Latinorum Martio Nisan fere respondebat Hebræorum, de quo per Moysen edixit Dominus. Mensis iste vobis initium mensium primus erit in mensibus anni: in monimentum quidem Israelitis Ægyptiacæ servitutis solutæ, toti vero generi humano in figuram et pignus redemptionis nostrae, Agni immaculati morte sanciendæ. Exin anno sacro initium dedit mensis iste: quod idem in suo anno observari vobuit Urbis Romanæ Conditor Romulus, ex alia fortassis, et qualis Astrologos moverit, caussa; sed multo leviori: uti nihil ad celebranda hoc mense mysteria profani habebant gentilium ritus. Diverso quidem post hæc ordine menses antiquis etiam processere temporibus, sive in Judaica sive in Romana Republica: utrobique tamen relietus est huic mensi honor, qui anni principio conveniebat; ut Judæi perpetuo suum Pascha mense Nisan celebrarent: Romani Kalendis ipsis munera ferrent matronis, famulis cænas appararent opiparas, et liberam togam darent filiis pueritiæ annos cum prætexta egressis. Quid autem in Republica Christiana? Pascha nostrum immolatus est Christus Martio mense, et suo sacravit sanguine, quem funestum Romanis et Parricidii nomine infamem confixus in curia Cæsar effeccrat, tam falso nomine Summus Pontifex, quam vere id Christum Crucifixum decebat. Huc adde cælestium donorum copiam, quam hoc mense vel in Deiparam Virginem Spiritus sanctus obumbratione virtutis suæ, vel in Ecclesiam carissimam sponsam sponsus moriens sanguinis sui irroratione effudisse recolitur: adde Dominicæ cænæ fercula fidelibus famulis omnis suavitatis saporem præbentia: adde candidam gratiæ baptismalis stolam, libertatis filiorum Dei insigne, hoc tempore dari catechumenis solitam. De laurea porrò nihil attinet dicere, quamvis eam Martiis Kalendis Romani innovare consuessent in Palatio, in Curiis, in Flaminum ædibus, in Fascibus Magistratæm; nam triumphales Martyrum laureas nullo non anni die Ecclesia renovat, novorum identidem commemoratione certaminum, que pergimus tertia operis hujus parte recensere; iisque ex invictorum pugilum sanguine purpuratis aliorum hoc mense Sanctorum admiscere decora, caritatis auro rutilantia: ut ex his contexta Ecclesiæ vestis multifariam splendeat, et belli ac pacis ornamentis insignis, appareat coram cælesti Lege gloriosior sponsa. Quod ut legentibus prodesse optamus ad fructum exempli, sic nobis scribentibus ad prosequendum opus inceptum, vires eosdem cupimus impetrare a Sanctis: quorum Acta vel e tenebris primi efferimus, vel prolata ab aliis notis commentariisque opportunis laboriose illustramus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.