Christum confessionem, effugiet flammam gehennæ, quæ non potest extingui; ducti pœnitentia, ab eo reducti sunt in Ecclesiam.

10 Ex iis autem, qui ad Lucianum venerant Nicomediam, erat etiamc Antoninus, discipulorum suorum dilectissimus: quo, postquam venit, usus est ministro ad scribendas epistolas, ut ipse quoque ostendit Lucianus in una epistola. Ex iis autem qui aberant, erant quidem plures viri, ex mulieribus autem Eustolia, et Dorothea, et Severa. Aiunt autemd Pelagiam quoque fuisse ex ejus discipulis, quæ Antiochiæ Syriæ vixit: quæ etiam dicitur seipsame tecto altissimo dejecisse, cum accessissent qui eam erant comprehensuri, timens ne abominandum quid per vim sustineret, (erat enim virgo) et eo modo esse mortuam: quam etiam in hodiernum usque diem honorant tamquam Martyrem, qui sunt amantes Martyrum.

14 Porro autem cum de Luciano a multis audiret Maximianus, tantam in ejus facie insidere reverentiam, ut si eum solum vidisset, veniret in periculum ne fieret Christianus; postquam jussit ut ille adduceretur, timens ne sibi tale quid accideret, velo interjecto separat sermonis congressionem, et verba procul ad eum emittebat, intermedio utens sermonis ministro. Et primum quidem pollicebatur se innumerabilia ei esse largiturum, et rerum gerendarum habiturum eum esse consiliarium, et Patrem Imperatoriæ dignitatis, et socium sollicitudinis quæ pro summa rerum suscipitur; et plura alia hujusmodi: pro quibus omnibus unum solum dicebat se petere, nempe ut diis sacrificaret. Cum autem ille audita donorum magnitudine, quæ de eis dicebantur, nihili fecisset, et ne universum quidem mundum esse cum pietate in Deum conferendum dixisset; tunc jam mutatus Imperator, minatus est se ad supplicium ei esse intentaturum, quidquid longum tempus invenisset, et si quid ipse posset invenire novum et inauditum. Illo autem adversus hæc interritam opponente audaciam, et parato prodire in aciem, valde indignatus Imperator, eum quidem noluit quam primum tollere de medio; putabat enim se sic ei gratificaturum, ut qui eum illico liberaret a malis; sed jussit in carcerem conjectum torqueri variis modis.

a Hinc patet terrestri itinere Antiochia Nicomediam perductum esse Lucianum.
b Hi cum aliis fortasse in eadem Cappadocia passis coluntur XXIII Maii.
c Hic est, ni fallor, quem Niceph. lib. 8, c. 31, et lib. 9, c. 17. Anlonium vocat, aitque Tarsi Ciciliæ Episcopum fuisse, et postquam cum aliis Luciani discipulis, quos recenset, tormentis victus ad Gentilitias superstitiones deflexisset, Præceptore opem ad panitentiam ferente, iisdem renuntiasse; quamvis deinde in Arii declinaverit errores.
d Colitur S. Pelagia IX Junii.

In tormentis moritur.

Cum eum ergo accepissent II, quibus hoc erat imperatum, eum multis et variis affecere cruciatibus, quibus erat quidem gravem accepturus dolorem, longo autem tempore in pœnis duraturus. Et nunc quidem in cippum (est autem hoc tormenti genus oblongum) ambos ejus pedes immittebant, ad quatuor distrahentes foramina: quod quidem est in hoc supplicio gravissimum, cum utrimque coxendices violenter e suis moveantur articulis: nunc autem in toto dorso graves testarum aculeos densos et continuos maligno animo substernebant: et ut ne liceret quidem viro justo se vertere, et ne moveri quidem, dum talibus sauciaretur aculeis; ejus manibus extensis, eas vinciebant in quodam ligno, quod erat positum super ejus caput. Quin etiam aliis quoque multis eum afficiebant probris ac contumeliis, et eum etiam arcebant ab omni cibo, nisi vellet vesci iis quæ ab ipsis sacrificabantur; ea enim affatim porrigebant. Ille autem maluisset subire mortes vel innumerabiles, et lubentius manens jejunus, paullatim a fame esset consumptus, quam vel illorum solum passus esset conspectum. Sic igitur permansit Christi servus, qui a fame consumebatur, totos quatuordecim dies faciens consueta, et verbis doctrinæ animum addens iis qui pro Christo erant inclusi in carcere, et eos confirmans constantissimis et perpetuis precibus.

13 Cum autem aliquot jam dies transissent, ex quo eo modo, quo diximus, affligebatur, et jam appropinquaret quidem dies festus Theophaniorum; discipulos autem (jam enim ei plures aderant ex Antiochia, et ex aliis locis congregati) subiisset tristitia, reputantes fore, ut eis statim relictis abeat quidem magister, non valens resistere diuturnæ illi fami; ipsi autem nequaquam digni censeantur, qui Theophaniæ diem festum cum eo celebrent; videbatur enim eis esse adhuc valde remotus, et non posse magistri corpus usque ad eum diem sufficere, utpote quod inedia illud jam magna ex parte consumpsisset; vir ille inclytus eos consolahs, jubebat esse bono animo: Ero enim, inquit, vobiscum, et diem festum Theophaniorum vobiscum celebrabo: recedam autem postridie. Ad effectum autem deductum fuit in quod dixerat, aperte divina in hoc ostensa virtute.

14 Cum ergo advenisset dies festus, qui expectabatur, desiderabant quidem discipuli hanc ultimam a magistro consequi mysterii divini celebrationem. Videbatur autem esse dubium, quonam modo mensam quidem in carcerem inferrent, aut laterent impiorum oculos, cum multi quidem tunc partim illic adessent, partim autem accederent; ille vero: Mensa quidem, inquit, erit vobis hoc meum pectus, non, ut arbitror, Deo futura minus honesta ea quæ fit ex inanima materia. Templum autem sanctum vos mihi eritis, me omni ex parte circumdantes. Et sic hæc facta quidem sunt hoc modo. Jam enim, ut quod esset Sanctus in fine vitæ, et remissi erant custodes, Deo, ut ego quidem arbitror, qui Martyrem honorare volebat, et suorum discipulorum non sustinebat inconsolabile videri desiderium, efficiente, ut citra impedimentum fierent ea, quæ erant proposita. Nam cum omnes eos Martyr fecisset in orbem consistere, ut inter se invicem alter prope alterum stantes, eum tuto comprehenderent, jussit suo pectori imponi signa divini sacrificii. Postquam autem hæc fecissent, et in cælum protinus sustulit obtutum, cum jam vix posset extollere, et preces peregit consuetas. Deinde cum divina plurima esset effatus, et sacro ritu omnia peregisset proposita, ipse et fuit particeps Sacramentorum, et transmisit ad eos qui aberant, ut ipse quoque ostendit in ultima ad eos epistola. Et hunc quidem diem cum eis transegit, sicut erat pollicitus.

15 Postridie autem cum venissent quidam ab Imperatore, visuri an adhuc viveret, (videbatur enim eis valde mirandum, quod vitam hucusque produxisset) postquam prope se stantes adspexit eos qui advenerant, cum se, quantum poterat extendisset, et ter dixisset, Sum Christianus; simul cum ultima emisit spiritum.

Ejus sepultura. Helenopolis civitas.

Sunt autem qui dicant, eum adhuc spirantem projectum fuisse in profundum maris. Maximianus enim admiratus ejus perpetuam ad finem usque constantiam, jussit iis qui in ejusmodi rebus inserviunt, ipsum in mare jacere, cum magnum lapidem appendissent brachio ejus dextero, ut submersus nusquam appareret, et corpus ejus nullam assequeretur sepulturam, nec justa ei fierunt. Atque fuit quidem in profundo quatuordecim dies, nempe totidem, quot in carcere decertarat adversus varias corporis perpessiones. Quintodecimo autem delphinus in siccum eum hoc modo extulit: cum ejus dicipuli circa ripas et littora alius alibi versarentur, ut viderent, si quo modo possent eum e mari ejectum invenire, tempore autem hiberno id valde esset turbatum; diuturnum tempus effecit, ut plane desperarent se posse id invenire.

17 Interim vero adveniente quintodecimo die, Martyr in somnis apparens cuidam Glycerio, germano suo discipulo, qui tunc versabatur in regione adversa continenti Nicomediæ, dicit ei: O tu, cum primum mane surrexeris, abi in hunc locum (ostendens locum littoris) te enim, inquit, conveniam, cum illuc veneris. Ille autem, cum primum, ex magna evidentia et admiratione eorum quæ ostensa fuerant, eum somnus dimisisset, et jam dies illucesceret, surgens, et quosdam alios ex piis secum assumens, cum eis venit in locum, qui fuerat ei significatus. In eo autem ingens delphinus ascendebat e mari, jam ex eo emergens: qui cum esset extensus super aquæ superficiem, valde spirabat, et ad terram contendebat: eratque circa ipsum multa spuma, et murmur fluctuum, qui ab ipso scindebantur. Ferebat autem extensum mortuum, tamquam in lecto jacentem. Eratque spectaculum admirabile, super corpus adeo lubricum et rotundum quiete manens mortuus, et nec a suo pondere, neque a vi fluctuum devolutus ab eo, quod ipsum portabat, vehiculo. Cum autem delphinus fuisset prope continentem, fluctu sublime fuit sublatus, et terræ id appulit. Atque ille quidem statim expiravit.

18 Mortuus autem statim in arenam delatus, jacebat salvus et omni ex parte integer, nisi quod manus dextra, cui lapis fuerat appensus, non est corpus quoque reliquum consecuta. Et sunt quidam qui dicunt, eam nec postea quidem fuisse e mari emissam, sed mansisse in profundo, effectam id quod Deo visum fuit. Nonnulli autem dicunt, eam quoque non ita multo post fuisse redditam, cum effluxisset ei vinculum; eamque in terram delatam, cum sustulissent ii qui aderant, restitutam fuisse rursus in eamdem compagem corporis. Hoc autem accidit manui, cum Deus, ut arbitror, eam seorsum voluisset honorare, ut qui acceptum habuisset laborem, qui per eam fuit susceptus in corrigendis Scripturis. Nam in perpessionibus, quas pro Christo susceperat, in majori honore fuit ea quæ erat gravior.

19 Non autem existimabit quispiam, corpus mortuum a delphino casu fuisse allatum, neque id factum fuisse forte fortuna. Nam quod revera quidem delphinus eum eo modo, qui dictus est, exportarit, videtur esse manifestissimum, cum multi, qui fuerunt illo tempore, hujus fecerint mentionem. Quin etiam ipse quoque scio ab ineunte ætate de illo cani solitum hoc, cujus est pars extrema:

In terram dorso portansque ex æquore delphin, Expiravit.

Quod autem non factum sit casu, vel maxime quidem ostendit ipsa magnitudo miraculi quod factum est. Somnium quoque, quod propter id evenit. Quinetiam ea quoque quæ postea sunt ostensa. E mari enim exportatum corpus, erat insigne miraculum iis qui contemplabantur, ut quod præter id quod in mari acciderat, illæsum alioqui maneret, et nec mare tam multis diebus ei nocuisset, neque ulli pisces id tetigissent, neque ullus malus odor illine emitteretur: adeo ut esset omni ex parte manifestum, fuisse divinum id quod factum est. Neque vero prius aliquo contemptu, neque quod eum non posset defendere, sivit Deus tanta pericula adire Martyrem: neque nunc sine justissima caussa sivit disjungi manum a reliquo corpore is qui in eo tam multa fecerat miracula. Sed et tunc universam ornaturus ejus virtutem, vocavit ipsum ad societatem passionum sui Filii, optimam et justissimam ei præbens occasionem ad hoc ut ipsum quoque illius impertiret gloria. Et hæc est mihi communis ratio in omnibus Martyribus, id est, testibus veritatis. Nunc autem volens confirmare, studium, quod contulit in sacras Scripturas, esse opus plurimi faciendum, manum, quæ ei proprie in hac re inserviit, voluit etiam propriis honorare passionibus; quomodo etiam, ut arbitror, solent spectatores sertis redimire brachia athletarum. Quod si quis etiam crediderit eam in mari mansisse, ei licet et hæc considerare, et quod Deus miraculis sæpe etiam admiscet ea quæ procedunt a natura, ut per illa quidem ostendatur virtus effectrix miraculorum, per hæc autem fides quoque habeatur naturæ. Sed hæc quidem, et propter quam caussam unumquodque contingit, pure demum sciat is qui hæc administrat. Quinetiam in singulis eorum, quæ ab ipso admirabiliter fuint et geruntur, didicerit quisque aliam quoque esse arcanam, et quæ sit supra nos rationem, optimamque, et quæ comprehendi non potest, administrationem, neque temere aliquid fieri aut fortuito.

20 Tunc ergo sic a delphino exportatum corpus, delatum est in arenam. Concurrentes autem discipuli, primum quidem, ut decebat, id salutabant, alius aliunde venientes, et osculabantur, et amplectebantur, unusquisque pro viribus, ob promptum et alacre animi studium. Deinde vero cum id sumpsissent, et propriis manibus extulissent, et ei justa omnia de more fecissent, in loco insigni deposuerunt. Et tunc quidem illi sepulchrum, quale potuerunt, prout tempus urgebat, statuerunt. Postea autem, quæ nobis salutarem Domini restituit Crucem, et magnum inter claros Imperatores genuit Constantinum, veneranda Helena, quando revertebatur Hierosolymis, locum honorans, et in eo a condidit civitatem, convocatis habitatoribus ex iis, quæ circumcirca erant, regionibus, et effectis operis participibus, et validis eam cinxit mænibus, et Martyri templum ædificavit maximum: quod nunc quoque insigne et pulchre extructum cernitur ab iis, qui et terra et mari ingrediuntur ac navigant; ad gloriam Domini nostri Jesu Christi, et eorum, qui propter ipsum decertaverunt: quoniam eum decet gloria in sæcula sæculorum, Amen. a Chronicon Alexandrinum anno Constantini xxii. Constantio Cæsare V, et Maximo Coss. qui erat Christi cccxxvii, hæc habet: Constantinus instaurata Drepani urbe in Bithynia ad cultum S. Luciani Martyris, illam a matre sua Helenopolim nuncupavit, donata civitati in Martyris honorem quousque patet ante urbem prospectus, immunitate vectigalium ad hodiernum usque diem. Nota et Stephano Byzantio Drepane Bithyniæ ad sinum Astacenum civitas. Socrates lib. 1, cap. 13, Helenæ nomine Drepane Helenopolis vocatur, olim vicus, jam civitas ab Imperatore facta. Nicephorus Callistus lib. 8, cap. 31, de S. Helena agens. Perinde enim, inquit, atque pignus quoddam futura sæcula habent, ad memoriam ejus sempiternam, in Bithynia unam, et in Palæstina alteram urbem; quibus Imperator filius conditis memoriam illi tribuit immortalem. Admodum vero B. Helenam regione et situ alterius delectatam esse ferunt, quæ antehac Drepanam nominata fuerat; cum quod ibi orta esset, tum quod Lucianum Martyrem post martyrium obitum eo a delphine deportari contigerit. Baronius tom. 3, ad an. cccvi, nu. 16, S. Helenam Britannam fuisse asserit, non Bithynam.

De eodem sancto Martyre

Ex Ruffino, et MSS.

Lucianus vir moribus, continentia, et eruditione præcipuus, Antiochenus Presbyter, cum ad tribunal Judicis fuisset adductus; Cur, inquit ad eum Præses, vir rationabilis et prudens, sequeris sectam, cujus non potes reddere rationem? Aut si est aliqua, audiamus. Tum ille, data sibi facultate dicendi, hujuscemodi orationem de fide nostra habuisse dicitur: In occulto non est, quod nos Christiani quem colimus, Deus unus est, per Christum nobis annuntiatus, et per Spiritum sanctum nostris cordibus inspiratus. Non enim, sicut vos putatis, humanæ alicujus persuasionis errore constringimur: nec indiscussa, ut alii, parentum traditione decipimur. Auctor nobis de Deo Deus est. Neque enim posset sublimis illa majestas sensibus humanæ mentis illabi, nisi vel spiritus sui virtute delata, vel verbi ac sapientiæ suæ interpretationibus indicata. Fateor, a erravimus etiam nos aliquando; et simulacra, quæ ipsi finximus, deos cæli ac terræ putabamus auctores: sed arguebat eos fragilis substantiæ suæ a nobis præstita consecratio; in quibus tantum venerationis inerat, quantum decoris manus contulisset artificum. Verum omnipotens Deus ille, quem non nostris manibus fictum, sed cujus nos decebat esse figmentum, errores miseratus humanos, Sapientiam suam misit in hunc mundum, carne vestitam; quæ nos doceret Deum, qui cælum fecisset et terram, non in manu factis, sed in æternis atque invisibilibus requirendum: vitæ etiam nobis leges ac disciplinæ præcepta constituit, servare parsimoniam, paupertate gaudere, mansuetudinem colere, studere paci, puritatem cordis amplecti, patientiam custodire. Sed et omnia hæc, quæ nunc adversum nos geritis, ventura nobis esse prædixit: educendos nos ad Reges, et ante tribunalia judicum statuendos, ac velut victimam jugulandos. blasphemia conscribitur. Quæ Acta per omnes regni sui provincias prælato edicto miti præcipit, et per urbes singulas, per vicos, per agros etiam proponi; Præceptoribus quoque puerorum tradi jubet uti, pro his quæ ad meditandum vel ediscendum dictare solent, hæc tradant pueris memoriæ commendanda. Idem cap. 7. Quando pueris scholaris meditatio de Pilato et Jesu haberi contumeliæ nostre gratia jussa est, et conflictis referta blasphemiis per totum diem decantari. Eorumdem Actorum meminit Eusebius lib. 9, cap. 4 et 6, et lib. 1, cap. 9, ubi ea auctoritate Josephi Judæi confutat, cum hic anno Tiberii xu cæpisse Judæam administrare Pilatum scribat, illa vero Christi mortem Tiberio quartum Consule, sive Imperii ejus anno septimo consignent.d Sequentia deerant in Ruffino, extabant in ms. S. Maximini.e Fame mortuam habet Metaphrastes, aut adhuc spirantem in mare abjectum: Notkerus et ali, ut in Præfat. nu. 2, diximus, dissectum in partes scribunt. Forlassis seminecem gladio percusserunt impii.

Ex Anthologio Græcorum.

a Religiosis parentibus natus Lucianus, ab illorum obitu omnes opes suas in egentes effudit, sacrarumque litterarum meditationi se totum addixit. Quapropterb multos cum Judæorum tum Græcorum ad Christi fidem pertraxit. Deserta dein domo paterna, et Nicomediam profectus, ibi vacillantes metu suppliciorum Christianos ac deficientes a fide ad certamen subeundum erexit et confirmavit. Cum autem pereleganter scriberet, reliquit Nicomediensi Ecclesiae volumenc tribus paginarum columnis distinctum, quo totum veteris et novi sacrarum litterarum instrumenti testamentum complexus est. Tanto autem homine fuit sublimior, ut cum urbem perambularet, a quibus vellet, videretur; a quibus nollet, non cerneretur. Qua de re edoctus Maximianus, et veritus vultum illius coram inspicere, intra tapetem latens cum illo est collocutus. Cumque constantiam animi ejus invictam animadverteret, ad diuturnam ipsum famem damnavit. Multis ergo diebus cibo omni potuque destitutus, in carcere expiravit. Cujus corpus jussu Prætoris in mare est abjectum. Delphinus autem divina providentia exceptum humeris in terram exposuit.

a Suidas ait genere nobilem fuisse. Porro quæ hic referuntur ex Anthologio Græcorum, eadem ad verbum habentur in Menæis.
b Eadem habentur in Menologio, ut et de profectione Nicomediensi.
c Græce est, γεγραμμένον σελίσι πρισσαίς.

Ex S. Joan. Chrysostomo.

Hesterno die Dominus quidem noster aqua baptizatus est, hodie vero servus sanguine baptizatur: hesterno die cæli portæ sunt reseratæ, hodie inferorum portæ sunt conculcatæ. Neque miremini, quod baptismum martyrium nuncuparim: nam et hic Spiritus cum multa advolat ubertate, ac peccatorum abolitio et animæ fit purgatio quædam mirabilis ac stupenda: et quemadmodum ii, qui baptizantur aquis, ita qui martyrium patiuntur, proprio sanguine abluuntur, quod utique et in isto evenit.

2 Verumenimvero antequam de cæde, operæ pretium est ut de diaboli versutia verba faciamus. Nam cum omne suppliciorum ac pœnarum genus ab eo derisum animadverteret; ac se neque accensa fornace, neque barathro effosso, neque rota parata, neque cum in equuleum sustulisset, neque cum in præcipitia projecisset, neque cum dentibus ferarum objecisset, Sancti philosophiam superare potuisse, aliud acerbius genus excogitavit: quærensque circumibat, ut supplicium inveniret, quod simul et acerbissimum esset et longissimum. Quoniam enim eæ quidem pœnæ quæ sunt intolerabiles, hoc afferunt, ut iis ocyssime liberemur; quæ vero longiores sunt, aliquid subtrahunt de dolore; reperire pœnam studuit, in qua utrumque simul esset, et diuturnitas, et intolerabilis doloris excessus; ut cum vehementia, tum longinquitas temporis animum ejus constantem de gradu dejiceret. Quid ergo facit?

a Non de se id dicit, qui Christianis parentibus erat natus; sed de majoribus suis, qui et ipsi ante Christum natum Gentiles fuerint.
b Ms. S. Max. positis.
c Quæ illa fuissent Acta Pilati, idem Ruffinus cap. 5, ante exposuerat, his verbis: Configuntur Acta quædam, velut apud Pilatum de Salvatore nostro habita, in quibus adversus Christum omnis

EX S. JOAN. CHRYSOSTOMO Fami Sanctum hunc exponit. At tu cum de fame audis, ne quod dictum est, oscitanter prætereas: est enim illa mors omnium acerbissima, quod illi, qui sunt experti, testantur. Absit enim ut id nos experiamur: recte namque sumus edocti, ut oremus, ne in tentationem intremus. Etenim tamquam visceribus intus insidens carnifex quispiam, omnia membra dilaniat, quovis igne feraque sævius corpus omni ex parte corrodit, et inexplicabilem dolorem inurit.

3 Atque ut quanta res sit fames intelligas, etiam liberos sæpenumero devorarunt matres, cum istius mali violentiam ferre non possent. Et hanc deplorans calamitatem Propheta dicebat: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: quos pepererant, comedebant, et natorum infantium venter qui pepererat sepulchrum est factus, et naturam fames superavit: imo vero non naturam modo, sed etiam voluntatem. At hujus Sancti generositatem minime superavit. Quis ergo, cum hæc audierit, non obstupescat? tametsi quid potentius est natura? quid contra voluntate mutabilius? Verum ut nihil esse Dei timore validius scias, vehementius aliquid esse natura voluntatem apparuit; eaque matres vicit, ac partus oblivisci coegit; hunc vero Sanctum supplantare non potuit: neque philosophiam supplicium vicit, neque fortitudinem pœna superavit: sed quovis adamante firmior permanebat, seque bona spe oblectabat: materiam agonum se nactum gloriabatur, et ex certaminum oblata occasione consolabatur, præsertim quotidie Paulum dicentem audiens: In fame et siti, in frigore et nuditate, et rursus: Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et collaphis cædimur. Noverat quippe, noverat probe illud: Non in solo pane vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.

4 Ut autem illum improbus dæmon vidit tanta rei necessitate non frangi, graviorem cruciatum reddidit: etenim sumptis idolothytis, eisque mensa referta, ante conspectum ejus collocari eam curavit; ut facultas utendi ejus animi robur infringeret. Non enim adeo irretiri solemus cum res eæ, quibus allicimur, non apparent, ac cum oculis obversantur; quandoquidem et mulierum cupiditatem facilius quis superaverit, dum mulierem formosam non videt, quam si oculos continue in eam intendat. Verumtamen has quoque insidias Justus vicit, quodque fortitudinem ejus diabolus infracturum putabat, hoc eum magis ad certamina corroboravit et instruxit. Non enim tantum nihil ab idolothytorum aspectu lædebatur, sed ea magis idcirco aversabatur et oderat. Et quemadmodum erga inimicos afficimur, quos quia videmus, tanto eos odio majori prosequimur et aversamur; sic et ille tunc erga impuram illam victimam afficiebatur: eo magis detestabatur, ac refugiebat, quod videbat; et appositorum ciborum aspectus majus odium in eo atque aversationem excitabat: dumque intus magna illum voce sollicitaret fames, et apposita degustare juberet, tum Dei timor ejus manus reprimebat, et ut ipsius naturae oblivisceretur efficiebat: dumque pollutam et execrandam mensam intueretur, alterius mensæ tremendæ, ac spiritu redundantis recordabatur, adeoque inflammabatur, ut quævis sustinere ac pati statueret potius, quam impuros illos cibos degustare.

5 Recordabatur et illius trium puerorum mensæ, qui juvenes capti, omnique patrocinio destituti, in terra aliena ac barbara regione tantam philosophiam ostenderunt, ut ad hunc usque diem ipsorum fortitudo celebretur. Ac Judæi quidem dum suam etiam regionem obtinerent, impii in Deum fuerunt, et dum in templo versarentur, idola coluerunt; at illi juvenes in barbaricam terram translati, ubi idola omnisque impietatis occasiones erant, paternos ritus perpetuo restinuerunt. Si ergo captivi, servi, ac juvenes, ante legem gratiæ tantam philosophiam præ se tulerunt, inquit, qua tandem nos venia digni erimus, si ne ad eamdem quidem cum illis virtutem pervenire valeamus? Hæc itaque secum reputans diaboli malitiam irridebat, calliditatem contemnebat, neque ad quid-quam eorum, quæ cerneret, flectebatur.

6 Postquam autem se nihil proficere sceleratus ille vidit, ad tribunal eum rursus deducit, et tormentis adhibitis continuas interrogationes adjungebat. Ille vero ad unamquamque interrogationem tantum respondebat: Christianus sum, ac dicente tortore: Quanam ex patria ortus es? Christianus sum, ait. Quam artem profiteris? Christianus sum. Quibus parentibus natus es? Ille vero ad omnia dicebat, Christianus sum; hoc uno ac simplici verbo diaboli caput percutiens, et illi continua sibique succedentia vulnera infligens. Quamquam ille quidem externis imbutus fuerat disciplinis: at probe noverat in ejusmodi certaminibus non esse opus eloquentia, sed fide; non dicendi facultate, sed anima Dei amore succensa. Unum, inquit, verbum ad omnem diaboli turmam in fugam vertendam sufficit. Ac videtur quidem iis qui rem accurate non examinant, minus conveniens esse responsio: sed si quis attentius eam consideret ex hac quoque sapientiam Martyris animadvertet. Qui enim, Christianus sum, dixit, et patriam, et genus, et artis professionem, et omnia declaravit. Quo tandem pacto? Ego dicam. Christianus urbem in terra non habet, sed Hierusalem quæ sursum est. Illa enim inquit, quæ sursum est Hierusalem, libera est: quæ est mater nostra. Christiano terrena nulla artis professio, sed ad supernam conversationem vitæ pertinet. Nostra enim, inquit, conversatio in cælis est. Christianus cognatos habet Sanctos omnes ac cives. Sumus enim, inquit, cives Sanctorum, et domestici Dei. Itaque uno verbo, et quis esset, et unde, et ex quibus, et quid agere soleret, exactissime docuit, et vitam cum hac voce finivit, abiitque salvum referens Christo depositum; ac posteris ex iis quæ passus est, cohortationem reliquit, ut insistant, nihilque nisi peccatum et negationem tantum reformident.

7 Hæc itaque nos etiam cum noverimus, pacis tempore bellicis in rebus nos exerceamus: ut cum belli tempus advenerit, illustre nos quoque tropæum erigamus. Famem contempsit ille, delicias et nos contemnamus, ac ventris tyrannidem evertamus: ut si tempus adveniat quod tantam fortitudinem a nobis reposcat, in minoribus antea rebus exercitati præclari in a scammate compareamus. Coram Principibus ille ac Regibus audacter locutus est; hoc nos faciamus nunc quoque: ac si in opulentorum et illustrium Paganorum conventibus consideamus, fidem cum fiducia profiteamur: irrideamus illorum errores. Quod si res quidem suas magnifice efferre, nostras autem deprimere aggrediantur, ne taceamus, neve leviter feramus: sed ipsorum turpitudinem detegentes, multa cum sapientia fiduciaque res omnes Christianorum laudibus evehamus: et quemadmodum Imperator in capite diadema, sic et nos ubique confessionem fidei circumferamus. Non enim illum adeo corona, ut nos fides ejusque confessio solet exornare: non verbis tantum, sed etiam rebus ipsis id agamus, et vitam confessione dignam in omnibus exhibitamus: ne dogmata operum improbitate dedecoremus, sed in omnibus Dominum nostrum glorificantes, cum hujus sæculi tum illius honore potiamur; quem nos omnes utinam consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cum quo Patri gloria, imperium, et honor, una cum sancto ac vivifico Spiritu, nunc et semper in sæcula sæculorum. Amen. a Σχάμα, stadium est, sive locus certaminis. Ita S. Ambrosius lib. 1, Offic. cap. 16. Adhuc populus spectat, adhuc athletæ in scammate sunt, et tu jam otium petis? et S. Hieronym. ep. 61, ad Pammachium contra Joannem Hierosolym. cap. 5. De Scammate et loco certaminis egrediens.

✠

7. siječnja Kalendar godine