Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 4. siječnja

O sv. Titu, biskupu, apostolu Krećana

DE S. TITO EPISCOPO

Sadržaj (2)
  1. Cretensium Apostolo.
  2. Ex Petro de Natalib. et aliis.

Cretensium Apostolo.

Sanctum Titum omnia hoc die memorant Latinorum Martyrologia, cum Romano, in quo Pridie Nonas Januarii de eo hæc habentur: In Creta Natalis S. Titi, qui ab Apostolo Paulo Cretensium Episcopus ordinatus, post prædicationis officium fidelissime consummatum, beatum finem adeptus, sepultus est in ecclesia, ubi a beato Apostolo dignus minister fuerat constitutus.

2 Ejus sæpe meminit Paulus, ad quem et epistolam scripsit Nicopoli in Epiro; in quam qui Commentarios scripsere Patres et Doctores, plurain Titi laudem congessere: unum profero Cornelium Cornelii a Lapide nostrum. Titus, inquit, utroque parente Gentilis et Græcus, adeoque, si credimus Chrysostomo hic homilia 1, Corintho oriundus fuit. Unde et identidem Titum nominat Apostolus scribens secundo ad Corinthios, eoque apud eos quasi populares suos administro usus fuit, ad colligendas eleemosynas, aliasque res Ecclesiasticas. Hic Titus a Paulo conversus ad Christum et baptizatus, eidem adhæsit, ac in prædicatione fuit insignis adjutor et interpres. Unde 2 Corinth. 2, vers. 13, Paulus Titum fratrem suum vocat. Fuit enim Titus insigni morum innocentia ac sanctimonia præditus, adeoque tota vita virginitatem coluit et servavit, ut docet S. Ignatius epistola ad Philadelph. Hinc a Paulo creatus est Archiepiscopus Cretæ, aliarumque vicinarum insularum: quin et in Dalmatiam a Paulo missus, ibidem prædicavit; ut patet

2 Timoth. 4, vers. 10. Ac tandem multis Ecclesiis erectis et fundatis, in Cretam reversus, sancte mortuus est, anno ætatis 94, ibidemque sepultus. Hæc Cornelius.

3 Titi meminit S. Ignatius ep. 3, ad Philadelphienses; Volaterranus lib. 19, Eusebius lib. 3, Historiæ Ecclesiast. cap. 4, auctor libelli de 72 discipulis, S. Isidorus Hispalensis lib. de vita et morte Sanctorum cap. 87, et alii. Agit et de eo Baronius ad annum Christi XLV, ita scribens: Interpretis apud Apostolum Paulum functum esse munere Titum S. Hieronymus tradit scribens ad Hebidiam; imo ejus officio adeo Paulum opus habuisse, ut absentia Titi non modicum detrimentum ejusdem prædicationi attulerit, idem ipse ad Corinthios scribens his verbis testatur: Cum venissem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum: sed vale faciens eis, profectus sum in Macedoniam. Hæc non alia causa accidisse putavit Hieronymus, nisi quod sicut Petrus Marco, ita et Paulus Tito uteretur interprete: in cujus adventu se magnopere gavisum esse testatur, cum ait: Sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi. Quæ autem (inquit Hieronymus) fuit tanta consolatio, et quæ requies spiritui in præsentia Titi; quem quia non invenit, vale faciens eis profectus est in Macedoniam? Aliquoties diximus, Apostolum Paulum virum fuisse doctissimum, et eruditum ad pedes Gamalielis; cumque haberet scientiam Sanctarum scripturarum, et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret, unde ipse gloriatur in Domino, et dicit: Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum linguis loquor; divinorum sensuum majestatem digno non poterat Græci eloquii explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem, sicut et B. Petrus Marcum, cujus Evangelium, ipso narrante, et illo scribente, compositum est. Hæc Hieronymus, atque ex eo Baronius.

EJUS VITA EX MENÆIS.

Græci xxv Augusti S. Titi agunt solemnitatem, de qua ita eorum Menologium: Item S. Titi Episcopi Gortynæ urbis Cretæ, discipuli S. Apostoli Pauli. Hic B. Titus annos 20, natus, venit ex Creta Hierosolymam, et usque ad Domini nostri Jesu Christi ascensionem expleto anno uno, decem alios annos illic permanens ordinatus est Apostolus. Prædicavit Evangelium annos decem et octo apud Cretam, et reliquas insulas annos sex, in patria vero..... Ex quibus xciv annorum colligitur numerus.

5 Fusius Menæa: S. Apostoli Titi Episcopi Gortynæ in Creta, discipuli S. Pauli Apostoli. B. Titus ex Myroi Cretensium Regis stirpe oriundus erat, quemadmodum testatur Zenas Jurisconsultus, qui vitam ipsius perscripsit. Meminit Titi etiam S. Paulus. Titus ergo primos ætatis annos litteris profanis, qui apud Græcos in magna sunt admiratione, consecravit.

6 Vicennis jam, accipit e cælo vocem, quæ, Tite, inquit, hinc tibi emigrandum est, ut animam serves; parum enim tibi hæc eruditio Græca et profana proderit ad salutem. Cupiebat Titus hanc vocem denuo audire: norat enim etiam ex idolorum statuis subinde voces superstitiosas mitti. Itaque totum adhuc annum substitit. Tun jussus est per visum, Hebræorum volumen legere. Ergo cum Isaiam aperuisset, incidit in hanc sententiam: Innovamini ad me insulæ multæ. Israel salvatur a Domino salutem sempiternam; et quæ sequuntur. Ergo proconsul Cretæ et avunculus S. Titi, cum audisset de Christi Domini salutari nativitate et miraculis, quæ Hierosolymis et alibi patrabat; ex virorum primariorum consilio misit Titum Hierosolymam: hunc enim existimarunt aptum fore, qui audiret et loqueretur cum Christo, et sibi renuntiaret, quæ audisset ipse. Titus ergo cum venisset Hierosolymam, et vidisset et adorasset Christum Dominum, mansit Hierosolymis, et miraculorum ejus spectator præsens factus, vidit etiam salutarem ejus passionem et sepulturam et resurrectionem, et divinam assumptionem, et Spiritus sancti in Apostolos adventum et descensum, crediditque, et centum viginti, et tribus millibus accensus est, qui ex prædicatione S. Petri Principis Apostolorum crediderunt in Christum.

7 Deinde consecratur Apostolus, et mittitur cum Paulo ad docendum et consecrandum alios, quos visum est Paulo: venitque cum illo Antiochiam, transitque Seleuciam, et Cyprum, et Salaminem, et Paphum, atque inde proficiscitur Pergen Pamphyliæ, et Antiochiam Pisidiæ, et Iconium ad Onesiphori domum

EX VARIS AUCT.domum; deinde Lystram, et Derben: et ubique cum sancto Apostolo Paulo verbum Dei prædicavit. Rustilo ergo sororis marito jam alterum annum Cretæ Præsidem agente, appulerunt in Cretam Paulus et Titus, ibique templum ædificarunt: indeque digressi venerunt in Asiam, atque ex Asia peregrinatur cum illo Romam usque, quoad Paulus a Nerone sublatus est.

8 Inde reversus in Cretam, ibique Episcopis et Presbyteris ordinatis, vitaque ad Apostolorum normam peracta, in Domino quievit. Vixit ad annos quatuor et nonaginta. Erat enim viginti cum e Creta primum Hierosolymam profectus est, ibique annum usque ad ascensionem Christi in cælum, deinde decem alios ibidem mansit: tum delectus Apostolus a Principibus discipulorum Domini, absolvit in prædicatione Evangelii decem et octo. Rursus in Creta et aliis insulis annos sex, et in patria triginta novem exegit, ex quibus annis collectis numerus annorum nonaginta quatuor absolvitur.

Ex Petro de Natalib. et aliis.

Eodem quoque xxv Augusti die cum refert Petrus de Natalibus lib. 7, cap. 108, hæcque ex Græcorum, ut apparet, monumentis de eo scribit: Titus discipulus B. Pauli Apostoli fuit, cui idem Apostolus specialem epistolam dirigit. Hujus vitam scripsit Zenas legisperitus, cujus idem Apostolus eadem epistola, tertio capite mentionem facit. Qui a Minoe Rege Cretæ generis duxit originem, in eadem insula nobilibus parentibus ortus. Desiderans autem Homeri et aliorum Philosophorum poemata, vacans circa illa, cum esset annorum 20, audivit de cælo sibi vocem illapsam, quod oportebat eum inde recedere, et animam suam salvare. Post hæc novem annis elapsis, jussum est sibi, quod librum Isaiæ legeret ubi dicit: Renovamini a me insulæ multæ: Israel servabitur a Domino æterna salute. Missus est itaque ab avunculo suo Proconsule Cretæ Hierosolymam, audire et videre de miraculis Jesu Christi. Qui abiens vidit passionem Christi, resurrectionem, atque ascensionem, et Spiritus sancti adventum in Apostolos. Sicque perfectam certitudinem de Christo assumens credidit, et annumeratus est cum 120 discipulis, in quos Spiritus sanctus corporaliter descendit.

10 Postquam autem ab Apostolis Episcopus consecratus est, missus est cum Paulo ad gentes prædicandas. Qui navigantes ad Cretam insulam, Christum prædicabant: quos Rutilius Titi cognatus deridebat. Interea vero Rutilii filius moritur, et a Paulo suscitatur: sicque Rutilius credens cum omni domo sua baptizatur. Paulus vero Titum Cretensem Episcopum ordinavit, ipsumque Cretæ dimittens abiit. Post duos autem annos Titus ad Paulum Romam accessit, cum quo et fuit usque ad interfectionem ejus a Nerone: corpusque ipsius una cum Luca Evangelista sepelivit.

11 Post hæc Titus ad Cretam devenit, ubi gratiose de fide Christi disputans, tandem cum increduli persisterent, oravit ad Dominum, statimque idolum Dianæ, quod colebant, cecidit et in pulverem redactum est, et mox crediderunt animæ quingentæ in Christo, et baptizati sunt. Consecravit autem Titus Presbyteros et Diaconos, ipse vero metropoli præsidebat. Cum die quadam transiret ante palatium, quod Secundus Proconsul jussu Imperatoris in Jovis nomine construebat, maledixit illud: et statim opus funditus dissipatum est. Tunc Secundus venit ad Titum cum lacrymis rogans se indemnem ab opere conservari. Cui Titus imposuit ut opus in nomine unius Dei Christianorum inciperet, et sic opus perficere posset: quod et factum est. Completo vero opere Secundus cum filio suo baptizatus est.

12 Dum igitur B. Titus morti appropinquaret, vidit Angelos ad se missos: et resplenduit facies ejus sicut sol: qui spiritum suum et plebem sibi commissam Domino commendans in pace quievit, ætatis suæ anno 94, VIII KALEND. Septembris: sepultusque est in metropoli Cretæ, ubi et quiescit miraculis coruscans. Hactenus Petrus de Natalibus, quem sequuntur alii quidam Latinorum, et Titum hoc die venerantur.

13 De Tito hæc habet Dextri Chronicum anno ccxx. Titus, cognomento Justus, Episcopus factus, secutus primo S. Paulum, mox Eugenium, prædicat in Carpetania; ubi ejus memoria magnitudoque miraculorum celebratur. Is Titus converterat ad fidem Plinium juniorem ex Bithynia Pontoque redeuntem, in Creta insula, ubi jussu Trajani Jovi templum erexerat. Nec desunt qui putent vii Sextilis ad Novocomum esse passum. Sitne Plinius Secundus a Tito conversus, non disputo. Non est saltem ille Secundus qui vii Augusti Comi colitur, quem constat ex Legione Thebæa militem sub Maximiano subiisse martyrium, ut alibi dicemus. Titus ut in Hispania dicatur prædicasse, facile patior: sed ad annum demum ccxx, cur ejus meminerit Dexter, non video.

14 Magni vero Dionysii Areopagitæ epistolam nonam Tito Pontifici inscriptam, ad hunc ipsum Titum fuisse exaratam, omnino mihi persuadeo, quod et video Georgium Pachymeram sensisse. Petrus Halloix noster quæstione 3, in vitam S. Dionysii num. 6, ait a nemine controverti.

15 Porro S. Titi venerandum caput integrum Candiae Archiepiscopali Cretæ urbe asservatur, magnaque cæremonia certis temporibus spectandum populo proponitur. Estque summum templum eidem sancto Apostolo dicatum; ut in peregrinatione sua Jerosolymitana, epistola 1 testatur Nicolaus Christophorus Radzivilius.

✠

4. siječnja Kalendar godine