Sancti Clari Abbatis Monasterii S. Marcelli, natalem hoc die refert Joannes Molanus in Addit. ad Usuardum, Hugo Menardus, Arnoldus Wion, Philippus Ferrarius, aliique. Meminit ejus et Trithemius lib. 3, de viris illustribus Ordinis S. Benedictic. 246. Ejus vitam edidit Gallice Renatus Benedictus, Latine ex antiquis MSS. codicibus Laurentius Surius, quam non paucis locis emendavimus ex variis lectionibus a Petro Francisco Chiffletio nostro submissis.
Clarus a puero sanctus, precibus tempestatem sedat.
Vitam vel actus Beati Clari Presbyteri et Abbatis scripturus, Dei gratiam imploro, ut qui illi dedit bene et sancte vivere, mihi quoque tribuat ostium sermonis, et illius laudabilia gesta inculpabiliter scribere.
Hic a puero indiciis munerum clarus, in Dei omnipotentis gratia profecit adeo, ut precibus suis a Domino obtineret, quæ Spiritus sancti donum petenda esse persuaderet. Accidit quippe ut puer matrem orbatam marito haberet, quæ devote ad memorias sanctorum Martyrum apud Viennam subinde orandi gratia occurrebat: cum qua pedissequus Clarus venire solebat. Habitabat autem eadem femina in vico, qui Bellicampus dicitur.
2 Hanc cum pro more quadam die ad orationem Clarus sequeretur, venerunt ad sanctissimum cænobium ultra Rhodanum: ubi tunc temporis ossa Beatissimi Ferreoli Martyris quiescebant. Cumque ibi mulier cum Claro suo puero in compunctione posita, longiores horas protraxisset, jamque vespere ad hospitium suum reverti cuperet, Rhodanus agitantibus ventis in undas periculosissime assurgere cæpit. Jam mater cum Claro puero navim intraverat: desperatisque nautis, pene undis submersa navi, Clarus puer extensis manibus contra ecclesiam beati Martyris Ferreoli lacrymis fusis exclamasse dicitur: Deus pro cujus nomine Martyr Ferreolus mortem suscepit, subveni nobis in periculo positis: mox Rhodanus blandior redditus, navim brevi impulsu ad littora sua transposuit. De periculo erepti, mirantes pueri fidem, Deo gratias reddiderunt.
Varia Viennæ Monasteriæ.
Erat tunc temporis vir strenuus et Deo placitus, Viennensis Ecclesiæ Pontifex Cadoldus. Monasteria tam virorum quam sanctimonialium, sub sancta professione viventium pia districtione, tam in civitate quam extra muros civitatis, hæc præcipua erant quæ regebat. Grinianensium cænobia, a sanctis Pontificibus urbis fundata, in quorum maximo ossa beatissimi Ferreoli Martyris condita venerabantur. Sanctimonialium beatæ virginis Columbæ, triginta monachas habens. Nam Grinianensium loca quadringentos monachos alebant. Porro Sancti Petri Monasterium ad Australem partem urbis situm, quingentos pene monachos continebat: Sanctorum Gervasii et Protasii venerabilis memoria, quinquaginta. Similiter S. Joannis Baptistæ Monasterium, quinquaginta. Similiter Sancti Vincentii Martyris, quinquaginta. Sancti quoque Marcelli Martyris cænobium, triginta. Sanctæ Blandinæ viduarum sanctimonialium locus, vigintiquinque. Sancti Andreæ infra mænia urbis, centum. Iterum aliud S. Andreæ, centum. Sancti Nicetii, ejus urbis gloriosi Episcopi, quadraginta. Sancti Martini cænobium, centum quinqaginta monachos, sub districtione regulari viventes, adunatos tenebat. Porro in domo majori sanctorum Martyrum Apostolicam vitam tenentes, in unumque viventes, plurimi Clerici erant, ita ut turmis dispositis mysteria peragerent. Apud Sanctum Severum quoque cætus Clericorum venerabilis. Alia quoque venerabilia Sanctorum in unum conversantium habitacula ad sexaginta, sub cura Pontificis degentia, in Viennensi diæcesi satis ordinabiliter sita erant. Sic tunc temporis ad gloriam omnipotentis Dei, Viennensis Ecclesia florebat.
Fit monachus, post Abbas: varios miraculose sanat.
Tam pia igitur loca mater Clari pueri, sollicita quæ Dei sunt, frequentius visitabat. Claro autem puero cænobio sanctorum Monachorum apud memoriam Beati Ferreoli Martyris tradito, ipsa novissimum diem apud Sanctam Blandinam clausit. Clarus itaque puer sanete in Monasterio nutritus, eo profecit, ut sibi Monasterium viduarum ad custodiendum postmodum crederetur. Abbas factus in Monasterio Sancti Marcelli
EX MSS. Marcelli a sancto Pontifice urbis, Clarus nomine, clarus virtutibus, clarus omnis religionis obsequio, strenus omni actione sua, curam sibi impositam per Dei gratiam sollicite administrabat.
5 Contigit autem, ut mater monasterii febribus ad mortem gravaretur. Clarus igitur ad lectum decumbentis cum fide accessit: utque manum febricitantis tetigit, secrete secum orans in conspectu Sanctimonialium, sanata mulier a lecto surrexit, et cum ceteris ecclesiam ingressa, hymnorum laudes Deo exhibitit.
6 Quidam frater etiam infirmitate gravi viscerum depressus, a patre Claro oleo sancto perunctus, sanitati restitutus est. Factum est, dum quodam tempore ad villam cum Monachis iret, ut quidam totus ulceribus plenus, obviam ei fieret. Tunc Clarus imperavit cuidam Monacho: Vade frater, misellum istum lava in fluviolo prope currente. Illico ille obediens, ut aqua miserum tinxit (mirabile dictu) fons vulnerum penitus clausus, cutem integram, videntibus omnibus, esse monstravit. Eumdem ipsum janitorem monasterii postmodum multi viderunt.
Alia Clari miracula.
Forte vir Dei in grandinatam Fratrum vineam devenit. Vocato custode, quæsivit, si racemi ad usum vini necessarii aliqui remansissent: sed cum vix pauci essent inventi, prostratus in terra, noctem ibi fecit. In crastinum, quod vix credi poest, ita dependens vinea racemis suis onusta paruit, ut nullo modo, quod grandine percussa fuerit, indicium dare posset.
8 Item quodam tempore cum fratres piscatum issent, et ipse prope ripam staret, incautius quidam retia admovens in aquam ruit. Rhodanus tunc forte ripas suas impleverat: Fratres de periculo cadentis nimium pavidi erant. Clarus plena fide, ut signum crucis conura fecit, mox a periculo exemptus est, quem aqua trahebat, et ad partem illam in qua Clarus cum fratribus stabat, devenit. Læti omnes, Misericordias Domini decantare cœperunt. Sed ut lætiores etiam post tantum munus fierent, ingentem piscem ad littus tractum habere ad sui subsidium meruerunt.
9 Erat ei consuetudo, nocte orationis causa deambulare per castrum, ubi cœnobium Sanctæ Blandinæ situm est, et diabolus humana specie assumpta, stupendæ altitudinis, flammantibus oculis ei se obvium tulit, quid ibi ageret, inquirens. Clarus perfectus in fide, cognoscens inimici fraudes, impavidus stetit, et, quis ipse esset, quæsivit. Tunc diabolus, Missus sum ad hoc, ut te ex isto loco expellam, quia jam diu est, quod in potestate nostra locus iste esset, nisi tu obstitisses. Clarus divina virtute fretus, Vade Satan, ait: Obstitit tibi Christus, cujus est terra et plenitudo ejus. Cum grandi igitur sono, ita ut totum castrum videretur esse concussum, diabolus abscessit: arreptamque unam famularum, quæ pro foribus monasterii deserviebat, vexare cœpit. Clarus ibi accurrit, injectis in os puellæ digitis, spiritum malignum effugavit. Sicque sana reddita ancillis Dei lætiam fecit. Multa sunt quæ per ipsum Christus in Ecclesia Viennensi operatus est.
Cum instaret tempus dormitionis ejus, et hoc ei a Domino revelatum esset, quadam die in hortis Fratrum ægrotus sedit: vocatisque ad se Fratribus, eos alloqui spiritualiter ac dulciter cœpit, dicens: Fratres mei, secundum Apostoli dictum, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei: quid mihi a Domino revelatum sit, non tacebo. Sex Episcopos ista nostra civitas sub pace temporis Christi Ecclesiam gubernantes habebit. Postquam illi dormierint, sub septimo Episcopo gravissima persecutio Paganorum erit, et ista civitas justo Dei judicio illis ad disperdendum tradetur. Monachi et habitatores terræ istius, partim occidentur, partim fugabuntur incensis sacris domibus, vastatis omnibus, et pene in desolationem redactis. Nunc ergo, Fratres, Dei judicium metuentes, curam agentes vestri, vigilanter intendite, ut cum dies tribulationis venerint, paratiores ad tolerandum, si qui reperti fueritis, inveniamini. Corpus meum in ecclesia beatissimæ Martyris Blandinæ et sociorum ejus humate. Hæc audierunt fratres qui tum præsentes aderant. Quod postea rei eventus demonstravit, quando a Wandalis et a Saracenis non tantum Viennensis, sed longe lateque aliæ provinciæ vastatæ sunt.
S. Clari obitus.
Cum jam decumberet, tertia die antequam clara anima ejus corpus corruptibile desereret, cum semper in laudibus Dei perseveraret, videt circa crepusculum diei aperiri celum, et immensum exercitum candidissimi et nivei coloris supra cellam, ubi jacebat, descendere: quem exercitum miræ pulchritudinis et splendoris juvenis præcedebat. Quod cum Clarus irreverberatis oculis læto vultu inspiceret, virgo beatissima Blandina, ab eo cognita, consolari eum cœpit, et ut tantum exercitum sequeretur, hortai:. Cumque ipse voto et desideriis annueret, ab illa audivit: Tertia die, hora quinta, Sanctus Marcellus et ego ad te venientes, te nobiscum ad felicia regna ducemus: et ne hostis tibi nocere possit, totus iste exercitus Dei, quem vides, tecum erit. Sic visione abscedente, beatus vir a Fratribus in ecclesiam portatus, cilicioque superextentus, quamdiu supervixit, a Dei laudibus non cessavit.
12 Appropinquante hora exitus sui, psalterium idem decantare cœpit. Ut ergo fratres, finitis psalmis, dixerunt: Omnis spiritus laudet Dominum, cum luce odor ineffabilis totam cellam, ubi Sanctus Dei jacebat, replevit: sique beata anima carne soluta, migravit ad Dominum. Mansit autem idem odor usque ad locum sepulchri. Quo cum ferretur quidam paralysi dissolutus, admotus feretro beati viri, in conspectu omnium illico sanatus est. Sepultus autem est in ecclesia beatæ Martyris Blandinæ, sanctorumque Martyrum quadraginta octo, ante altare, ubi miraculis clarus diu jacuit. Obitus autem ejus agitur Kalendis Januariis.
✠