Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak I · 2. siječnja

Pronalazak glave sv. Vedasta i drugih relikvija u Arrasu

INVENTIO CAPITIS S. VEDASTI ALIARUMQUE RELIQUIARUM ATREBATI

Anno MXIV IV Nonas Januarii, inquit Ferreolus Locrius in Chronico Belgico, Inventio reliquiarum Ecclesiæ Atrebatensis. De ea Inventione Baldricus in Chronico Cameracensi et Atrebatensi lib. 2, cap. 13. Ibi vero (Atrebati in templo S. Mariæ) juxta altare Dei genitricis Mariæ, quod B. Vedastus suis diebus consecraverat, anno quidem secundo Gerardi Episcopi, multæ et multum pretiosæ Sanctorum reliquiæ inventæ sunt, ad quarum illustrationem diversa miracula per tres circiter annos divina clementia operata est. Leprosi enim mundati, contracti humanis usibus solidati, multique a diversis languoribus curati, sospitate donantur.

2 Idem Baldricus lib. 3, cap. 4, de eadem reliquiarum Inventione ita scribit: Tunc etiam temporis in monasterio Sanctæ Mariæ Atrebatensium, juxta altare, multorum Sanctorum reliquias pretiosas contigit inveniri. Ad quarum quidem merita propalanda, divina clementia diversi generis signa et prodigia operante, non solum ex vicinis sed etiam longe positis regionibus, per totum fere biennium multitudo maxima confluebat.

3 Fatetur Georgius Colvenerius in Notis, se quæ aut quales fuerint reliquiæ, ab Atrebatensi Ecclesia non potuisse resciscere. At Locrius, Addunt, inquit, Ecclesiæ Atrebatensis monumenta mss. Inter cetera branchium S. Vedasti cum capite ejus, et quibusdam membris ipsius, etc. De S. Vedasto plura vi Februarii, et de festo reliquiarum Ecclesiæ Atrebatensis alio loco.

✠

2. siječnja Kalendar godine