Preskoči na sadržaj
Kršćanska Stvarnost

✠

Acta Sanctorum · Svezak VII · Svezak VII

Dodatak uz 1. ožujka

APPENDIX

Sadržaj (2)
  1. Tomi primi martii.
  2. Ad kalendas martii

Tomi primi martii.

Ad kalendas martii

DE SS. MART. HERMETE, ADRIANO... MASSILLÆ.

Pagina 30 sub finem Commentariaadde: 3 Joannes Bapt. Guesnay Societatis Jesu in Annalibus Ecclesiasticis Provinciæ Massiliënsis ad annum 239 ista habet: Maximino imperante multi sunt Christianorum jugulati greges... Massiliæ sub eo Hermes, Leo, Adrianus pro Christianæ fidei confessione acerbissime cruciati, cum se abduci a pietate Evangelica ad nefaria dæmonum sacra prorsus inficiarentur, datis fortiter pro Christo cervicibus lauream immortalis victoriæ reportantes, supernos ad triumphos evolarunt. Quæ absque ulteriore examine ex Galesinio servatis hujus verbis descripta sunt. Ac dein ista habet: Plures Hermeti socios fuisse Martyres, colligitur ex vetustissimo Martyrologio MS. ut alias Odonis de la Mothe, monachi Benedictini, viri eruditissimi mihique conjunctissimi, litteræ me docuerunt. Quod ego Martyrologium, inquit, Tolosæ vidi, ac habui frequenter ad manum, et vix legibile tenui, et hæc sequentia verbatim sumpsi: Apud Massiliam sanctororum Martyrum Adrianiet Hermetis, Gothei, Felicis, Emunculi, Januarii cum aliis viginti septem. Hæc ibi, quæ omnes in titulo nominatos Martyres confirmant. ac quintum Tolosæ apographum Martyrologii Hieronymiani adservari, non obscure indicant. Idem Guesnaius ad an. 46 de S. Lazaro agens, adducit diploma Benedicti IX Romani Pontificis, de iterata dedicatione reparatæ ecclesiæ S. Victoris Massiliensis, in quo leguntur ista: Produnt testimonia sacrorum voluminum, locum decoratum passionibus sanctorum Martyrum Victoris et sociorum ejus, sed et aliorum specialiter duorum Hermetis et Adriani... quin imo innumerabilium sanctorum Martyrum et Confessorum, sanctarumque Virginum. Hæc ibi. Præfuit Ecclesiæ Benedictus IX ab anno MXXXIII ad MXLII.

✠

Izvornik: Acta Sanctorum. Martius, tomus I, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 27. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.

Svezak VII Kalendar godine