AD AMPLISSIMUM ET ADMODUM REV. DOMINUM AC PATREM NORBERTUM VAN COUWERVEN CELEBER. ECCLESIÆ S. MICHAELIS CANONIC. ORD. PRÆMONST. ANTUERP.
Si non pridem destinatum nobis fuisset, AMPLISSIME ET ADMODUM REVERENDE DOMINE, ut hunc tomum de Sanctorum Vitis præsentaremus Amplitudini Tuæ, quo Tua approbatione et patrocinio munitus, sanctissimi Ordinis Vestri Præsulibus et Canonicis, aliisque piis et eruditis hominibus, commendaretur; poterat id nobis B. EVERMODUS, Raceburgensis ex Vestro Ordine Episcopus, persuadere, cujus primo hujus voluminis die, xvii Februarii, consignatus est natalis, et gesta a nobis ex variis Historicis collecta editaque. Flagitare enimvero sanctus ille vir, quasique suo jure reposcere videbatur, ut quæ de se essent tradita litteris, ea Canonicorum sui instituti Præsidi cuipiam exhiberentur, cujus assensione atque approbatione haberi rata emittique in publicum possent. Cui vero potius, quam ejus loci, ubi, ipse præsente EVERMODO, æternum sanctitatis suæ ac doctrinæ statuit sanctissimus Parens Vester NORBERTUS monumentum, Antuerpiensibus ab infami Tanchelini hæresi revocatis? E primis NORBERTI sociis EVERMODUS fuit ei Cameraci adjunctus, atque ita deinceps pietatis prudentiæque opinione carus; ut a se numquam diutius abesse pateretur: unde fit omnino credibile, huc quoque cum illo venisse, castaque sua ac sancta vitæ norma, et candore amabili, non vestium magis, quam morum ac sermonis insigni sapientia conditi, ad mores civium horum, cujusvis sexus, ordinis, ætatis, corrigendos, magnum attulisse momentum. Illud quoque occurrebat, hunc præcipue ei cætum Canonicorum cordi esse, e quo nuper Magdenburgum, ad Ecclesiam S. MARIÆ, cujus ipse a sancto Patre NORBERTO Præpositus olim fuit constitutus, Ecclesiæ Catholicæ Ordinique Vestro asserendam, missi viri religiosi fuerint: remque eam sua eruditione et pietate peregissent, si tempus miserendi deploratæ illius urbis ac gentis, a justo Numine constitutum, venisset. Neque tamen illis non luculenta laboris sui, aditorumque discriminum merces obtigit, quando tum aliæ Magni Patriarchæ Vestri reliquiæ, tum præsertim cerebrum, illa tot sublimium sanctarumque cogitationum sedes atque officina, huc transmissum: cujus pars una Præmonstratensi Ecclesiæ destinata, alteri Tu thecam pretiosam affabre elaborandam curasti, solenni pompa in publicum proferendam cum opportunum videbitur. Neque eo cælesti cimelio potitam Ecclesiam Vestram arbitramur, quin et Divus Pater NORBERTUS e cælis annuerit, et ipse Beatus assenserit EVERMODUS: quippe cui Sanctus Pater locum sepulturæ suæ commendarat, ut cap. 20 Vitæ ejus narratur, cuique de ea, ut cap. 53, acerba a summæ ædis Canonicis intentata lis est, quæ Lotharii Imp. judicio secundum eum decisa: ut neque nunc videantur nisi eo cælitus adstipulante Patris Reliquiæ inde, vbi eas collocarat, carat, asportari alio, divellique, potuisse. Neque illud quidem non sperandum videfur (modo nostra ille rata ut sint vota, efficiat apud Deum) fore aliquando, ut ex hoc potissimum cœtu Vestro, in quo plurimi doctrina, religione, facundia excellentes viri sunt, assumantur, qui remotas illas Wandalorum ac Polaborum gentes ad legitimum Numinis cultum reducant: apud quas fidem ille orthodoxam ita stabilivit, ut Raceburgi post ipsum per CCCL annos non nisi ex Ordine Vestro Episcopi fuerint, ac Cathedralis Ecclesiæ Canonici.
Poterant sane nobis ista persuadere, ut Tibi potissimum, AMPLISSIME ET ADMODUM REVERENDE DOMINE, exhiberemus hunc tomum, cui Tu, pro ea qua late per Belgium polles sapientiæ opinione, auctoritatem vel sola Tui nominis umbra conciliares, et ad eum pervolvendum quamplurimos invitares. Verum id prius constitutum nobis erat, quam de B. EVERMODO cogitaremus. Injiciebat enim nobis eam mentem primum ipse Sanctus Patriarcha NORBERTUS, dein Tua singularis sapientia atque eruditio, cum summa benignitate conjuncta, atque erga nos, totamque Societatem nostram, benevolentia.
Gloriosus Pontifex et Apostolus NORBERTUS ex illustri Geneppensium Comitum, in Clivia Cisrhenana, (quæ pars est Belgicæ) natus, solus Belgarum Sanctorum, Officio Ecclesiastico in Breviario Romano, per totum orbem Christianum celebratur. Nonne igitur æquum erat, ut quæ de Sanctis scribimus Belgæ, in celebri Belgii urbe, eorum, si non ipsummet, certe Archimandritam aliquem fundati ab eo Ordinis, ac siti in Belgio cœnobii, Patronum adoptaremus, a quo illa ipsa nostra approbarentur scripta, ac ceteris lectitanda traderentur?
Et quia cœnobii Vestri a S. NORBERTO fundati meminimus, illud haudquaquam prætermittendum videtur, quod solemus sæpe animo volvere et jucundis usurpare sermonibus; quidquid de vetustissima Antuerpiensis civitatis antiquitate constat, id præcipue haustum esse e Vitis Sanctorum: ut minime mirum videri debeat; si grati ac pii cives tot templa Sanctis ædificarint atque etiamnum ædificent, tot ad illorum honorem xenodochia, nosocomia, orphanotrophia, gerontocomia extruxerint, eorumdemque Sanctorum solennitates tam splendide ac religiose colant. Paucis exemplis, ac minime ignotis, quæ diximus, liceat nobis confirmare.
Scripta est S. Eligii Episcopi Noviomensis ac Tornacensis Vita circiter annum DCLXXVIII, a S. Audoeno Rothomagensi Episcopo, ei, dum viveret, perfamiliari. Illius Vitæ lib. 2 cap. 3 Antuerpiensium (qui in manu exarato codice, Andoverpenses vocantur, in altero Androverpenses) ita meminit: Præterea Pastoris cura sollicitus lustrabat urbes et municipia circumquaque sibi commissa. Sed Flandrenses atque Andoverpenses, Fresones quoque et Suevi, et barbari quique circa littora maris degentes, quos, velut in extremis remotos, nullus adhuc prædicationis vomer impresserat, primo eum hostili animo et udversa mente susceperunt: postmodum vero, cum paullatim per gratiam Christi his verbum Dei insinuare capisset, pars maxima trucis ac barbari populi, relictis idolis, conversa est ad verum Deum, Christoque subjecta. Sieque demum factum est, ut quasi cælitus lumen oslensum, aut radius quidam Solis erumpens, totam partis illius barbariem illustraret. Nam et ipsi, qui eum primo ut ferocissimæ bestiæ discerpere cupierant, postmodum attendentes ejus bonitatem ac mansuetudinem, imitatores ejus fieri cupiebant. Ac ne quis hæc ad Antuerpienses minime attinere existimet, caput 8 ita orditur idem sanctus scriptor: Multum præterea in Flandris laboravit, jugi instantia Andoverpis pugnavit, multosque erroneos Suevos convertit: fana nonnulla Christi clypeo protectus cum Apostolica auctoritate dextruxit: idololatriam quoque diversi generis, ubicumque invenit, funditus subruit.
Æqualis SS. Eligii et Audoeni fuit S. Amandus Trajectensis Episcopus, qui et ipse Antuerpiam excoluit, ecclesiamque ea in urbe, ut mox dicemus, construxit. Mentio fit Antuerpiæ atque illius ecclesiæ in Sancti quoque Willebrordi Ultrajectensis Episcopi Vita, qui fere x1 post S. Amandi obitum annis in Belgium ex Anglia venit. Ita ergo in hujus Vita scribit Theofridus Abbas Epternacensis: Item Rohingus, vir magnarum opum, legitima testamenti confirmatione delegavit ei ecclesiam in Antuerpo castello sitam, super fluvium Scalda, in pago Renensium, cum appendiciis villis, et tertiam partem telonei ejusdem castelli, quod nunc est Marca Regni. Meminit hujus donationis ipse S. Willebrordus in Testamento suo his verbis: Rohingus mihi condonavit vel tradidit ecclesiam aliquam, quæ est constructa constructa in Antuerpo castello super fluvio Scalde, in pago Renensium, cum appendiciis suis, villas denominatas his nominibus, Bacuwalde, Winnclincheime, Furgalare, et in ipso castello Antuerpo tertiam partem de illo teloneo. Extat ipsum diploma Rohingi, in quo inter cetera sic loquitur: Igitur ego in Dei nomine Rohingus, et conjux mea Bebelina, donamus Apostolico Domino et Patri nostro Willibrordo Episcopo, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est, ecclesiam, quæ constructa est infra castrum Antwerpis, super fluvium Scalde, quam Dominus Amandus Pontifex in honore SS. Petri et Pauli Apostolorum principum, vel ceterorum Sanctorum, construxit: et nos pro ipsa ecclesia, velquidquid ibidem aspicere videtur, venerabili viro Firmino, Abbati de monasterio Quorcolodora locelum nostrum nuncupatum Tur-me in concambio dedimus. Ac post pauca: Ft illud teloneum, quod ad partem nostram ibidem venerat, hoc est, illam tertiam partem, ad integrum ei concessimus atque donavimus: in ea ratione, ut ibi thus vel luminaria debeant esse procurata, et Presbyteri, qui ibi serviunt, pro peccatis nostris Domini misericordiam debeant exorare etc. Idem in alio diplomate Rohingus donationem illam sacrosanctæ Ecclesiæ Petri et Pauli Apostolorum (quam Dominus Amandus Pontifex in Antwerpo construxit) confirmat, et alias adjicit possessiones. Utrumque hoc diploma recitat Autbertus Miræus in Codice Donationum cap. 6 et 7, ac præclare ad prius ista annotat: Est quod sibi Antuerpia nostra gratuletur de optimis ac piissimis olim Principibus suis Rohingo, seu Rauchingo, et Bebelina ejus conjuge, quos haud dubie ignoraret, nisi eorum nobis memoriam Willibrordiana apud Epternacenses Albatia conservasset. Nempe, quod antea monuimus, absque Sanctorum monumentis Vitisque fuisset, ignoraret nobilissima civitas, non solum Principes illos ita pios et in Ecclesiam ordinemque Ecclesiasticum munificos, sed et reliquas antiquitates suas: amplectereturque, ut superioribus seculis aniles et ridiculas de commentitio quodam Brabone fabulas. Illud posset fortasse, non ex Sanctorum Vitis, sed monachilibus tamen documentis addiscere, quod de urbis hujus clade traditur tom. 2 Francicorum scriptorum Andreæ Chesnæi ex Annalibus Fuldensibus ad 10ccccxxvi annum Christi, cum cix lapsi essent anni ab illa Rohingi donatione: Nordmanni Andwerpam civitatem incendunt. Dilucidius tamen ea clades, atque ejus causa ita exponitur in Vita S. Gommari. Quodam tempore cum excrevissent peccata hominum, et superno judicio correptionis flagella meruissent, a Deo educta est a sedibus suis gens Northmannica, gens ferocissima, quæ navigio in Rhenensem provinciam adecta, circumquaque omnia depopulati sunt: Hantwerpiam incenderunt: Walchram västaverunt: alio alii dispersi sunt, ut nullus esset locus, ubi cessaret luctus. Per fluvium igitur qui dicitur Scinda, ad villam Turninum venerunt, ubi erat monasterium S. Fredegandi Confessoris. Hoc erat nempe monasterium, quod antea Rohingus Quorquolodoram appellavit: planius hodierna dialecto Kercke-loodeur diceremus: et manet pago nomen Deur, sive Deuren, quod ab aqua ductum, Scindæ, seu Sciendæ, amnis, qui latior tunc fluebat, nondum fosso duetoque in urbem alveo Herentaliensi substrictus.
Gravioribus sese sceleribus initio seculi a Christi ortu duodecimi populus Antuerpiensis, sed non omnino universus, implicuit, quando et plurimi in fœdissimam hæresim prolapsi. Neque hoc dedecus ex ullis annalibus notum, ac neque labes illa hæreseos, qua temporibus Innocentii 14 Pont. Max. seculo Christi XIII, fuit urbs eadem contaminata. Solent enim probra ejusmodi ac vulnera Reip. celeri oblivione aboleri. De hac autem posteriore hæresi, (quæ in eo sita fuisse videtur, quod Frederico II Imperatori excommunicato obstinate adhærerent, contempta Pontificis conciliique Lugdunensis I auctoritate) ita meminit lib. 4 de Apibus cap. 4 pag. 4 Thomas Cantipratanus, doctus vir ac sanetus ex Ordine Prædicatorum: Venerabilis et Deo dignus Guiardus Cameracensis Episcopus... cum in via contra Antuerpienses hæreticos, apud Affligeniense monasterium Brabantiæ, in regulari observatione strictissimum, vitam suam fine beatissimo terminasset; in ipso tempore migrationis, cuidam Fratri Prædicatorum per sonnum apparuit in Gandavo. ac post pauca: Nimia severitas, inquit, me culpabilem reddidit et purgandum. Sed via ista, qua contra hæreticos pro expurganda Ecclesia avidius inhiabam, pænam meam imminuit, et accelerabit glòriam nunc dilatam. Verum cito profligata hinc ea hæresis, cum bienno post Guiardi mortem hic fuerit Willielmus, Legato Pontificis potissimum annitente electus Imperator, uti ad Vitam B. Bonifacii Episcopi Lausanensis xix Februarij pag. 155 indicamus: atque eum in modum abstersa illa est labes, ut, præterquam apud Cantipratanum, nulla jus extet memoria.
Prior autem hæresis urbem hanc diutius est populata, exitialia late fædissimorum scelerum spargens contagia. Ejus seminandæ diabolo illa fuit occasio, quod cum unicus esset in urbe Sacerdos, isque luxuria infamis, eives nec frequentabant Ecclesiæ Sacramenta, nec ullos audiebant de rebus Divinis sermones. Præstat ipsum audire scriptorem Vitæ S. NORBERTI cap. 36. Erat, inquit, et Antuerpiæ locus, oppidum amplissimum et populasum, in quo unus erat tantum Sacerdos, qui curam totius populi ibidem commorantis habebat regere, sed præ nimia multitudine et frequenti negligentia non poterat, nec credebatur ei: eo quod et ipse quasi in conjugio et copula carnali neptem suam in linea tertia manifeste sociam sui sceleris fecerat. Ob hanc caussam populus ille, quasi grex sine pastore, in multis errorum vanitatibus deviabat. Unde contigit, ut hæreticus quidam, miræ subtilitatis et versutiæ, seductor, Tanchelinus nomine, ibi adveniens, in eadem gente suæ seductionis locum inveniret. Erat denique omnium hominum sceleratissimus, et Dei et omnium Sacramentorum ejus inimicus, et totius religionis et Christianæ fidei contrarius, intantum ut obsequium Episcoporum et Sacerdotum nihil esse diceret, et sacrosancti Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi perceptionem, ad salutem perpetuam prodesse denegaret; et populum illum, cui jam per multa tempora veritas horum nuntiata non fuerat, in eumdum errorem induceret: Horrenda deinde commemorat hic scriptor perditissimi hominis flagitia: cujus venenosus sermo, ut habet Buchardi Cameracensis Episcopi tunc datum diploma, totam villam infecerat, et a fide plurimos averterat. Et quidem, ut in citata Vita dicitur, hæc turpissima et detestanda seductionis execratio, etiam post mortem ipsius hæretici, extirpari nullatenus potuit. Tunc vero Hildulphus Præpositus ac XII Canonici, qui sitam juxta eamdem urbem S. Michaelis ecclesiam tenebant, cum penitus excindere pertinax malum non possent, S. P. NORBERTUM advocarunt, eique ac sociis illam Ecclesiam (assentiente eodem Episcopo Cameracensi, cui Antuerpia suberat) tradiderunt, et aliam sibi ædificarunt Deiparæ Virgini dicatam. NORBERTUS cum suis pestem illam animorum dissipavit, disciplinam Ecclesiasticam egregie stabilivit, mores populi fede corruptos sensim correxit, ac sui instituti cænobium ad ecclesiam S. Michaelis construendum curavit. Primum illud fuit Antuerpiæ fundamentum monasterium. Aucta dein mirifice populi pietas: sunt alia nunc multa: Vestrum ceterorum principium. Ut vos a Canonicis advocati huc estis; ita alii deinceps religiosi Ordines in laboris Vestri partem venerunt: quos paterna benevolentia Vos, Canonicique S. MARIÆ, complexi estis.
Sed quo extra propositam nobis orbitam evagatur stylus? Eo illum traxit dulcissima Magni Parentis Vestri memoria: erga quem (ob expurgatam olim ab hæresi urbem ac provinciam, Sacramentorum usum reductum, vitæ religiosæ palæstram hic primum institutam, alia multa Deo assidue famulantium virorum ac feminarum cænobia, Spiritu, quem ipse civibus afflarat, erecta ac stabilita) ut gratitudinem profiteamur, ad Te nunc, AMPLISSIME ET ADMODUM REVERENDE DOMINE, accedimus: sed novam (si verum clare fatemur) gratiam tacite postulantes, ut nimirum quæ publico prodesse nostra optamus scripta, ea Tibi probata intelligantur, avidiusque ideo ab aliis legantur. Faciet enim quæ summa in Te est auctoritas, ut ceteri tum Vestri Ordinis Canonici, tum alii religiosi ac pii homines, vel propterea legere hæc velint, si Tibi oblata intelligant. Norunt quippe, quam sis non solum philosophicis Theologiscisque scientiis imbutus, qui et illas etiam adolescentiores Vestros olim docueris; sed quam in veterum Patrum monumentis versatus: quanta eruditione et facundia, per XXX et amplius annos, conciones in hac urbe habueris, maximo semper hominum concursu, approbatione, fructu: quanta sollicitudine, zelo religiosæ disciplinae, benignitate, annis pluribus Prioris gesseris munus: quanta prudentia nunc, ex quo solennibus ornatus infulis Abbasque fuisti inauguratus, rem quoque publicam adjuves, tum civibus Antuerpiensibus, quibus unice carus es, consulendo, tum patriæ universæ, in gravissimo Ordinum Brabantiæ consessu. Nam quid dicemus, quo studio Dei honorem tuearis, qua animi magnitudine sacrorum splendorem amplifices, qua industria saluti animarum consulas, qua denique liberalitate eos foveas, qui ad hæreticorum conversionem incumbunt? Quæ hoc in genere designas ac moliris, sunt pleraque ita publice nota, itaque illustria, ut nihil necesse sit ea a nobis commemorari: quædam tamen ejusmodi, ut ea fortassis palam prædicari nolis. Jam quos Tu religiosorum hominum in hac urbe cætus non effusa caritate complecteris? quas eorum ad Sanctos sui Ordinis honorandos institutas panegyres non cohonestas? Nomen tuum grato præconio prosequetur posteritas, cum florere sanctimonia cernet, magnumque, innocentia vitæ assiduisque ad Deum precibus, munimen urbi addere, parthenonem illum Præmonstratensis instituti, qui hic Tuo potissimum patrocinio adolescit. Omittimus quam commodis splendidisque ædificiis urbem exornes, quod in ingensquoque pietatis incrementum cedet, quando qui ea incolent, tacite admonebuntur non licere sibi non probitatem integritatemque imitari eorum, a quibus ea condita sibique locata sint. Admirari quoque hic lubet ac venerari Dei Opt. Max. providentiam, qui eam olim mentem Parenti Tuo injecit, ut ex Selandia, ubi genere, opibus, juris scientia clarissimus erat, in hanc urbem demigrarent. Id quidem illi propterea faciebat, ne sacris pessumdatis grassari hæresim, ac vilissimos homines ecclesiarum spoliis auctos insultare Catholicis videret: ac potissimum ne si quos deinceps suscepisset liberos, ii in medio hominum improborum, non sine præsenti periculo, educandi essent; verum ideo hanc illi Deus injiciebat mentem, ut in hac Tu urbe nascereris, in qua, procul ab omni discrimine, ad eximiam morum honestatem nutrireris, religiosorum hominum exemplis assuesceres, denique ad illud evaderes fastigium virtutis, unde urbi ipsi splendorem, et spiritualia emolumenta, ac denique præsidium afferres. Etenim et illud Divino nutu remur accedisse, ut Optimatum rogatu, cum adhuc Prior esses, maximo labore ac boni publici studio, cum Cathedralis Ecclesiæ Canonicis quibusdam, et aliis viris religiosis, civium, præsertim opulentiorum, ædes, per plures menses circuires, adhortans omnes, ut laboranti Regio Ærario gratuita longitione succurrerent, sumptumque suppeditarent bello sustinendo, quod ii ciebant hostes, qui urbi exitium, perniciem sacris minitabantur. Non licet nobis hic nimium esse prolixis, ne Tuæ modestiæ graves et importuni sinus.
Unum est tamen, quod utinam quam grata memoria colimus, tam diserta oratione celebrare possemus! Quod videlicet nos semper summa humanitate et amore prosecutus sis, studiaque nostra, quia Sanctis consecrata noveras, laudaveris foverisque. Sed illud etiam multo nos afficit magis, æterno in nostris annalibus celebrandum encomio, quod tam arcta effusaque Ordinem nostrum universum caritate diligas. Meminimus sane, qua eloquentia, quo ardore Spiritus, qua benevolentiæ erga nos significatione, anno CICICXXI in templi nostri dedicatione sis concionatus, summa et Tui expectatione in animis civium excitata, et in nostris pectoribus erga Te caritate accensa. Quid de ea concione dicemus, quam anno CICICXL, Societatis nostræ seculari, in eadem hæc æde habuisti? Omnem spem nostram, civiumque expectationem, anno CICICLVI, superasti, cum centesimum ab sancti Parentis nostri Ignatii obitu annum terminaremus. Quæ tune in laudem Societatis universæ dixeris, quæ in commendationem earum rerum, quæ a tribus nostris in hac urbe domiciliis, magna industria, opera indefessa, sincero Divinæ gloriæ salutisque animarum zelo, aguntur; neque opus est ut hic commemoretur a nobis, cum eam concionem, ut latius manaret Tuæ erga nos benevolentiæ fructus, typis excusam vulgaveris; neque ea dicendo scribendove repetere, nostra nos verecundia sinit.
Facit ille Tuus, AMPLISSIME ET ADMODUM REVERENDE DOMINE, singularis erga nos amor, ut liberius ad Te opus hoc nostrum afferamus. In qua re si inest honor aliquis, cum Tibi libenter, summa cum observantia, impertimur; sin potius novum Tuum beneficium erit in hoc munere accipiendo, Tuoque ei impendendo patrocinio, id submisse imploramus.
Paucula hic adhuc Tecum, quæ vel sic inculcari volumus aliis lectoribus, disseremus: succincte tamen, quia sunt eadem alibi plenius a nobis pertractata. Tu hæc quoque, AMPLISSIME DOMINE, solita Tua benignitate, sed ipsa præsertim suscipe Acta Sanctorum.
Caput primum.
Fructus ex Actis Sanctorum : Martyrum non omnia scripta : nec quæ scripta, omnia extant.
Si quanta in sacrarum lectione historiarum, earum præsertim quæ Sanctorum acta complectuntur, dignitas atque utilitas inest, tanta diligentia essent ejusmodi historiæ gestaque Sanctorum conscripta; amplissimus in Ecclesiæ Catholicæ gaza hic esset thesaurus, e quo adversis in rebus solatium, ad cunctas animorum ægritudines curandas remedium, ad omnium exercitationem virtutum incitamentum depromeretur. Quid enim incidere in vitam humanam potest, quod non aliquando evenerit Sanctis; ut ex eorum actis luculenter doceri mortales queant, qua animi firmitate aspera perferre, et quæ ad officia virtutum spectant, qua alacritate exequi valeant? Nihil enimvero fit aut dicitur, quod non dictum factumque sit prius: nihil plane dæmon, quique illius stimulis ad flagitia incitantur perditi homines, adversus probos moliuntur, quod non ante adversus priores Sanctos designarint: ut horum exemplo eorum retundere impetus, adipisci victoriam, merita cumulare, ornare, quam a Deo expectamus, coronam, nobis liceat. Nihil quoque arduorum operum susceptum olim a Sanctis cujus non aliquando se occasio offerat, aut imitari eos valentibus suppetat facultas. Estque adeo in harum lectione Vitarum vis major ad omnium comparanda virtutum ornamenta, quam in ulla ascetica scriptione. Nam, quod vulgo dici solet, præcepta quidem docent, quid agendum, quaque ratione sit; exempla vero et monstrant quid actum, agique oporteat, et tacite ardorem quemdam imitandi accendunt in iis, qui illa spectant, legive aut narrari audiunt. Fatemur tamen, neque præceptionibus solis, neque exemplis, ullam, ut oportet, excoli Christianam virtutem, nisi prævio quodam impulsu nos ad executionem eorum, quæ utrovis modo suadentur, Dei Gratia instiget, et volentes jam agentesque confirmet; verum hanc dari uberiorem contendimus, Acta Sanctorum legentibus, quam nudas institutiones spiritalium scriptorum. Nam ab illis tacite excitatur in animis nostris erga Sanctos, qui quæ legimus egerunt passive sunt, amor, deque eorum bonitate opinio, et, quæ ab hac existit, fiducia impetrandi ab iis auxilii: unde consequitur, ut opemillorum imploremus, et ipsi Deum pro nobis exorentur, a quo largiorin nos gratia effundatur.
Verum quæ illi olim præclare gesserunt, ea maximam partem tradita litteris non sunt: et quæ tradita, plurima interciderunt. Duplex generatim est ordo Sanctorum: aliis enim propter invictam defensionem fidei, pudicitiæ, temperantiæ, aut alterius cujuspiam Christianæ virtutis illata mors est, aut cruciatus erumnæque irrogatæ, unde ea postea est mors consecuta: alii cum ad virtutem diu strenne incubuissent, sicca morte extincti placide sunt. Ad prius illius genus spectant Acta Proconsularia ac Præsidalia, quibus omnia ad Proconsulum Præsidumve, aut aliorum Judicum, vel ipsorum etiam Cæsarum tribunal dicta utrimque aut facta continentur. Ea notarii ex Officio Præsidum referre in tabulas solebant: Christiani autem hos notarios, eorumve servos aut familiares, pretio aliquo deliniebant, ut sibi ea Acta describendi copiam facerent. Si vero in publico res gerebatur, ipsimet Christiani quam poterant occultissime ac celerrime, usitatis tunc notis, excipiebant. Ita in Appendice ad diem vn Februarii, in Actis Latinis S. Theodori Ducis ac Martyris cap. 3 num. 12 pag. 892, Aucharus, sive Augarus, scriba de se loquitur: Eyo autem Aucharus velociter scribens, qui ibidem præsens fui, et cum omni diligentia omne certamen ejus, et pænas quas patiebatur, scripsi videndo et audiendo. Qui se hic velociter scribentem vocat, is in Menæis Græcorum, quæ pag. 25 § 3, in Prolegomenis ad ejus Vitam num. 16 citavimus παχυγράφος appellatur, diciturque sigillatim interrogationes ac responsa, vimque ac varietatem tormentorum, et auxilia divinitus allata, late descripta exposuisse. Quæ tamen ille tunc annotarat, ac dein fortassis fusius exposuerat, ab alio quopiam in epitomen contracta suspicari licet: neque enim ita in iis late descripta omnia, neque sigillatim, ut dicta quæque erant, exarata. Alioquin illæ Præsidum interrogationes, responsionesque Sanctorum, vel ex ipso tam sincero modo scriptionis magnam afferunt jucunditatem. Novimus certe Magnum quemdam ex Augusta Domo Austriaca Principem, qui si qua valetudine affixus lecto tenebatur, talia sibi prælegi e Januario nostro Acta curabat, iisque audiendis animum recreari suum profitebatur. bens, qui ibidem præsens fui, et cum omni diligentia omne certamen ejus, et pænas quas patiebatur, scripsi videndo et audiendo. Qui se hic velociter scribentem vocat, is in Menæis Græcorum, quæ pag. 25 § 3, in Prolegomenis ad ejus Vitam num. 16 citavimus παχυγράφος appellatur, diciturque sigillatim interrogationes ac responsa, vimque ac varietatem tormentorum, et auxilia divinitus allata, late descripta exposuisse. Quæ tamen ille tunc annotarat, ac dein fortassis fusius exposuerat, ab alio quopiam in epitomen contracta suspicari licet: neque enim ita in iis late descripta omnia, neque sigillatim, ut dicta quæque erant, exarata. Alioquin illæ Præsidum interrogationes, responsionesque Sanctorum, vel ex ipso tam sincero modo scriptionis magnam afferunt jucunditatem. Novimus certe Magnum quemdam ex Augusta Domo Austriaca Principem, qui si qua valetudine affixus lecto tenebatur, talia sibi prælegi e Januario nostro Acta curabat, iisque audiendis animum recreari suum profitebatur.
At plurimorum Martyrum nulla ejusmodi conscripta sunt Acta: quod sepen numero Imperatores ac Reges, præcipiti furore, nulla judiciorum forma observata, mactari quosdam religionis caussa præcipiebant, ac nonnumquam, integras fortissimorum fidelissimorumque militum cohortes, atque etiam legiones. Quid quod integrarum urbium, quod in iis ita Christiana florebat religio, cunctos incolas barbari Reges, ipsique adeo Cæsares Romani, nullo ætatis discrimine, trucidandos curarunt? Ac tum sane in cædibus perpetrandis ordo nullus servatus, nedum acta sigillatim omnium scripta, ac ne nomina quidem eorum, qui cœlestem adepti erant coronam, tradita posteris, nisi quandoque paucorum. Quid eos dicemus, qui clam immisso spiculatore necati, aut veneno extincti, aut in carcere mori coacti? Quoties concitatæ multitudinis tumultu oppressi cæsique Christiani? quoties æde, in quam ad sacra celebranda convenerant, incensa acerbissime enecti? Denique, si recte verum pensamus, longe plures hoc modo, quam servata judiciorum forma, interemptos fatebimur.
Nam alioquin, etiam cum a Præsidibus Martyres, sive in secretario, seu palam populo, audiebantur, postque diros cruciatus damnabantur, sæpe scribi dicta factaque eorum vetabant impii. Caussam, cur id facerent, indicant Acta S. Vincentii xxii Januarii his verbis: Probabile satis est ad gloriam Vincentii Martyris, quod descriptis passionis ipsius gestis titulum invidit inimicus. Unde reddimus fide plena relationem gestorum, quæ litterarum apicibus annotari Judex non immerito noluit, QUIA VICTUM SE ERUBESCEBAT AUDIRI. Naturalis siquidem providentia est male errantium, auferre de medio testimonium probitatis. Eo demum prorupit rabies Diocletiani, ut et Divinos libros, et ejusmodi quoque scripta, ne solatium afferre Christianis possent, iisque animos addere, ac dedecus, ut rebatur, suum prodere possent, qui tot tamque atrocibus modis eos oppugnasset, essetque etiam ab infirma ætate splendide superatus; conquiri omnia flammisque absumi mandarit. In cujus crudelitatis ultionem factum id divinitus videtur, ut cum plurima adversus barbaros per se ac Maximianum Herculeum côlegam, Maximianumque Armentarium et Constantium Cæsares, bella gesserit, nihil fere nunc de iis extet, nisi in nescio quo Breviario historiæ Romanæ Sexti Aurelii Victoris, aut Eutropii, ac Vitis nonnullis Sanctorum; abolitis quæ de iis scripserant, et fortassis non sine vanissima adulatione, historici Gentiles.
Caput secundum.
Multæ aliorum Sanctorum Vitæ latent. Pro utrisque opem rogantur eruditi lectores.
Confessorum multorum scriptæ ab egregiis auctoribus Vitæ, Athanasio, Ephræmo, Gregorio Nysseno, Hieronymo, Gregorio Magno Papa, et, quem jam ante citavimus, Audoeno, aliæque ab aliis. At plurimorum scriptæ non sunt: multorum scriptæ sunt quidem, sed postea perierunt. aut latent in scriniis ac bibliothecis quorumdam. Et his quidem nos laudem tribuimus quod eas studiose asservent, et fortassis non exiguo ære studioque compararint; sed nequimus simul non iis subirasci, quod publico eas invideant. Quis enim fructus est ita absconditi thesauri, quem fortuitum incendium, aut ipsorum stolidus aliquis hæres disipabit, vetustas ipsa certe situsque consumet? Si edere eas nolint, aliis communicent, nihil interim perdituri: nam et ipsis suum remanebit autographum, et quod inde descriptum vulgabitur exemplar, magnas afferet lectoribus utilitates.
Quæ cum scribimus, tanto majorem nos habere gratiam profitemur iis, qui Vitas ejusmodi ad nos miserunt, aut suos ad eas describendas codices commodarunt. Multas tamen nobis adhuc deesse perspiciet lector, vel ex voluminibus, quæ jam vulgavimus: quem per Sanctos, Deumque ipsum, qui honoratur in Sanctorum honoribus, olbestamur ut si quid de Martyribus æque ac Confessoribus, penes se esse cognoverit, nobis ignoratum, dignetur pro sua humanitate communicare, aut si quid minus recte assecuti simus, monere. Si de aliorum Sanctorum Actis dubitat an ea habeamus, (neque enim adhuc possumus accuratum omnium catalogum texere) nobisque id brevi epistolio significet; confestim quid de iis Sanctis compererimus, perscribemus, ut statuere possit, nobis desint necne, quæ habet. Labor quoque sumptusque minuetur, si pauculas ex initio Vitæ cujusque, aut etiam Prologi, lineas adscribat, aliquot ex fine verba, et quanta Vitæ totius sit moles, significet: tunc enim nobis facillimum erit conjicere, an eadem penes nos sit, ne frustra fortassis describatur. Atque illud tamen commodi eveniet, ut si quid in nostro exemplari mendose scriptum videatur, illud saltem si integram Vitam opus non sit, petere possimus. Simili nos beneficio pridem complures et genere et eruditione clarissimi homines affecere.
At si quis Acta quidem ejusmodi nulla habeat, noverit tamen uspiam Sanctos aliquos coli, ac populorum concursu celebrari; gratificabitur is quoque nobis, si indicarit, et qua ratione ad plenam eorum notitiam pervenire valeamus; an quid de iis in historiis scriptisque aliis tradi didicerit; an fama populique sermonibus quidpiam de iis jactari.
Neque ista solum de Sanctorum gestis monumenta avide conquirimus, sed vetera quoque Martyrologia, in quibus sæpe Sanctorum multa adscripta nomina, alibi ignotorum. Est enim nobis profecto perjucundum, si, cum in vetustis, quæ habemus Martyrologiis multa ejusmodi nomina Sanctorum recenseantur, ea alibi quoque reperiri intelligamus, ut tanto majus robur auctoritatemque obtineant, quæ de iis in lucem damus. Quia tamen, in quæ quis incidet vetera Martyrologia, ea fortassis omnino consimilia sunt nostris, ut satis sit ea invicem conferre, et non integra describere oporteat, illud rogamus, et diem unum alterumve, præsertim e Martio aut sequentibus mensibus, curet, qui ea nactus est, describi, et ad nos mittat.
Denique quidquid eruditus et prudens lector ad absolutionem operis nostri, plenamque de Sanctis notitiam pertinere existimabit, id suggerere pro suo boni publici studio dignetur.
Meminerit tamen, quæ ita repererit Acta Latina, percupere nos, ut scripta sunt, stylo eorum qui illa composuerunt religiose retento, quantumvis inculto et agresti. Id autem propterea tam sollicite rogamus, quod omnino ea nobis sedet sententia, plerorumque eruditorum calculis confirmata, edi semel oportere Acta Sanctorum, prout scripta primum fuere, ne lima Veritati quidquam adscititiæ formæ affingat, neve antiquitati suus detrahatur cultus. Usque adeo certe in majorum nostrorum pictis imaginibus ac statuis, amictus quidam obsoletus, peneque rusticanus, placet, ut quiddam habere venerationis videatur. Neque si pictor aliquis aut statuarius habitum, quo nunc nostrates utuntur, adumbrare multo elegantius possit, quam veteres illæ effigies repræsentent, parem tamen ullo modo relaturus sit artis suæ admirationem ac laudem. Cur autem id nos præcipue affectemus, fuse alibi dictum. Esset alioquin fortasse nobis haud paullo facilius ac jucundius, quod ante annos fere centum Laurentius Surius, magna omnium Catholicorum approbatione fecit, nostro stylo gesta Sanctorum enarrare. Non opus tunc esset tot codices evolvere, et invicem conferre. Fas etiam foret, quæ paradoxa minusque probabilia viderentur, præterire. Disputationes de Sanctorum ætate, loco natali, Vitæ earum scriptore, perstringi breviter in ipso contextu narrationis possent. Denique citius longe opus hoc expediretur: nam facilius arbitramur, stylo nostro historiam aliquam componere, quam eamdem semel describere, et cum aliis sex aut septem exemplaribus conferre, ut alia omittamus perplura, sane quam molesta.
Caput tertium.
Ordinata in hoc opere cuneta. Ejus iterum commendata lectio.
Quamquan, farrago hæc ita collectarum (ut diximus) Vitarum, quæ vario olim stylo conscriptæ fuerunt, sæpe incompto ac rudi, chaos quoddam ac moles indigesta existimari cuipiam queat; non ita tamen se rem habere deprehendet, qui legendo sese profundius in hanc silvam, primo licet aspectu horridam, immiserit. Dedimus enim operam, ut omnia scite et accommodate collocarentur, tamque multa adhibuimus ad sublevandum lectorem, nihil ut eum magnopere morari, aut tædium ei afferre possit. Ad eam rem facit, non modo Sanctorum in suos dies apta distributio, quibusdam ad alios, ad quos potius spectare videbantur, rejectis; utrobique ætatis, qua vixerunt, habita ratione, mensiumque et dierum serie observata; sed præfixa dein Vitis ipsis Prolegomena, in quibus ætas eadem, ceteraque temporum ratio inquiritur, atque idoneis characteribus probatur ac stabilitur: tum quibus Sancti nati sint aut mortui locis, qui eorum Vitas composuerint, unde ad nostras eæ pervenerint manus, indicatur: atque omnino quidquid ad eorum gesta explananda, honoremque amplificandum pertinet, e variis historicis depromitur. Ut autem satietati occurratur eorum, qui facile, etiam in amœnissimis narrationibus, si longiusculæ sint, fastidiunt, percommoda peragraphorum et capitum divisio excogitata, si erat a primis auctoribus neglecta aut non satis concinna proportione descripta: eadem quoque variis intercisa numeris: tum compendia omnium, quæ narrantur, in marginibus apposita: annotationses item, si quæ obscura sint, aut non cuivis obvia, si variantes alibi lectiones. Ad memoriam quoque adjuvandam eorum, qui lecta requirent, aut seligere ex iis quidpiam volent, semi tomis singulis additi Indices: appendices item adjectæ, tum Vitarum, quæ serius, excuso jam, ad quem pertinebant, die, ad nos allatæ; tum correctionum ac retractationum, sicubi nos antea conjectura fefellit, aut non sat fida manu exaratus codex; erroremque postea dedocti sumus.
Hæc omnia, quia sunt fuse in prioribus tomis, ac præsertim in Præfatione ad Januarium, exposita a nobis, ratioque omnium reddita, nihil attinet hic denuo repetere. Prudens lector ea facile, caussasque omnium, assequetur. Qui tamen prius dicta percurret, illud etiam intelliget, quamobrem quandoque Sancti unius plures Vitas edamus: cur necesse sit, non Græcas solum, sed et barbara lingua conscriptas Vitas Latine vertere: cur subtimide quasdam Scotticorum Hibernicorumque Sanctorum Vitas, atque etiam Armoricorum, operi nostro inseramus, multis consulto præteritis: cur Chronica quædam recens vulgata sub veterum et probatorum scriptorum Dextri, Maximi, Luitprandi nominibus, interpolata suspicemur, aut omnino supposititia, ac raro iis niti audeamus: cur abstineamus quorumdam Sanctorum (ut eos sui gentiles indigetant) commemoratione, quorum nuper retecti tumuli: quid in nationum quarumdam novissime concinnatis Fastis, inque nonnullis religiosorum Ordinum Menologii ac Martyrologii requiramus: quanto nos studio ac labore omnia, quæ ab aliis traduntur de Sanctis pervestigemus, discutiamus, trutinemus.
Quam porro variam ac multiplicem horum Actorum lectio afferat utilitatem diximus alibi sæpe; adeoque inculcavimus. Tria utilitatis ejus genera, ad extremum iterato commonstrabimus, ipsorum Sanctorum exemplis confirmata. Revocat enim legentis animum, velut injecto fraeno, ab fœdis voluptatibus, etque inanis gloriæ studio: aliis incentivum est quoddam heroicorum ausuum, mentes eorum ad sublimia desideria suscitans: multis copiam suppeditarum rerum, quibus inflammare alios ad sancta opera, tum privatis colloquis, tum publicis e superiore loco sermonibus possint. Diximus sæpe, neque oblivisci unquam possumus (nisi enorme subire crinen summæ adversus Deum ingratitudinis velimus) Societatis nostræ Fundatorem Ignatium, a profana militia ad Christi castra, et hanc conscribendam, ejusque servitio mancipandam legionem, traductum, Vitarum Sanctorum lectione, et, quod mirum magis, alio fine suscepta. Eam conversionis ejus occasionem modumque ita commemorat Joannes Petrus Maffeius noster lib. 4, illius Vitæ cap. 2: Cum affixus lectulo Ignatius, (secto, quod sub genu, ex vulnere in Pampelonæ defensione accepto, male curatum prominebat, osse) fallendi temporis causa profanum quempiam librum poposcisset ex iis, quos antea per otium lectilare consueverat; Divino plane consilio factum est, nullus ut eo tempore domi liber esset ejusmodi: at vero longe mcliores alii dio reperti sunt, Hispanico sermone conscripti; quorum alterius, VITA CHRISTI, alterius (quo selecta virtutum exempla continebantur) SANCTORUM FLORES, erat inscriptio. Ea videlicet lectio salutis initium attulit homini. Dum enim oblatos sibi libros, variis locis, quasi aliud agens, delibat; sensim capi captus est pulcritudine eorum, quæ scripta reperiebat: atque adeo inter ipsam lectionem, ubi quidpiam insigne cognoverat, subsistere, secum ipse deliberans: Quid si præclarum hoc S. Dominici facinus, quid si hoc S. Francisci, Deo fretus aggrediar? Neque vero, cum hæc et aliu sibi multa proponeret, res occurrebat ulla tam ardua, tamque difficilis, quam non perficere sese posse generosa quadam alacritate confideret.
Hunc illa lectio ad studiom virtutis traxit: alios ad sublimia desideria, mirabili quodam sancti Spiritus impetu, rapuit. Ita de fortissimo Martyre Anastasio Persa memorant illius Acta, ex veteribus Latinis codicibus xxii Januarii a nobis edita, cap. 2 num. 13: Assidue autem legebat in cella secretius certamina vel agones sanctorum Martyrum, quotidie lacrymas effundebat, et cogitabat atque æstuabat secretius in corde suo, hoc desiderio accensus. ut eum Dominus ad martyrii palmam vocare dignaretur: quatenus eum dignaretur fieri socium servorum suorum, qui pro ejus nomine passi sunt, ad laudem et gloriam Domini nostri Jesu Christi. Additur in altera Vita e Græco MS. Hoc vero cognovimus nos, cum fortitudinem admiraretur Sanctorum, nihil prope legere aliud voluisse, quam quæ hanc incitati desiderii flammam alerent. Non est quidem volentis, neque currentis, ut pervenire ad bravium martyrii possit; qui tamen in eo desiderium hoc sua gratia accendit Spiritus, si non simile, aliud certe virtutis ei decus, ac saltem bonæ illius voluntatis præmium, largietur.
B. Joannem Gorziensem Abbatem scribit in ejus Vita xxvii Februarii cap. 3 num. 18 Joannes Abbas monasterii S. Arnulphi Metis, gesta Sanctorum, si qua sunt, memorabilium, ita studiose legisse, atque ex iis tantam concepisse notitiam, ut quoties postmodum ei opportunitas forte accessisset loquendi, ac si præ oculis liber adesset, a prima usque in extremam sententiam, ex ordine, tamquam visa persequens vestigia, verbis communibus universa revolveret. Et cap. 9 num. 84. Non inter hæc Vitæ, conversationes, vel dicta quorumque Sanctorum, peculiari stylo de eis conscripta, eum præteriunt. Quippe qui ex ipsis in usum prope conversationis assumpserat, Antonium, Paulum, Hilarionem, Macarium, Pachomium, et reliquos eremi sectatores. Tum Martinum, Maximum, et sanctissimum Episcopum Germanum, ad hoc et quoscumque arctioris vitæ prælegerat, si tempora paterentur, forsitan attentare moliretur: quod utique ex ca, quam arripuerat, castigatione dabatur conjicere. Quem tamen etsi in laboribus corporis disparem, in virtutibus animæ non fere alium magis ipsorum æmulum nostram vidisse ætatem, certo proferre non trepidaverim. Joannis cujusdam Alexandrini Patriarchæ, quem Eleimonem cognominant, actus pene memoriæ retinens, in omnibus fere sermonibus, cum grata et amica dulcedine, reducebat, audientesque ex eo multa attentionis suavitate retinebat.
Atque istæ quidem privato studio susceptæ lectionis fuere utilitates. Copiosior sæpe ampliorque fructus ex ea existit, quæ in plurium consessu, anagnoste uno recitante, ceteris attendentibus fit: ut in quibusdam religiosorum congregationibus in Capitulo, ut vocant, atque aliis quibusdam locis et temporibus; apud omnes vero in triclinio super mensa. Qua de lectione præclari sunt a quibusdam nostra ætate libri et tractatus conscripti, etiam ad excitandam ejusmodi anagnostarum industriam ac diligentiam. Præclarum eo in genere fuit, quod de S. Stephano Ordinis Grandimontensis Fundatore, retulimus viii Februarii, in ejus Vita ab Geraldo Iterio, septimo Priore Generali Ordinis, conscripta, cujus 4 cap. num. 26 ista habentur: Postquam vero disponente Deo discipulorum S Stephanus ideo suis ad mensam legebat Passiones SS. discipulorum ejus crevit numerus, non quasi unus ex illis in illis factus est, sed minor omnibus illis. Nam sicut consuetudo religionis est, in refectorio ad mensam sedentibus et residentibus illis, ille humiliter humi residebat, legendo PASSIONES SANCTORUM, vel VITAS PATRUM, vel aliam ædificantem scripturam, ut corporum alimenta sumentes, illius sententiæ recordarentur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit ab ore Dei.
Porro ut ejusmodi lectionis tum publicæ tum private ampla suppetat facultas, hortandi nobis videntur Præsides religiosorum cœtuum, ut et hæc Acta nostra, et alias id genus historias, suis conquirant ac coemant. Novimus certe quemdam olim Abbatem, qui cum omnium honestarum disciplinarum principia ac præcepta continentes libros, non plane omnes (neque enim id fortassis monasterii proventus tunc patiebantur) sed præcipuos maximeque utiles compararet; Vitas tamen Sanctorum, ac religiosorum Ordinum annales, consimilesque historias emebat quotquot reperiebat, quod diceret tali lectione foveri pietatem, ceterasque inseri animis virtutes, cum dulcissima quadam sanctæ curiositatis illecebra. Non adhuc tamen illa legerat, (etsi legerat fere infinita, non solum cum monachus esset, sed etiam postquam Abbas erat creatus) sed tamen non legerat, quam primi nunc ad xxviii Februarii vulgamus, S. Romani Abbatis Jurensis Vitam, ab monacho quodam Condatescensi, S. Eugendi, sive Augendi, discipulo, et, quod consequens est, ipsius S. Romani coætaneo, scriptam. In ea cap. 1 num. 3 ista traduntur: Viderat Romanus, priusquam religionis professionem arriperet, quemdam venerabilem virum Sabinum nomine, Lugdunensis Interamnis Abbatem, ejusque strenua instituta, et monachorum illius vitam et quasi quædam florigera apis, deceptis ab unoquoque perfectionum flosculis, repedarat ad pristina. Ex quo etiam monasterio, nihil de ambitione sanctissima manifestans, librum Vitæ Sanctorum Patrum, eximiasque Institutione5 Abbatum, omni elegantia ac nisi, aut supplicando elicuit, aut potitus est comparando. Non est modo ita difficulte, in his certe quidem Belgicis Gallicanisque et Germanicis provinciis, copiam ejusmodi librorum nancisci. Rogamus ergo Abbates aliosque Præsides religiosorum conventuum aut collegiorum, ut seu dediti ipsi sancto huic legendi studio sunt, idem in suis excitare, libris hisce ac similibus comparatis, nitantur; seu non sinunt negotia alia, regendæque familiæ cura, ut ipsi legere multa possint, quo saltem ipsorum vices sui expleant, curent, eosque ad ejusmodi lectitandas lucubrationes, ipsa copia invitent. Sic et nobis animus ad scriptionem prosequendam, et typographis ad reliqua excudenda volumina, addetur.
Protestatio.
Protestamur iterum iterumque, nolle nos, ut quæ scripta a nobis vel aliunde collecta sunt, iis aliud quam HUMANÆ HISTORIÆ inesse momentum existimetur: nisi si est forte pars aliqua cujuspiam narrationis, e Divinis libris, Bullisque Pontificum, aut Decretis OEcumenicorum Conciliorum desumpta. In ceteris si quid erratum (nam homines sumus, errori obnoxii) det veniam eruditus lector, et nos admoneat: grato animo accipiemus, et ingenue retractavimus. Providimus quidem, ne cui Sancti aut Beati titulum tribueremus, cui non esset ab Apostolica Sede decretus, aut majorum religione, veterumque scriptorum auctoritate collatus. Neque cujusquam, qui non ea ratione venerationem obtinuerit, miracula, prædictiones, arcanorum manifestationes commemoravimus. Sicubi nos tamen ratio fefellit, aut quos secuti sumus scriptores, ultro corrigemus, ubi ab quopiam peritiore, quod verum rectumque didicerimus.
✠
Izvornik: Acta Sanctorum. Februarius, tomus III, Pariz: Victor Palmé, 1865. Prvi cjeloviti prijevod na hrvatski, objavljen 24. studenoga 2026. Prijevod i uređivanje: Tim Kršćanska stvarnost. Sken izvornika: Internet Archive, zbirka Sveučilišta Villanova.