Horum hodie Natalem Refert Usuardi editio Coloniensis anni 1521, his verbis: Frontasii Martyris et sociorum ejus. Eadem fere MS. Florarium Sanctorum. Hanc eorum mortis historiam descripserat ex MS. codice Ecclesiæ S. Martini Ultrajecti Rosweydus noster; quam suspicor alibi fideliorem et fusiorem extare.
Sancti Frontasius, Severinus, Severianus, atque Silanus a Beato Frontone primo Petragorensi Episcopo ad prædicandum missi, dum undique verbum Dei seminarent, a Squiridone Præside apprehenduntur. Dixitque ad eos: Dicite mihi, unde estis, et quibus nominibus vocamini? Non solum enim non sacrificastis diis, sed et sacrificare volentes evertistis, et templa eorum diruistis, et nescio qua auctoritate hæc facitis. Frontasius dixit: Tu Præses expers virtutis divinæ, cur nos interrogas, cum omnem veritatem condemnes? Sed recogita prius, quis animam tuam et corpus fecerit; et intelliges veritatem. Simulachra autem gentium opera sunt manuum hominum, nec sibi prodesse, nec alios juvare possunt. Squirus dixit: Video, quia in multiloquio confiditis, quod a magistro vestro didicistis. Severinus, et Severianus responderunt: Multiloquium nostrum verum est. Tu colis idola, quæ sunt metalla dæmonibus consecrata, surda, muta, et vana. Squirus dixit: Lucrati estis vitam, si sacrificaveritis. S. Frontasius dixit: Lucrum nostrum in Christo est vivere et mori.
2 Tunc Præses conversus ad Silanum dixit, qui sciebat canere cithara, symphonia, et lyra: Tu autem juvenis, quare non sacrificas? S. Silanus respondit: Ego Domino meo Jesu Christo sacrifico, qui per baptismi sui gratiam mundum lavit maculatum. Squirus dixit: Quomodo lavit? Silanus respondit: Dominus meus Jesus Christus dixit discipulis suis: Ite in mundum universum, et prædicate, baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit, condemnabitur. Tu itaque Præses si credideris in Christum, et baptizari te permiseris, salvus eris; si vero non credideris, condemnaberis.
3 Tunc Præses iratus jussit eos extra urbem in viridi prato perduci, atque duris quæstionibus examinari: quibus etiam ad exemplum Redemptoris nostri spinis coronatis ferreis, capita eorum vallo confixit, et in quolibet eorum, ex utraque parte eorum novenos etiam clavos exhibitit. Attamen sævus furor milites Christi nullatenus prævaluit revocare. Dehinc vertices sacros tot spiculis dilaniatos, tantaque gloria passionis redimitos, in utrisque eorum spatulis, dextra lævaque novem ferreis sudibus interjectis ossibus confodere fecit. Cumque iis tormentis eos superare non posset, data sententia jussit eos decollari. Sancti vero Martyres genua in terra flectentes, Deo commendantes animas suas, cervices spiculatoribus supponentes, pro Christo martyrium celebraverunt.
4 Cumque Martyrum corpora abscissis capitibus impii satellites in opprobrium dejecissent super nudum cespitem, cælica virtus adfuit: nam truncatis capitibus, corpora eorum repente divino in eis irruente spiritu, acceptis propriis capitibus in manibus suis, sine humano juvamine, in sui pedibus eriguntur: sicque Sancti ad alveum fluminis, quod Yla dicitur, accesserunt: et siccis vestigiis super undas iter suum direxerunt. Transmeato ergo flumine, per clivum collis incessu pedum, cunctis cernentibus et stupentibus mirabiliter subierunt: et in ecclesiam Beatæ Mariæ Virginis in Podio, ubi S. Fronto orabat, pervenerunt; et capita sua, flexis genibus ante pedes ejus deponentes, corpora sua in modum crucis extenderunt.
5 Sanctus autem Fronto cum Aniano Presbytero et multis populorum turmis, Frontasium, Severinum, et Silanum in prædicta ecclesia cum honore et hymnis cælestibus tradidit sepulturæ. Severianum vero ad preces cujusdam devotæ matronæ in alio loco, non longe a sanctis Martyribus sociis, honorifice tumulavit. Passi sunt sancti Martyres IV Non. Januarii, Claudio imperante.
✠