Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak VII · Svezak VII

Dodatak uz 5. ožujka

AD V MARTII

DE S. KIERANO SAGIRIENSI Pagina 389 paragraphi 2 num. 9 et 10 hæc substituantur.

Annos viginti Romæ commoratum Kieranum habent Acta: neque hoc evit S. Kennani Vita ab Usserio ad annum 430 citata et ad xxiv Novemberis referenda: quia cum hic Sanctus fuerit Leogarii Regis ex fratre pronepos, evidens est, Regem cui in sua pueritia obses erat traditus, non fuisse ipsum Leogarium, mortuum anno CCCCLXII; see filium ejus Lugadium, qui ejusdem seculi anno LXXXXII regum adeptus, illud tenuit usque ad sequentis seculi annum VIII. Verum sicut nulla ratio suadet tam diuturnæ peregrinationis moram, cum multo pauciores anni potuerint egregiæ doctrinæ comparandæ sufficere: ita prorsus eam dissuadet S. Patricii ætas, quam summa cum verosimilitudine ostendemus

A demus ultra annum vitæ LXXXIII Christi CCCCLX non esse protrahendam. Multo autem minus cum ea consisitit, quod ab occurrente sibi in Italia Patricio circa annum, ut diximus, CCCCXLVI audivisset Kieranus, quod essent invicem in Hibernia post annos XXX revisuri. Ostendemus porro fallacissimos esse eos numeros ad quos Patricianas prophetias ex suo cerebra adstrinxere antiquorum Actorum interpellatores: et passim non esse fidendum annorum numeris qualibuscumque in Hibernicorum Sanctorum Actis, variis occasionibus demonstrabitur. Nunc dicimus omnino nos arbitrari quod S. Kieranus in Hiberniam redierit circa annum CCCCLV, aut citius, nec diu post fuerit vel a. S. Patricio ibidem visitatus vel ipse ad eum visitandum accesserit. Rediisse autem cum gradu Episcopali, dicentibus id Actis, nec ulla in contrarium ratione obedante, non est cur ire inficias velimus. Redux ea etc.

Fol. 390 ad finem § 2 hoc addantur. Interim Britannis insularibus, corumdem in Aremorica coloni Britones adstipulantur: et quem civem suum Kieranum Hiberni, hospitem Padsovienses Pyranum nuncupatum fuisse dicunt, ipsos se eumdem venerari credunt sub nomine Gerani; ut patet ex lectionibus, quas hoc quinto die in parochiis, quæ Sanctum istum Patronum agnoscunt, recitandas approbavit anno MDCLXV Carolus Vetensis Episcopus, et Veneti Vincentius Dorion impressit. Parochiæ autem istæ in Brevi Episcopali nominantur de Cleguere et de Cleguer, nec non Trivialis ecclesia S. Gerani intra limites Parochiæ de Noyal-Pontivi: et omnes ut festum duplex primæ classis diem v Martii S. Gerano agunt. Quem ab Kierano Pyranoque fidentius distingueremus, si præter nomen, vel corpus vel aliud aliquid haberent Armorici; unde inter eos vixisse aliquem S. Geranum verosimilius fieret: sed cum neque Albertus le Grand inter Sanctos Armoricos eum retulerit, neque ipsi qui Patronum colunt, ea de re quidpiam a suis accepisse majoribus contendant, sed officium sic ut diximus ordinatum acceperint ut in Cornubia Britanniæ majoris Provincia Sanctum suum Geranum obiisse admittant; non audemus esse primi in multiplicandis Sanctis, quos ut nominum differentia exigua non satis distinguit; sic nec eosdem esse satis probat illorum similitudo.

DE S. DRAUSIO EP. SUESSIONENSI.

Pagina 402 col. 2 post numerum 2 adde.

Est hæc Vita contracta, et in Lectiones, quæ ad Matutinum tam in Natali ejus, quam in Translatione recitarentur, divisæ: in quibus hæc in fine sunt adjecta: Quin et pulvis (uti modo experientia comprobatur) ex ejus sepulcro vel reliquiis collectus, atque in potum exceptus, ægros sanitati restituit.

Pag. 403 lin. I post ista verba pagina 2, adde.

Quod nobis auctius submisit Ludovicus Nicque religiosus Cælestinus monasterii Suessionis hoc exordio: Dominis Sanctis et Apostolicis Fratribus Suessionum civitatis conprovincialibus Episcopis Nivoni et Audeberto, Mummoleno, Audeberto, item Audeberto, Clemente etc. Dein lin. 11 Bentrudis legitur.

Ast ultimus tribus lineis privilegii sublatis, ista substitue post custodire. Et ne nos fraternitas Sacerdotum prius privilegium propria deliberatione aut nova adinventione æstimet decrevisse aut indulsisse: cum ad hujus constitutionis normam Sanctorum... Ergo unius conspiratione consensus ita decretum est, ut quidquid prædicto monasterio vel sacratis Deo Virginibus, ibidem sub Evangelica religione viventibus, ab ipsis prædictis illustri viro Ebroino Majore domus, ejusque illustri matrona, eorumque filio Bovone, vel a regio munere, seu ab eorum parentibus vel quibuslibet Christianis in agris et mancipiis ad ministerium, sacris voluminibus vel quibuslibet speciebus quæ ad ornatum divini cultus pertinere noscuntur aut certis rebus collata vel deinceps conferenda sunt; seu quod in altario fuerit collatum aut quodcumque Deo inspirante miserint, præsentis vitæ nostrae temporibus successorumque nostrorum; nullus ibi aliquid Clericorum vel Pontificum... suis usibus usurpare aut minuere præsumat. Et cum Abbatissa ejusdem monasterii de seculo fuerit evocata; quam unanimiter omnis congregatio ancillarum Dei optione regulari elegerint, per se Christo præside sibi Seniorem instituant. Etiam, si opportunum fuerit, tabulas ad altaria benedicendum, aut vasa vel vestes in Dei nomine consecrandum a quocumque spirituali Pontifice petierint; hoc discurrentes geruli licentiam habeant expetendi vel explicandi: et, ut superius continetur, nullam exinde potestatem, neque in rebus neque in ordinandis aut velandis personis (excepto si ipsæ ancillæ Dei unanimiter propria voluntate poposcerint) nos vel Archidiaconus noster successoresque nostri vel quælibet persona habere debeat; aut quodcumque de eodem monasterio, sicut de parochiis aut ceteris monasteriis, audeat separare vel auferre. Et nisi Congregationis ipsius vel Abbatissæ notitia et petitio intercesserit, et pro animæ salute fuerit, non aliter, nulli nostrorum liceat monasterii ipsius adire secreta aut ingredi septa. Nec ullus de virorum sexu, qui infra portas ipsius monasterii admissus fuerit, ut ibi præsumat cibum et potum manducare et bibere, nisi tantum Communionem sanctam. Et si ab eis Pontifex postulatus, illuc pro danda tantum vel juvanda oratione accesserit, ubi juxta Regulam permittit, ibidem cingulum monasterii cum religiosis Sacerdotibus ingrediatur et degat: et peracto divino mysterio continuo absque ullo requisito dono studeat habere regressum. Nec aliis Clericis aut quibuslibet secularibus personis ibidem (ingressione excepta, si pro bona necessitate aut utilitate monasterii ipsius fuerit, aut mens Deo devota petierit, regula tamen in omnibus salva) ullatenus habitare permittimus, sed coram Domino prohibemus. Quia cunctis patet manifesta conditio, quod puellarum monasteria absque frequentia virorum decet et oportet esse reclusa: ut solitaria vita fruentes, de perfecta quiete ac de conservata castitate valeant, Duce Domino, perpetuo exultare; et in supradicta Regula viventes ac sanctarum Virginum victam sectantes, pro statu Ecclesiæ et salute Regis vel patriæ valeant plenius Dominum deprecari. Et si aliquando forsitan, quod non credimus accidendum, ipsæ sanctimoniales de earum religione tepide se conduxerint, secundum supra scriptam sanctam Regulam ab earum Abbatissa debeant corrigi (et doceri) qualiter in omnibus debeant vivere: quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quando aliquid domesticis fidei pro quiete et tranquillitate tribuitur. Quod si quis malignitate aut cupiditate incensus, visus fuerit ea quæ sunt superius comprehensa, temerario spiritu violare, divina ultione prostratus, reatui anathematis subjaceat et infra tribus annis a communione Episcoporum se noverit esse alienum, vel iram cælestis (judicis) incurrat, et cum Juda traditore Domini nostri Jesu Christi se participem esse cognoscat, et tamquam necator pauperum in futurum teneatur obnoxius: et nihilomius hoc privilegium in nullo possit convelli, sed præsente et futuro tempore, D. N. Jesu Christo protegente, incorruptum valeat perdurare. Quam constitutionem nostram ut firmis subsistat vigoribus, manus nostrae subscriptionibus roboratam, perpetuis temporibus valituram, vobis, velut ceteris Episcopis, destinavimus et rogavimus insuper confirmandam stipulatione subjuncta. Actum Augustæ Suessionum sub decimo sexto Kalendas A lendas Julii anno xi regni Domini nostri Clotharii gloriosissimi Regis.

Drausius, ac si peccator, Episcopus, hic privilegio subscripsi.

Post hunc Nivo, Genesius, Audoenus, Bendegarius, Boso, Gausiobertus, Desideratus, Virgilius, Importunus, Emmelius, Burgundo, Abbo, Clemens, Ragnobertus, Ando, Ragnomarus, Concessus, Bendobolus; omnes Episcopi (quamvis hunc suum titulum Desideratus et Virgilius non expresserint ipsi, vel incuria librarii amiserint) et subscripsisse inventiuntur plerique eadem qua Drausius formula, breviori aliqui, novem In Christi nomine incipientes subscriptionem, multi sic concludentes eamdem, consentiens subscripsi. Prolixius solus Audoenus hoc modo, Christo miserante Episcopus, hoc privilegium juxta institutionem canonicam cum pietate subscripsi. Denique extremus omnium Cancellarius vel Notarius Episcopalis, Sigoboldus peccator hoc privilegium scripsi et subscripsi. Singulorum Sedes inquirant alii. D

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.

Svezak VII Kalendar godine