Episcopo et Confessore, in Ægypto.
Testatur S. Hieronymus epist. 27 ad Eustochium, sive in vita S. Paulæ viduæ, XXVI Januar. cap. 12, ei Patrum Ægyptiorum adeunti mansiones, sanctum ac venerabilem Episcopum Isidorum Confessorem occurrisse, cum turbis innumerabilibus monachorum, ex quibus multos Sacerdotalis et Leviticus sublimabat gradus.
2 Hujus Isidori memoria occurrit in Romano Martyrologio II Januar. Nitriæ in Ægypto B. Isidori Episcopi et Confessoris. In quæ ita commentatur Baronius: Cum S. Hieronymus hunc Confessorem appellet; ne quid lateat, sciendum est, diversa admodum significatione a præsentis temporis usu hanc vocem a majoribus usurpatam. Illi enim neminem eo nomine appellabant, nisi eum qui Christi fidem interpellatus coram fidei hostibus confessus esset. Si vero aliquod genus tormentorum esset expertus, nec tamen martyrio occubuisset; tunc et Martyr vocatus, idemque aliquando etiam dictus reperitur Confessor, quod scilicet nondum martyrium consummasset. Licet si vim harum vocum expendas, eædem sint; nihilominus tam apud Tertullianum, quam etiam Cyprianum et alios plerosque antiquorum, eo sensu, quo diximus, eas voces accipi consuevisse, perspectum satis, exploratumque habetur. Consule, si hæc exactius scire cupis, in primis Cypriani epist. 7, 9, 10, 15, 30, 35, 52, et 81, edit. Pamelii, qui eadem adnotavit in scholiis epist. 9, vir quidem etsi facie mihi incognitus, eruditione tamen satis perspectus.
3 Juxta ejusdem Cypriani sententiam, qui non interpellatus se martyrio ingerebat, hic dicebatur Professor. Si adhuc autem quis timore correptus, ne fidem proderet, sua suosque relinquens, exilio spontaneo procul a patria vitam ageret, hic appellabatur Extorris: cujus non erat despicienda conditio; nam et in numero Martyrum recensendus erat, si ea de causa mortem oppetiisset. Hæc omnia more majorum, atque vetusto loquendi genere. Obtinuit postmodum usus, ut omnes qui sancta et laudabili vita vixissent, sanctoque demum ac probato fine in Domino quievissent, Confessores appellarentur. Hactenus Baronius
4 Sunt qui hunc eumdem esse existiment cum Isidoro qui Antiochiæ coli dicitur in Martyrologio Romano, de quo supra hoc ipso die.
✠