Romæ passis sub Diocletiano et Maximiano.
Anno decimonono imperii Diocletiani (inquit Eusebius lib. 8, cap. 3.) mense Dystro, qui a Romanis Martius nominatur, cum salutaris Passionis Dominicæ festum jam pro foribus esset; omnibus in locis per Imperatoris litteras palam indictum fuit, ut deturbarentur ecclesiæ, soloque æquarentur: scripturæ Christianorum absumerentur igni: qui honorem fuissent adepti, de gradu turpiter deponerentur: privati, si modo in professione perstarent, libertate penitus privarentur. Ac primum quidem Edictum contra eos tale fuit. Non longo post tempore, aliis litteris exeuntibus, mandatum est, ut omnes Ecclesiarum Præsides ubique gentium conjicerentur in vincula; deinde omnibus machinis adhibitis, idolis victimas immolare cogerentur. Hæc Eusebius.
2 Ejusmodi igitur, inquit Baronius ad ann. 302, n. 22 de libris comburendis promulgato Imperatoris Edicto, in omni provincia Præsides, et in singulis civitatibus, oppidis, atque vicis Officia invigilabant, ut a Christianis codices traderentur; ad hoque iidem urgebantur, additisque tormentis crudeliter cogebantur. Qui ergo atrocitate pœnarum perterriti, quos apud se haberent codices traderent, Traditores vocabantur. Horum ingens numerus fuit; sed prope infinitus illorum, quorum constantia nulla est concussa formidine, qui ne codices sacros traderent, lubentissimo animo mortem oppetiverunt. Horum omnium coronas, quod impossibile visum sit singulorum memoriam prosequi, una die, nempe 11 Januarii, Romana Ecclesia celebrat hoc præconio: Romæ commemoratio plurimorum Sanctorum Martyrum, qui spreto Diocletiani Imperatoris edicto, quo tradi sacri codices jubebantur, potius corpora carnificibus, quam sancta dare canibus maluerunt.
3 Hos ex veteribus monumentis in Martyrologii tabulas restituit Baronius, qui saepius in suis Annalibus eorum meminit, præsertim anno Christi 302 et 303. Diocletiani 19 et 20 ibidemque uti et in Notis ad Martyrolog. ex Augustino, refert habitum eo tempore Cirtense in Numidia Concilium, in causa eorum, qui sacros codices tradidissent.
4 Ibidem ex variis legibus docet Baronius, multo ante ab Ulpiano et Paullo fuisse responsum ut libri magicæ artis, id est, Christianorum comburerentur. Nec mirum, cum Arnobio teste ipsius Ciceronis libros de Natura Deorum et de Divinatione, quibus gentilitia superstitio videbatur posse convelli, quidam abolendos censuerint.
✠