Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 3. siječnja

O svetim mučenicima Zosimu, monahu, i Atanaziju, tamničaru

DE SANCTIS MARTYRIBUS

Sadržaj (2)
  1. Zosimo manacho et Athanasio
  2. Commentariensi.

Zosimo manacho et Athanasio

Commentariensi.

Admirabiles hos viros ita celebrat hoc die Martyrologium Romanum: In Cilicia sanctorum Martyrum Zosimi, Athanasii Commentariensis, Theopempti, et Theonæ, qui in persecutione Diocletiani illustre martyrium obierunt. Martyres quoque Menæa appellant iv Januarii: Eodem die memoria sanctorum Martyrum Zosimi monachi et Athanasii Commentariensis. Baronius hos cum Theopempto et Theona conjungit; aitque in Notis ab Græcorum Menæis passos referri sub Domitiano Imperatore. Verum non Imperator Domitianus hic fuit, sed Λεγων Præfectus aut Præses. iv Januarii eos refert Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum, uti et Menologium, in quo hæc habentur: Eodem die commemoratio sancti Martyris Zosimi et Athanasii Commentariensis, qui Domitiano Præside apud Ciliciam illustre martyrium pertulerunt.

2 Menæa paullo fusius: S. Zosimus in Cilicia eremum cum feris incolebat. Comprehensus Domitiano Præsidi sistitur, cumque Christum confiteretur, aures ei candenti ferro aduruntur. Deinde in libetem liquato plumbo plenum a capite suspensus mittitur. Verum mirabiliter ex omnibus liberatus, apparente in theatro leone, ac de Christo humana voce loquente, Athanasium Commentariensem ad fidem adduxit. Dimissus a tyranno, redit ad montes in quibus ante pietati vacare consueverat, ibique commorans erudit baptizatque Athanasium. Inde sub disruptas hiantesque petras simul ingressi animas Deo reddiderunt.

✠

3. siječnja Kalendar godine