Celeberrima semper in Ecclesia Catholica fuit Epiphaniæ festivitas, ut quæ vocationis gentium primordia, gratissima memoria nobis perpetuo recolenda, proponat. Plurimæ extant ab sanctis Patribus habitæ hoc die Homiliæ, quas recenset Galesinius in suis ad Martyrologium Notis. Multa de hujus diei mysterio, atque ipsis Magis, sacræ Scripturæ Interpretes commentantur, quæ hic consulto præterimus, alio fortassis Opere ea postmodum prosecuturi. Nec ipsa quidem Martyrologia proferre visum est operæ pretium, quæ cuncta, etiam antiquissimum S. Hieronymi, Epiphaniam Domini concelebrant. Disertius plerisque Molanus in Addit. ad Usuardum: Epiphania Domini, qua manifestari coepit gentibus, cum eum Magi adoraverunt, Melchior, Baltasar et Gaspar. Simul hoc die Ecclesia gratam memoriam celebrat Baptismi ejus sacri, et primi omnium miraculorum Christi, ac sub illo ceterorum, quibus celebriter manifestata fuit ipsius divinitas. Pluribus etiam B. Notkerus, Franciscus Maurolycus, Petrus Galesinius: ac congerit hic in Notis multa de Magis totaque hac solemnitate, illudque inter cetera, Mediolani, ritu Ambrosiano, ut die natali Domini, maximo populi conventu officium matutinum nocte celebrari, accensis more Græco plurimis luminibus.
2 Sanctorum trium Magorum sacra corpora, ut idem scribit Galesinius, Constantinopolim e Persia jam pridem translata, et in Basilica S. Sophiæ augustissimo apparatu collocata: inde ab Eustorgio I, Episcopo Mediolanum delata, ibique sexcentis et septuaginta annis in basilica Eustorgiana religiose asservata; demum Frederico Aenobardo Imperatore Coloniam ab Reinoldo Archiepiscopo asportata, reconduntur. De hac Translatione pluribus agemus XXIII Julii de S. Eustorgio XVIII Septembris. Ex cujus, a S. Ambrosio laudati, ætate constare potest, hic mendum in Galesinii calculo esse; cum ab Eustorgio seniore usque ad Fredericum I, Imperatorem, cujus anno XII, Christi MCLXIII ea Translatio contigit, plures quam octingenti anni intercesserint. Sed Eustorgio secundo videtur tribuere, de quo VI Junii.
3 Græci moderni solum Christi Baptismum celebrant hoc die Theophaniorum, ut vocant; at XXV Decembris, una cum Christi nativitate, Adorationem Magorum. Ægyptii vero, ut hic in Notis ad Martyrologium habet Baronius, uno eodemque die Christi natalem et Baptismum agunt. Nam, ut Collatione 10, cap. 2, scribit Cassianus provinciæ illius Sacerdotes diem Epiphaniorum vel Dominici baptismi, vel secundum carnem nativitatis esse definiunt; et idcirco utriusque sacramenti solemnitatem non bifarie, ut in Occiduis provinciis, sed sub una diei hujus festivitate concelebrant. S. Epiphanius in Panario hæresi 31, natum scribit Christum hoc die VIII Id. Januarii; baptizatum VI Id. Novemberis. Utrumque alii Patres atque Interpretes refellunt.
4 Celeberrimam, inquit Baronius, semper fuisse Christianis ejusmodi solemnitatem, declarat Cæsarum presentia; adeo ut ne impii quidem Principes ab ea celebritate abessent. Siquidem Julianus Apostata, qui pallio Christianæ simulatæ religionis latentem impietatem studebat contegere, cum esset in Galliis, voluit ea die cum ceteris Christianis sacris interesse mysteriis, ut scribit Ammianus Marcellin. lib. 21. Id ipsum præstitit Valens Imperator Arianus, ut de eo scribit S. Gregorius Nazianz. Orat. in laudem Basilii. Visus enim fuisset a Christiana fide prorsus extorris, qui tantis solemnibus non adesset. Theodosius Imperator sic hujus diei celebritatem coli jussit, ut septem diebus qui præcedunt, ac totidem qui subsequuntur, judicialem strepitum conticescere jusserit, ut L. 2 C. de Feriis.
✠