Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 7. siječnja

O sv. Julijanu mučeniku

DE S. JULIANO MARTYRE

Celebratur VII Januarii in variis Martyrologiis, nominatim Romano, Bellini, Maurolyci, Galesinii, Molani Addit. ad Usuard, etc. S. Julianus Martyr. Locus tempusque martyrii non proditur.

2 In Chronico quod sub Fl. Dextri nomine editum est, ad an. xci, ista habentur num. 7. S. Julianus, civis Toletanus, Toleti patitur vii die Januarii. Fuit Episcopus. At quæ ita commentatur Franc. Bivarius: Ignorabatur hactenus quis ille Julianus fuisset, latuitque Baronium: sed nunc Dextri Chronico manifesta multa fiunt, quæ sine eo ignorabantur. Ad annum vero IXXXVI.nu. 6, idem Chronicon: S. Julianus discipulus S. Petri, Martiali carus, Vicum transfertur. Interpretatur hæc Bivarius, eo anno, Domitiani Caesaris jussu, Roma relegatum in Hispaniam. Et fuere quidem loca nonnulla apud Hispanos, quibus Vici nomen impositum. Addit Bivarius, ante S. Eugenium (de quo xv Novemb. agemus) civibus suis Toletanis Evangelium prædicasse, fuisseque Toleti et totius Carpetaniæ Episcopum vocatum. Ut probet Martiali carum fuisse, aliquot recitat epigrammata ad L. Julium scripta; quæ (ut fatear quod sentio) levis est conjectura. Sane Eugenium fuisse primum Toletanorum Apostolum, Franciscus Pisa in Toleti descriptione, aliique tradidere Auctores. Iterum de Juliano. Dextri Chroniconad anno xciv. num. 4. L. Magnus Julianus civis Toletanus et Martyr, in pretio habetur. Quod de habitis ei post mortem honoribus, patratisque miraculis Bivarius accipit. Sed hæc Toletanis accuratius discutienda relinquimus.

3 Seraphinus Esquirrus Sanctuarii Calaritani part. 1, lib. 2, cap. 26, testatur an. MDCXV, XXII Julii, repertas esse Calari in Sardinia S. Juliani Martyris reliquias; ossa nimirum totius corporis, apte composita, singula suis locis, ac velut connexa, eaque grandia, caput integrum, tribus saucium plagis, occipite adhuc sanguinolento: in eodem tumulo lapidem juxta caput conditum, sanguine oblitum; unde conjici posset, lapidibus fuisse interemptum. Gemina prius inventa erat epigraphe, quæ S. Juliani hæc esse pignora testaretur; prior litteris nonnullis vel humore corruptis, vel ipsa refossione convulsis, ita habebat:

Eam epigraphen ita Seraphinus exponit: Hic jacet beatus Martyr Julianus, qui vixit annis plus minus xc, requievit in pace anno a Virginis partu..... Altera inscriptio sic habet:

B. M. IVLIANVS QVI VIXIT ANNIS PLVS MINVS C. REQVIEBIT IN PACE SVB D X KAL MARX Discrimen xtatis ex omissa littera X ante C fortassis ortum.

4 Etsi vero xx Februarii occisus dicatur, coli tamen VII Januarii tradit Seraphinus, maxima celebritate, ingenti hominum ad ejus ecclesiam tribus milliaribus Calari distantem concursu. Addit genere ac dignitate illustrem fuisse, pingique equestri forma solere, et passim a Sardis appellari SANCTU JULIANO CONTI, quasi Comes fuerit. Eodem spectat, quod in ejus sepulchro repertus est medius annulus aureus, ac filamenta quoque aurea.

5 Philippus Ferrarius ui Januarii hunc refert his verbis: Carali in Sardinia S. Juliani Comitis et Martyris; traditique in Notis, magnam in tota insula venerationem habere, ejusque nomini complures dicatas esse ecclesias; sed tempus martyrii ignorari. Cur vero qui xx Februarii martyrio coronatus dicitur, colatur a Sardis vii Januarii, nos latet. Franciscus de Esquivel Archiepiscopus Calaritanus in Relatione inventarum reliquiarum ad Paulum V missa, eadem tradit de S. Juliani veneratione, sacrisque illi ecclesiis; aitque in vicis circum Calarim dum sub Missæ initium Confiteor recitatur, plerosque addere solere, etiam ante hanc inventionem, et S. Juliano Comiti.

6 Fateor hæc aliquanto probabiliora videri iis, quæ in Dextri Chronico dicuntur. Si tamen fuit ille Toleti Julianus, nihil ejus derogatum honori volumus. Quare iterum de S. Juliano Calaritano xx Februarii agemus, præsertim si interea certiora consequamur monumenta.

✠

7. siječnja Kalendar godine