De S. Eugendo Usuardus: In territorio Lugdunensi S. Eugendi Abbatis, cujus vita virtutibus et miraculis plena refulsit. Consentiunt fere cetera Latinorum Martyrologia, ac comprimis Romanum. Meminit ejus et Petrus de Natalibus lib. XI, cap. CXXX. Miræus in fastis Belgicis et Burgundicis. Notkerus 2 Januar. eum refert. Quidam Augendum, Galesinius Eugenium vocat.
2 Arnoldus Wion, lib. 3. Ligni vitæ duos facit Eugendos, unum Jurensis, alterum Condatensis Monasterii Abbatem: cum Condatescense cænobium, sive ut Gregorius Turonensis appellat, Contatiscone idem sit quod Jurense (non ut quidam scribunt Virense, Virens, Lorense) quia in Jura Burgundiæ Monte situm. Nunc S. Claudii dicitur a S. Claudio Archiepiscopo Vesuntino, qui 6 Junii colitur.
3 S. Eugendi vitam ab ejus discipulo anonymo scriptam atque a Surio editam cum veteribus MSS. Monasterii S. Mariæ Bonifontis et S. Mariæ de Ripatorio contuli, ac pluribus locis emendavi.
Præfatio auctoris.
Quantum, beatissimi fratres, desiderio fervorique vestro ex debiti summa suppleverim, sicut ex ratione apicum ex parte sum, opitulante Domino, jam securus; ita conscientiæ propriæ extraneique judicii incertus, ago hæc quæ injungitis, non præsumptione indocti, sed obedientia, ut cernitis, regulari. Sic annuens divinitas faxit, ut humana proclivior in dijudicando fragilitas, dum melo delectatur aut musicis, dumque oratorias venustates, vocabulorum quoque ac temporum signata proprietate miratur; hæc nostra tapinosis nequaqam jactantia superborum judicum ventosa superfluitate calcetur. Porro nos (ut præfati jam sumus) vobis proprie opuscula ista dicavimus, quos novimus non oratorum, sed piscatorum esse discipulos: nec in philosophia sermonis regnum Dei, sed in virtute prospicere; magisque pura ac jugi observantia Dominum exorare, quam vana perituraque facundia perorare. Hinc ergo jam nobis in relatione vitæ beatissimi viri, narrationis sumatur exordium.
S. Eugendi patria, institutio, futuræ vitæ indicia.
Sanctus igitur famulus Christi Eugendus, sicut Beatorum Patrum Romani et Lupicini in religione discipulus, ita etiam natalibus ac provincia extitit indigena atque concivis. Ortus nempe est haud longe a vico, cui vetusta paganitas ob celebritatem clausuramque fortissimam superstitiosissimi templi, Gallica lingua Ysarnodori, id est, ferrei ostii, indidit nomen. Quo nunc quoque in loco delubris ex parte jam dirutis, sacratissime micant cælestis regni culmina, dicata Christicolis. Atque inibi pater sanctissimæ prolis judicio Pontificali, plebisque testimonio extitit in Presbyterii dignitate Sacerdos. Igitur cum beatissimum pignus ab ipsis pene cunabulis quodam instinctu, successuque felicitatis ac luminis, virtute divina, ut reor, præsagante succresceret; et nocte quadam, venerabilis pater ipsius, vel soboles sancta, ab affectu profectuque futuræ beatitudinis tenerentur incerti; in visione puer sanctus a duobus religiosis viris sublatus, ultra domus paternæ vestibulum sistitur, ita ut Orientis plagam cælique astra, quasi quondam multigena Abraham Patriarcha, intuitu diligenti prospiceret: atque ipsi typice jam quodammodo dicebatur: Sic erit semen tuum. Post intervallum namque modicum hinc unus, ast hinc alter, atque alius inde, donec succrescens multitudo efficeretur innumera, beatum puerum vel sanctos proculdubio Romanum ac Lupicinum Patres, qui eum in spiritu de cœno paternæ domus eduxerant, tamquam enormitas apum in modum mellificantis uvæ quadam constipatione sepserunt. Et subito a parte prospicua videt instar amplissimæ portæ culmina patefacta cælestia, et lento etiam deductoque usque ad se e cæli vertice cum lumine clivo in modum reclinis scalæ cristata proclivitate descensum, et niveos fulgidosque Angelicos choros ad se usque velut socios, tripudiantes in Christi laudibus adventare. Ita tamen quod crescente semper in loco societate, nullus omnino reverentia divinitatis attonitus, aut sermone movebatur aut nutu. Cumque sensim cauteque mortalibus multitudo sese inseruisset Angelica, collectis copulatisque sibi terrestribus, concinentes Angeli, ut venerant, cælestia sacra repedantes ascendunt. Hoc solummodo puer sanctus inter carminum modulationem percepit, quod post annum circiter in monasterio intromissus ex Evangeliis recitari cognovit. Illud nempe vice antiphonæ, (ut bene, ipso dignanter referente, commemini) reciprocis vocibus multitudo concinebat Angelica: Ego sum via, et veritas, et vita. Recepta igitur ingenti multitudine, post contemplationem diutinam, aerea quoque sese clausit astrigera, et solum semet puer contemplatus in loco, excussus est somno, concutitur, ac visionis terrore perculsus rem gestam illico refert patri. Confestim namque Presbyter sanctus, cui potissimum proles sanctissima dicari deberet, agnovit.
Fit monachus sub SS. Romano et Lupicino, sanctissime vivit. Laus S Leuniani.
Mox igitur eum litterarum instrui jubet elementis, et anni exacto circulo, tamquam Samuel quondam, non in typico excubaturus templo, sed potius Christi efficiendus templum, S. a Romano oblatus est Patri. In quo vere ita beatorum Abbatum, qui eum in spiritu de incolatu terrestri eduxerant, gratiarum gemina confluxit ubertas, ut succidua quoque posteritas utrum in Eugendo Lupicinum potius suspiceret, an Romanum, judicio fluctuaret incerto. Illis dum taxat huc illuque necessitate misericordiæ e monasterio sæpe progressis: iste vero a septimo usque ad sexagesimum vitæ, quo transiit, annum nusquam exinde post ingressum extulit pedem. Lectioni namque se in tantum die noctuque, expletis consummatisque omnibus, quæ a Præposito vel Abbate injuncta sunt, dedit et impendit, ut præter Latinis voluminibus, etiam Græca facundia redderetur instructus.
In vestitu autem duabus tunicis numquam est usus, atque unam ipsam numquam mutavit, nisi antea fuisset plurima vetustate consumpta; simili quoque cucullæ ipsius conditione servata. Paleis vero lectuli ineventilatis multo tempore, vilique sagellob constrictis, pellicioque superposito conquievit. Æstivis namque temporibus caracalla, vel scapulari cilicino utebatur, quod ei quoque vir sanctitate conspicuusc Leunianus, Viennensis urbis Abbas, pignore transmiserat caritatis. Fuit namque Sanctus iste de Pannoniis quondam, et spargente barbarie in Galliis, vinculo captivitatis abductus; et non solum in Vienensi, sed etiam in Augustudunensium urbe, multo tempore claustro peculiaris cellæ conclusus: ita ut amplius quadraginta annis in utraque civitate coercitus, nulli hominum ex prima retrusione vultu aut corpore, præter sola sermonis notitia, nosceretur. Monachos juxta cellulam haud plurimos regens; monachas vero procul intra urbem monasterioque conseptas ultra sexagenarium numerum admirabili ordinatione rexit et aluit: præmisitque maximas, magnas interim succiduasque in spiritu non dimisit.
a Colitur S. Romanus xxvii. Februarii, S. Lupicinus xxi Martii.
b Sur. constratis.
c al. Leonianus, de quo xvi. Novemb.
Eugendi austeritas in vestitu, ceterisque rebus.
Sed sursum redeo. Habebat namque Eugendus beatissimus calceamenta fortia rusticaque, in modum priscorum Patrum constrictus ocreis erura, fasciolisque plantas. At vero nocturnis matutinisque conventiculis, nec in frigidissimis pruinis, nec in magnis nivibus, quidquam nuditati pedum præter lineas Gallicanasque caligas addidit unquam. Atque in hunc quoque modum eminus sæpissime matutinis horis ad fraternum fraternum cœmeterium oraturus gradiebatur in nivibus. Nemo namque eum unquam aut in diurna, aut in nocturna synaxi ante completionem conspexit egredi foras. Nam cum ipse noctibus cerie oratu longissimo atque secreto cunctos in oratorium diutissime anteiret, post omnium quoque discessum nihilo minus formulæ suæ incumbens, oratione diutina pascebatur in spiritu. Atque ita exinde quolibet tempore vultu hilari ac laeto egrediebatur ad fratres, ut solet exatiata ambitio vultus hominum lasciva jucunditate dissolvere. Refectio ei omni tempore semel in die fuit. Quæ tamen æstivis diebus nunc in sexta cum ceteris fatigato, nunc vero cum his, qui iterato reficiebantur, terminabatur in vespera, ita tamen, quod nihil unquam, exceptis his, quæ cunctis apponebantur fratribus, degustavit in mensa.
Aliis vice Abbatis præficitur. Sacerdotium recusat.
Igitur ad inchoationem ipsius administrationis revertamur. Cum ergo Pater ille, quem Beatissimus Romanus vel Lupicinus Condatescensi cœnobio signaverant successorem, præter labores sollicitudinesque cœnobiales, etiam corporeæ inæqualitatis frangeretur incommodis, vocatis ad se Fratribus, sic sanctum Eugendum vicis suæ sollicitudine innexuit, ut sibi tamen jus paternæ eminentiæ in nullo penitus imminueret, aut subtraheret. Tentavit namque idem Abbas, ut ante dictum sanctumque Eugendum cum administrationis onere, etiam Presbyterii dignitate arctius illigaret. Sed non solum voluntati ejus in hac parte sæpissime, imo sanctissime contradixit, verum etiam sacrosanctos Pontifices, qui illuc causa orationis confluxerant, adiens, reverentiam tanti honoris caute ac diligenter aufugit. Mihi tamen crebro secretissime testabatur, utilius multo esse Abbati, propter juniorum ambitionem, liberum a Sacerdotio præesse Fratribus, et non illigari dignitate, quam abrenuntiantes ac remotos minime convenit affectare. Novimus namque, aiebat, præter hanc, quam prædiximus, causam, multos etiam Patres, post humilitatis professæ culmina, hoc officio gravius ac latentius superbisse, et plus se efferre fratribus, quos in exemplo humilitatis convenerat anteire. Suscepit ergo Dei Sanctus, sicut etiam Pater Lupicinus, absque Sacerdotali eminentia injunctæ sibi vicissitudinis societatisque laborem, ea maxime securitate fretus, quod de paterna sollicitudine ac provisione non habebatur incertus: sed mox evidentissima revelatione percellitur, ne de plenaria administratione velut in aliquo incertus, redderetur ambiguus.
In visione Abbatem se futurum intelligit.
Nocte igitur subsecuta, subito raptus in visione, beatissimis quoque Romano ac Lupicino Abbatibus, ut in initiis quondam, ita nunc in oratorii secretario a parte dextera præsentatur, nec non etiam inter ipsos seniores ac superstites circumspicit fratres, cereos ac lampades gestare lucentes. Et data sibi a sanctis Patribus oratione vel pace, illico benedictum illum Abbatem, decessorem sibi utique mox futurum, conspicit intromitti, ac desuper dorsum ipsius vel scapulas rigentibus clavis purpureis pallium album adspicit dependere. Soluto namque Beatus Romanus Sancti illius cingulo, constringit illico lumbos Eugendi. Dehinc excusso, quod desuper, ut diximus, gestabat, pallio, hujus adæque humeris superimponens, ait: Hæc tibi ad præsens nosce interim assignari: et digitis Dalmaticam prædicti antecessoris adstringens: Etiam hanc tibi, inquit, probatam in acceptis utilitatibus noveris assignandam. Mox adstantes cum cereis Fratres, incipiente primitus uno, confestim cuncti claritatis ac solatii lumina impacta parieti deprimunt et extinguunt. Cumque vir beatus tenebrarum angustiis coercitus, eventum rei attonitus præstolaretur in visu, vox ad eum facta est: Noli, ait, te Eugende, fraude eorum præsentium ac materialium luminum contristare: Orientalem namque cellulæ hujus attende prospectus, et videbis illico tibi absque opitulatione humana lumen divinitus ministrari. At ille confestim illic porrigens visum, adspicit sensim dilucescente aurora, radium ad se diei ac lucis influere. Et in semetipsum reversus, lectulo laetus excutitur. Nec mora: visionem sequitur effectus.
Miraculis clarus, suspicitur ab omnibus.
Nam ad Christum decessore illo migrante, volens nolensque administrationem subterfugere non potuit subarrhatam. Illi vero, qui per visionem luminis solatia præstita subtraxerant, humanitatis malo aliquid passi, livoris zelo inflammati in beatissimum yirum invidiæ ardore turgescunt, et Sanctum Eugendum Abbatem nunc despectione animi, nunc quoque monasterii professionisque desertione, tamquam novitium ac rudem monachorum laicorumque patiuntur subjacere despectui.
8 At non ille divinae pietatis obtutus famulum suum passus est prolixa fatigatione vexari. Confestim namque ipsi potentiae ac virtutis suæ dexteram affluentissima signorum largitate porrexit, dando atque ostendendo per servum suum sanitatum dona ac prodigia multa: ita ut summæ sæculi potestates, sospitari se crebro ac benedici ejus litteris exorarent, nec se divinam clementiam crederent habere placatam, nisi prius Christi amici gratiam sive suffragia aut visu aut litteris potirentur. Episcopi quoque ac suspicientissimi Sacerdotes præ se omnimodis ferre, si eum corporaliter cernere, aut affatu litterario obtinuissent familiarius compellari. Ipsi etiam pseudofratres, qui pridie cothurno elationis inflati discesserant, tamquam infelices ac degeneres notabantur a laicis, nisi deposito invidiæ viru, ad sanctum Christi famulum quantocyus repedarent.
Ejus epistola dæmon pellitur, ægritudo curatur.
Dum hæc odorifera fama geruntur, puella quædam juxta sæculi dignitatem non infima, circa Secundiacensem parochiam atroci dæmonio correpta, non solum claustris retrusa, verum etiam ferreis vinculis tenebatur obstricta. Cumque sanitatis causa a multis, ut solet, exorcismorum scripta nexa cervicibus necterentur, atque illa ignotas sibi personas scriptorum per immundum spiritum cum nomine, quod dolendum est carperet et vitia, seque magis illos, qui scripserant, jam olim in illo atque illo peccato latentibus apud humanitatem indiciis assereret possidere: tum ad ipsam energumenam de adstantibus unus: Quid nos alienis, inquit, imo propriis vitiis terres immunde? Vere in Christi nomine non solum istorum, quibus derogas, virorum, sed cunctorum quoque, si potuero, scripta Sanctorum ita cervicibus tuis innectam, ut vel multitudine imperantium obruaris, si al. operantium. hos paucos audire despicis et contemnis. Tu mihi, inquit inquit diabolus, Alexandrina chartarum, si placet, onera exarata imponas, numquam tamen ex obtento vasculo poteris propulsare, dummodo mihi solius Eugendi Jurensis monachi ex hoc non afferas visionem. Confestim namque rapientes proximi dictum, ad beatissimum virum plenissima fide concurrunt, ac rem gestam, pedibus ejus provoluti, narrantes, non se redituros esse testantur, nisi Christi misericordiam præstaret exoratus oppressæ. Victus igitur vel ratione, vel precibus Pater, breviter cum longa oratione, ut Gregorius quondam Magnus Apollini, in hunc modum scribens atque consignans, spurcissimo transmisit epistolam: Eugendus servus Christi, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Patris, et Spiritus sancti, præcipio per scripturam istam: spiritus gulæ, et iræ, et fornicationis, et amoris, et Lunatice, et Dianatice, et meridiane, et diurne, et nocturne, et omnis spiritus immunde, exi ab homine, qui istam scripturam secum habet. Per ipsum te adjuro verum filium Dei vivi, exi velociter, et cave ne amplius introeaseam, Amen. Alleluia. Et orans atque complicans, supplicibus tradidit deportandam. Quid plura? necdum itineris medii spatia confecerant, cum ecce furcifer ille frendens atque ejulans, prius egressus est ex obsessa, quam calcarent domus limina revertentes.
10 Ab hoc fere tempore beati viri longe lateque fama nomenique enituit, ut qui sanctus jam habebatur indigenis, potens etiam et vere Apostolicus porro genitis haberetur. Materfamilias quondam Syagria, nunc quoque Ecclesiarum Monasteriorumque per eleemosynam mater, cum gravi obsessa incommodo jam jamque haberetur a medicis desperata, epistolam beati viri quæ casu ad eam delata pervenerat, de armariolo sibi vice dexteræ beati viri, exosculandam præcepit attingi. Cumque apprehensam contactis ex eadem cum oratione oculis, lacrymis quoque haud minime deciduis infecisset, ori dehinc insertam aliquantisper dentibus cum oratione constringens, mox recuperata sanitate surrexit. Quo gaudio atque miraculo non solum ipsa suique, verum etiam civitas maxima Lugdunensium, exultatione mira relevata atque lætata est.
Ægros curat, etiam absentes scripto, et oleo benedicto, et per suos.
Cum ergo fama vitaque viri virtutum relatione succresceret, tanta miserorum acervatim cæpit in Monasterium turba concurrere, ut sæcularium, imo tribulantium multitudo, pene catervis videretur monachorum numerosior. Interea dum inibi mox nonnulli, alii etiam post bidui triduique, quidam vero post mensibus commoda votiva percipiunt, Dei Sanctus manum ad salutare compendium mittens, fatigationem miseris auferebat. Dabat ergo supplicibus atque sospitibus deportanda illigandaque infirmis, cum sancti olei quantitate, contraria larvis atque miseriis scripta mandata. Quæ ita cooperante fide porrigebant in provinciis longe positis medicinam, ut illi quoque obtinerent qui ejus in Monasterio præsentabantur adspectui.
12 Neque solus beatissimus Pater in cenobio, sed et Presbyteri, multique inibi fratres, potiebantur clarissima virtute meritorum. Et zeli ambitione cessante, illis potius quam sibi, Dei homo medendi delegabat officium. Et hoc studebat omnimodis, ut unusquisque illi rei vel studio in Monasterio deserviret, in quo eum dono Spiritus sancti pollere eminentius perspexit: atque ideo mansuetum ac lenem illi ordinabat officio vel loco famulari, ubi mansuetudinis ac patientiæ bonum nullatenus inquietudo decoloraret alterius. Rursumque superbiæ forsan aut vanitatis vitio notatos, non patiebatur esse sepositos; ne judicio virosæ ac propriæ elationis inflati, altius graviusque corruerent cum culpas ac vitia sua non agnovissent, in medium crebrius increpati. Si quos sane, ut sese habet natura fragilitatis humanæ, edacis tristitiæ morsibus interea noverat sauciari, illis quoque inopinantibus ita spiritaliter ex industria blandus superveniebat ac lætus, et sancto dulcique fovebat alloquio, ut deterso tristitiæ perniciosissimo viru, quasi quadam salutaris olei perunctione, exasperata sanaretur austeritas. Dissolutioribus vero ac levioribus acriorem se severiormque semper exhibitit. Presbyteris quoque ipsis, quorum officio constrictus sæpe ab Episcopis, humilitatis causa, ut diximus, noluit implicari, ita semper ob ministerium sacrificii salutaris quodam remotionis opere, conscientiæ puræ tribuit facultatem, ut illo cuique pro delicto mordaciter forsitan quippiam, ut assolet, succensenti, illi vero dum reatum culpamque ignorarent, absque notitia vel participatione alieni reatus, corpus Dominicum traderent ab altari, ut nec se conscii plecterent communione delicti, nec alterum severitate paterna, ante emendationem forsitan sacramentorum indultu subtraxisse viderentur in aliquo.
Apparent ei SS. Petrus, Paulus, Andreas: eorum isthuc allatæ reliquiæ.
Hic namque fuit, imo est apnd Christum beatissimus homo, ex cujus ore (Deum testor) numquam processit obloquium; cujus aures numquam polluit mali loqui oris ferale contagium. Tantum namque detestabatur hoc vitium, imo flagitium, quantum quis lethiferi anguis non solum venenum metuit, verum etiam occursus ipsius vitat atque conspectus.
14 In tantum mens ipsius abstrusis vitiis pura pollebat, ut etiam beatissimorum Christi Apostolorum Petri et Pauli, Sanctique Andreæ, adæque Apostolici conspicuique viri Martini Episcopi, et coloquio fuerit et visu potitus. Quodam namque tempore, antequam ipsi administrationis onus incumberet, diebus æstivis ultra Monasterium juxta semitam, qua Gebennam usque transcenditur, sub arbore solito quiescenti, subito tres se per soporem adventantes offerunt viri. Quorum cum post orationem et pacem, novitatem vultus habitusque contemplaretur attonitus, interrogat quoque quinam ipsi venerabiles essent, quorum benedici meruisset adventu. Tum unus, Ego, ait, Petrus; ast hic germanus meus Andreas, et iste frater noster est Paulus. At ille confestim in spiritu ad eorum vestigia provolutus: Et quid est, inquit, Domini, quod vos in hæc rura cerno silvestria, quos in magnis urbibus Romae ac Patras post sanctum martyrium legimus corpore contineri? Verum est, inquiunt, et illic quidem, ut asseris, sumus: et hic quoque nunc habitaturi venimus. Et in hæc verba visio finivit et somnus.
15 Cumque confricata facie torporem somni depulisset ex vultu, conspicatur eminus duos, qui ante biennium circiter decesserant, fratres eo adventare calle, quo sanctos Apostolos per visionem conspexerat advenisse. Et prosiliens illico in occursum, consalutatos quoque ex more, consulit, unde dilectissimi fratres post tam diuturnum commeatum ad cenobium repedarent. Nos, inquiunt, inter alia ad Urbem usque progressi, obtentis quoque Sanctorum patrociniis sub trina Martyrum sera quidem, sed fida intercessione, rèvertimur. Dominorum namque Apostolorum Petri et Pauli atque Andreæ ditati reliquiis, ad caulas repedamus antiquas. In loco igitur, ut moris est, illis subsistentibus subsistentibus currens Eugendus sanctus ad Monasterium, ipse Patri ac fratribus adventantium Sanctorum efficitur nuntius, qui fuit paulo ante contemplator in visione. Prosiliunt confestim obviam, et consalutatis fratribus, deosculatisque reliquiarum vasculis, cum tripudio et exultatione atque psalmi sono exhibitis, inclusis quoque sub altari, patrocinantur nunc exorantibus indefessa virtute, quorum laudes ac merita nequeunt localiter coerceri.
S. Martinus ei apparet : ejus monachos reducit incolumes.
Ut enim de sancto ac beatissimo viro Martino dicamus, cujus mihi quoque vultum ac habitum cum supra dictorum secretissime solebat exponere, parumper vobis referre non pigeat. Quadam namque vice, dum diros metunt ac vicinos Alemannorum incursus, qui inopinatis viantibus, non congressione in cominus, sed ritu superventuque solerent irruere bestiali; ad mortem aut suspicionem mortis penitus evitandam, quæ crebro timoris jaculo toties interimit, quoties timetur, e limite Tyrrheni maris potius, quam de vicinis Heriensium locis coctile decernunt petere sal. Sed hoc totum ut fieret, et consilium et ordinatio beati viri persuaserat. Cumque emenso bimestri tempore, nullum darent proprii adventus indicium, vertitur in Sanctum imputatio fratrum, quod aliis e vicino, quod timuerant, sospitibus jam reversis, non tam destinatis fratribus exilium, quam peregrinam propria persuasione dedisset.
17 Ille vero incertus de reatu, quia ipsos ancipiti abstraxisset eventu, metuens tamen saltem indebite increpari, misericordiam Christi pro salute eorum diebus singulis exorabat ac noctibus. Cumque post lacrymas fessus, fuisset soporatus in lectulo, ita claritate subita vallatur in grabato, ut se plus luce cerneret circumfusum, quam si purissimi solis illustraretur allapsu. Illico juxta lectulum Beatissimus Martinus assistens, consalutatum quoque, qualiter valeret, interrogat. At ille: Bene, inquit, agerem, si de salute fratrum, quos, ut increpor, exules feci, non haberer incertus. At ille: Non meministi, ait, quia euntes mihi eos, id est, Martino, in oratione proprie commendasti? hac namque nocte in Pontianensi parochia manent: crastina vero unus ex ipsis isthuc veniet, suspicionem cunctis ablaturus, ad mansum. Expergefactus igitur Christi homo, tamquam memoratos fratres cunctis visibiliter assignaret, ita diem et horam prædixit adventus, ut ipse Sanctus Dei nuntiaverat, vel ipsi continuo sunt regressi.
Monasterium ejus conflagrat, oleo S. Martini illæso.
Nam et hoc, quod insequens sum relaturus, licet nullus ambigat Beatissimi Martini mirabilibus applicari, tamen ignoro, quis tam ignærus ac brutus sit, ut non illic specialius noverit virtutum dona clarescere, ubi per unitatem fidei familiarius concordans residere dignoscitur gratia meritorum. Permisit namque Dominus nocte quadam in secretario antedictum sanctumque Martinum tentari quidem incendio, sed probari. Sic igitur et Condatescense monasterium exustum quondam et flammis, sed tamen Martini oleum nullo flammarum est voratum incendio. Quod etiam Beatus Eugendus tanta patientia atque æquanimitate suscepit, ut mox illi divina providentia non solum ad victum sive vestitum duplicia pro simplo reddiderit, verum etiam tabernacula ipsa multo utilius, congruentiusque, quam fuerant, in usus pristinos restaurarit.
Vice igitur quadam, imminente vespera, omne illud, ut dixi, monasterium, quia erat ex lignis fabrefactum antiquitus, et non solum contignatis indiscretisque cellulis, verum etiam pulchre fuerat cenaculis geminatum, ita subito redactum est in favillam, ut mane non solum nihil resideret ex ædificiis, verum etiam celeritate arentis pabuli, ignis ipse pene totus redderetur extinctus.
19 Cumque fratres illi, prout quisque sarculum securimve posuerat, ferrum revera quod solum exuri nequiverat, prunis ventilatis inquirerent; ecce Antidiolus sanctus Presbyter prospexit ampullam cum oleo Beati Martini, quæ salutis gratia, ad lectuli sui capitium dependebat, plenam, clausamque, ut fuerat, post vasta incendia, postque cenaculorum desuper ruentium ardentiumque ruinas, ita integram ac stabilitam inter fumantes ignium residere favillas, ut tres quondam pueros roscidis refrigeriis legimus in camino Persico claruisse. Quæ etiam ampulla cum oleo ipso ad virtutum testimonium usque hodie in eodem monasterio reservatur. Unde non amplius sub Eugendo Sancto, incendiali arbitror casui licuisse, quam, ut dixi, Beatissimo quondam cessisse Martino; vel postmodum Condatescenses monachos cum oleo virtuteque Martini reminiscimur evasisse.
Occulta et futura cognoscit, aperit.
Nam præter ista, quæ ob meritorum virtutumque testimonium pauca perstrinximus, tam præcipua extant, quæ puritate spiritus, divina illuminatione, præscivit, ut in corpore positus, jam quodammodo cum supernis Virtutibus clarescere putaretur; adeo ut vice quadam venerabilem virum Valentinum, ejusdem monasterii Diaconum, commoneret secretius, dicens: Constat te, carissime frater, intra hos viginti circiter dies ex hoc sæculo ad præparata præmia migraturum: et ideo quamlibet exutus peccatorum nexibus, paratus ad Dominum eas; moneo tamen, ut te ita circa clausulam vitæ, dum tempus suppetit, profectuum collatione ditifices, quo possis digna, ut vidi, acceptabiliorque hostia ex ara Christi assumi. Hac namque nocte vestitum te niveis linteis a sanctis Patribus vidi cum psalmi sono in altari oratorii hujus imponi. Igitur licet meritum qualitatemque tuæ assumptionis agnoscas; suadeo tamen, ut tibi interim addas, quod possis illic felicitate perpetua possidere. Cumque sermocinationem cum alacritatis lacrymis et oratione complessent, post decem circiter dies febricula levi correptus est, paulatimque inæqualitate vexatus, cursum vitæ præsentis explicuit. Ceterum ex cujuslibet superventu personæ, ita per odoris fragrantiam, fœtorisque afflatum, meritorum insignia dignoscebat, ut præsciret illico, cui quisque virtuti vel vitio subjaceret. Nam et adventus fratrum, et sæcularium expectantium fidem prius sæpe prædixit, quam ulla adventantis præsentia fratribus monstraretur.
Ejus humilitas, læta gravitas, pietas.
Ita tamen magnis eximiisque bonis exuberans, numquam se meliorem eminentioremque altero vel leviter judicavit: sed pietate refertus, non quid interim esset, sed quam longe a perfectione adhuc esset, quasi cunctis abjectior et infimus perpensabat. Habebat autem, nimirum habitatore illustrante, magnam et in vultu lætitiam. Nam sicut tristem illum nemo umquam vidit, ita ridentem nemo adspexit. Non illi Beatorum Antonii atque Martini gesta aut mores labebantur
labebantur unquam ex animo. Numquam iste, ut de Antonio refertur, aut ira subito patientiam rupit, aut humilitatem erexit in gloriam: numquam laudatus ac beatificatus, inflatus est: numquam vituperatus, fractus est aut tristatus. Tantum namque lectione reficiebatur, ut cum lectitaretur ad mensam, sæpissime futurorum victus affectu, velut in extasi positus obliviscebatur appositorum. Nam præ gaudio attonitus, peregrinationem præsentis vitæ despiciens, municipatum suspirabat in cælestibus præparatum. Iste namque illic post priscis Patribus legendi proprie invexit industriam.
Fratres, præcipue senes et ægros sollicite curat: proprietatem eliminat.
Iste etiam, refutato Archimandritarum more, utilius omnes univit in medium. Destructis namque mansionum ædiculis, uno cunctos secum xenodochio quiescere fecit: ut quos causa unitæ refectionis una claudebat ædicula, discretis quoque lectulis una ambiret et mansio. Cui tamen lumen diei, sicut in oratorio indeficiens noctibus præbebatur. Iste, inquam, Abbas sanctus nec mensulam suam, ut facere quosdam nuper audivi, nec victum umquam exceptavit a fratribus: omnibus omnino omnia erant. Non ille umquam imperio docuit, quod exemplo antea aut opere non complevit. Infirmis semper aut valde senibus clementissime obsequi fecit, adjiciens quoque, ut ipsis illi e fratribus in necessitate servirent, quos ægrotipotissimum prælegissent: et non solum faciebat alimenta convenientia ministrari, verum etiam propter laborem infirmitatis, donec sanitas suppeteret, præstitit sequestratim reficere vel manere.
23 Nam et sæculi hominibus absque personali acceptancee se præbuit. Pauperibus vero adæque ut divitibus osculum convictumque præstitit atque confesum, omni cautela juxta Patrum regulam servans, ne se conspectui adventantium laicorum vel propinquorum faltem injussus monachus præsentaret. Si quid vero quicumque fuit a proximis fortassis oblatum, confestim hoc Abbati aut Oeconomo deferens, nihil exinde absque paterno præsumpsit imperio. Cellam, armarium, arcellamve nullus illic omnino habuit unquam: nulla cuique de necessitate exigua proprietatis operandi dabatur occasio: nam usque ad acum ipsam, lanasque netas etiam suendi consuendique cuncta præbebantur in medium; dummodo subtilissima fratribus deviandi eximeretur occasio. Inter hæc autem omnia omnibus proprietatis causa solum legere licuit aut orare, Ceterum novit vestra fraternitas cuncta quæ dico, numquam in cænobio declinandi causas deesse maximas, ubi non propelluntur etiam minimæ.
24 Et quia sermo attulit, ut de institutione Patrum per imitationem Beati Eugendi aliqua tangeremus juxta promissum, quod memet prædixi tertio opusculo servaturum,prout memoriæ,Christo inspirante, suggeritur, abrenuntiantium exordia primitus intimamus. Sic namque quod non omnino illa, quæ quondam sanctus ac præcipuus Basilius, Cappadociæ urbis Antistes, vel ea, quæ sanctorum Lirinensium Patres, Sanctus quoque Pachomius Syrorum priscus Abba; sive illa, quæ recentior venerabilis edidit Cassianus, fastidiosa præsumptione calcemus: sed ea quotidie lectitantes, ista quo qualitate loci et instantia laboris invicta potius quam Orientalium perficere affectamus: quia proculdubio efficacius hæc faciliusque natura vel infirmitas exequitur Gallicana.
Eugendi obitus.
Igitur quia oratiuncula hæc nostra, instar gubernatoris trepidantis, institutionis pelagus contemplata, circumspiciens undique portum silentii gaudet attingere, paullulum circa transitum gesta beatissimi viri referam. Cum enim ultra sexagenariam ætatem sex fere mensibus prædictus Pater inæqualitate corporea laboraret, sic tamen quod numquam canonico usque ad horam defuisset cursu, nec bis in die fesso corpusculo coactus fuit aliquid impertiri, vocato uno ad se de fratribus, cui cum libertate peculiari olim etiam perungendi infirmos opus injunxerat, secretissime quoque sibi pectusculum petiit, ut moris est, perungi. Cumque transacta nocte de nocturna quoque quiete a nobis percontaretur diluculo, in lacrymas ac singultum erumpens, Parcat, ait, vobis omnipotens Deus, qui me tanta inæqualitate constrictum, non permittitis corporeis vinculis jam resolvi. At cum trepidi inter profluas lacrymas convulsis quoque in corde singultibus, sileremus; Domini mei, inquit. Abbates Romanus Lupicinus propriis humeris feretrum ante hunc lectulum exhibitentes, me quoque deosculatum compositumque elevantes, deferendum immiserunt gestatorio. Cumque elevatum in oratorium introferent, concurrentibus vobis in ostio violenter excussus, in hoc sum a vobis lectulo reportatus. Et ideo rogo, si quid seni, si quid vero paternæ pietati præstatis, ne me isthic retinere diutius, sed tandem transire permittatis ad Patres. Oro ergo vos omnes et obsecro filioli, ut accepta ac tradita Patrum in omnibus inviolabiliter instituta, ad gaudium meum, Sanctorumque omnium ac vestrum, ad palmam victoriæ perducatis.
26 Igitur cum verba inter lamenta nostra complesset, quinto admodum die huic ipsi lectulo semet imponens, subito tamquam dormiens visus, spiritum exhalavit. Cujus sanctum ac beatum corpusculum, inter catervas filiorum ac fratrum, posteritatis quoque deserviente famulatu, venerabiliter est in Christi nomine consepultum.
27 His interim fidei fervorisque vestri sitim, o sanctissimi, exatiatis tantisper desideriis, reficite fratres. At si animos vestros, spreta dudum philosophia, rusticana quoque garrulitas exatiare non quiverit; instituta quoque quæ de formatione Monasterii nostri Agaunensis cænobii, sancto Marino Presbytero, insulæ Lirinensis Abbate, compellente digessimus, desideria vestra tam pro institutionis insignibus, quam pro jubentis auctoritate, Christo opitulante, luculenter explebunt.
✠