Martyre Romæ.
Kalendis Januariis sanguinem pro Christi gloria fudit Almachius sive Telemachus; de quo Martyrologium Romanum: Romæ S. Almachii Martyris, qui jubente Alipio Urbis Præfecto, cum diceret: Hodie Octavæ Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum et a sacrificiis pollutis; a gladiatoribus occisus est. Eadem cetera fere omnia habent Martyrologia, addit Beda, et Petrus de Natalibus lib. 2, cap. 3, hac de causa captum et a gladiatoribus occisum. Vetus Martyrologium Romanum: Romæ S. Almachii decollati sub Alippio Urbis Præfecto. ms. Martyrologium S. Hieronymi: Natalis Coronæ, qui jubente Asclepio Urbis Præfecto cum diceret: Hodie Octavæ Dei cæli sunt, cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis, a gladiatoribus hac de causa occisus est.
2 Rem gestam ita narrat Theodoretus lib. 5 historiæ Ecclesiasticæ, cap. 26. Honorius Europae potitus imperio, pugnas gladiatorias, quæ Romæ olim fieri consueverant, tali inductus occasione sustulit. Telemachus quidam vitam excolens monasticam, profectus ex Oriente, hac de causa Romam contendit. Ac dum sceleratum illud edebatur spectaculum, in stadium ipse ingreditur, atque ad gladiatores descendens, mutuam inter eos dimicationem sedare nititur. Itaque crudelis cædis spectatores accensi iracundia, et a dæmone, qui ex illa sanguinis effusione voluptatem capiebat, ad furorem impulsi, pacis auctorem lapidibus obruerunt. Qua re cognita Imperator admirabilis Telemachum in Martyrum invictorum numerum adscripsit; crudele autem illud spectaculi genus penitus sustulit. Hæc Theodoretus. Videtur igitur a spectatoribus, forte et gladiatoribus, lapidibus primum appetitus sanctus Martyr, deinde jussu Præfecti ad sedandum populi tumultum comprehensus, moxque inaudita causa gladiatoribus iterum traditus trucidandus.
3 Petrus Galesinius et Philippus Ferrarius hæc ad Diocletiani tempora revocant, quod non existiment sub religiosissimo Principe Honorio Urbis Præfecturam homini ethnico creditam. Sed quot post quoque magnis muneribus functi ethnici ac hæretici? Negant cultum idolorum tum viguisse. Non erat ita tamen penitus extinctus, ut non ludi profano more adhuc fierent.
4 Alipium vero hunc (qui aliis Asclepius, Asclippius; Palladio, Galesinio, et Ferrario Alypius, Adoni Alippius, Bellino et Maurolyco Olympius) censet Baronius Faltonium Probum Alipium Q. Clodii Hermogeniani fratrem fuisse, qui post Ægypti Præfecturam gerens Joannis Anachoretæ congressu ad meliorem frugem videtur revocatus, ut ex historiæ Lausiacæ cap. 23 patet: ideoque sub Theodosio potius quam Honorio hæc gesta censet Baronius.
✠